monumenta.ch > Paulus Diaconus > [1]
>>> Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., [2]

Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [1]

1 Augustus locus sanctus ab avium gestu, id est quia ab avibus
significatus est, sic dictus: sive ab avium gustatu, quia
aves pastae id ratum fecerunt.2 Augur ab avibus gerendoque dictus, quia per eum avium
gestus edicitur; sive ab avium garritu, unde et augurium.3 Auspicium ab ave spicienda.4 Nam quod nos cum praepositione
dicimus aspicio, apud veteres sine praepositione
spicio dicebatur.5 Adfectare est pronum animum ad faciendum habere.6 Armillum vas vinarium in sacris dictum, quod armo, id est
humero, deportetur.7 Aerarii tribuni a tribuendo aere sunt appellati.8 Aerarium
sane populus Romanus in aede Saturni habuit.9 Apricum locum a sole apertum a Graeco vocabulo phrike
appellatum, quasi aphrikes, id est sine horrore, videlicet frigoris,
unde etiam putatur et Africa appellari.10 Amoena dicta sunt loca, quae ad se amanda alliciant, id
est trahant.11 Adfecta femina vel in bonam partem dicitur, velut honorata,
vel in malam, quasi ad extremum periculum adducta.12 Aquagium quasi aquae agium, id est aquae ductus appellatur.13 Aquaelicium dicitur, cum aqua pluvialis remediis quibusdam
elicitur, ut quondam, si creditur, manali lapide in urbem
ducto.14 Aqua dicitur, a qua iuvamur.15
Aqua et igni tam interdici solet damnatis, quam accipiuntur
nuptae, videlicet quia hae duae res humanam vitam maxime
continent.16 Itaque funus prosecuti redeuntes ignem supergradiebantur
aqua aspersi; quod purgationis genus vocabant
suffitionem.17 Axitiosi factiosi dicebantur, cum plures una quid agerent
facerentque.18 Axit autem dixisse antiquos pro egerit, manifestum
est; unde axites mulieres sive +dii+ dicebantur una
agentes.19 Alites volatu auspicia facientes istae putabantur: buteo,
sanqualis, inmusulus, aquila, vulturius.20 Axamenta dicebantur carmina Saliaria, quae a Saliis sacerdotibus
canebantur, in universos homines composita.21 Nam in deos singulos versus ficti a nominibus eorum appellabantur,
ut Ianuli, Iunonii, Minervii.22 Axis, quem Graeci axona dicunt, plures habet significationes.23 Nam et pars caeli septentrionalis, et stipes teres, circa quem
rota vertitur, et tabula sectilis axis appellatur.24 Ador farris genus, edor quondam appellatum ab edendo,
vel quod aduratur, ut fiat tostum, unde in sacrificio mola
salsa efficitur.25 Adoriam laudem sive gloriam dicebant, quia gloriosum eum
putabant esse, qui farris copia abundaret.26 Arma proprie dicuntur ab armis, id est humeris, dependentia,
ut scutum, gladius, pugio, sica: ut ea, quibus procul
proeliamur, tela.27
Armita dicebatur virgo sacrificans, cui lacinia togae in humerum
erat reiecta.28 Legibus etiam Laurentum sanctum est,
ne pomum ex alieno legatur in armum, id est, quod humeri
onus sit.29 Armentum id genus pecoris appellatur, quod est idoneum
ad opus armorum.30 Invenies tamen feminine armentas apud
Ennium (Ann. 598) positum.31 Album, quod nos dicimus, a Graeco, quod est alphon, est
appellatum.32 Sabini tamen alpum dixerunt.33 Unde credi potest,
nomen Alpium a candore nivium vocitatum.34 Albesia scuta dicebantur, quibus Albenses, qui sunt Marsi
generis, usi sunt.35 Haec eadem decumana vocabantur, quod
essent amplissima, ut decumani fluctus.36 Albiona ager trans Tiberim dicitur a luco Albionarum, quo
loco bos alba sacrificabatur.37 Albula Tiberis fluvius dictus est ab albo aquae colore: Tiberis
autem a Tiberi<n>o Silvio, rege Albanorum, quod is
in eo extinctus est.38 Ambo ex Graeco ductum videtur, quod illi ampho dicunt.39 Ambactus apud Ennium (Ann. 605) lingua Gallica servus
appellatur.40 Am praepositio loquelaris significat circum, unde supra servus
ambactus, id est circumactus dicitur.41 Ambest ita tertiae personae verbum est, ut nullam aliam
habeat declinationem.42 Ambegni bos et verbix appellabantur, cum ad eorum utraque
latera agni in sacrificium ducebantur.43 Ambidens sive bidens ovis appellabatur, que superioribus
et inferioribus est dentibus.44 Abemito significat demito vel auferto.45 Emere enim antiqui
dicebant pro accipere.46
Ambarvales hostiae appellabantur, quae pro arvis a duobus
fratribus sacrificabantur.47 Amburbiales hostiae dicebantur, quae circum terminos urbis
Romae ducebantur.48 Ambustus circumustus.49 Ambitus proprie dicitur circuitus aedificiorum patens in
latitudinem pedes duos et semissem, in longitudinem idem
quod aedificium: sed et eodem vocabulo crimen avaritiae
vel affectati honoris appellatur.50 Adolescit a Graeco aldesko, id est adcresco, venit.51 Unde
fiunt adultus, adulescens: altare, eo quod in illo ignis excrescit;
et exoletus, qui excessit olescendi, id est crescendi,
modum; et inolevit, id est crevit.52 Altaria sunt, in quibus igne adoletur.53 Aliuta antiqui dicebant pro aliter, ex Graeco id alloios transferentes.54 Hinc est illud in legibus Numae Pompili (15); «Si
quisquam aliuta faxit, ipsos Iovi sacer esto.55 »
Astu apud poetas astutiam significat, cuius origo ex Graeco
[oppido] algo deducitur, in quo qui conversati assidue sint,
cauti atque acuti esse videantur.56 Astutus arte tutus.57 Algeo ex Graeco algo ducitur, id est doleo, ut sit frigus
dolor quidam membrorum rigore conlectus.58 Ast significat at, sed, autem.59 Anus dicta est ab annorum multitudine, quoniam antiqui
non geminabant consonantes; vel quod iam sit sine sensu,
quod Graece dicitur anous.60
Amussim regulariter, tractum a regula, ad quam aliquid
exaequatur, quae amussis dicitur.61 Quidam amussim esse dicunt
non tacite, quod muttire interdum dicitur loqui.62 Adgretus, apud Ennium (Ann. 588) «adgretus fari», pro
eo, quod est adgressus, ponitur, quod verbum venit a Graeco <egeiromai> [surgo].63 Agnus ex Graeco amnos deducitur, quod nomen apud maiores
communis erat generis, sicut et lupus, quod venit ex
Graeco lukos.64 Aegrum ex Graeco anigron appellatur; a quibusdam putatur
a voce doloris appellari, quod est ai.65 Annus ex Graeco venit, quem illi ennon dicunt, et quod nos
trimum, illi dicunt triennon.66 Alterum Sinnius ait idem significare, quod apud Graecos
eteron.67 Quidam vero ex utroque esse compositum allos et
eteros.68 Alter et pro non bono ponitur, ut in auguriis altera
cum appellatur avis, quae utique prospera non est: sic aliter
nonnumqam pro adverso dicitur et malo.69 Aliesis dies dicebatur apud Romanos obscenissimi ominis,
ab Allia fluvio scilicet, ubi Romanus fusus a Gallis exercitus
est.70 Adlecti dicebantur apud Romanos, qui propter inopiam ex
equestri ordine in senatorum sunt numero adsumpti.71 Nam
patres dicuntur, qui sunt patricii generis; conscripti, qui in
senatu sunt scriptis adnotati.72 Altercatio iurgatio.73 Alternatio per vices successio.74 Alma sancta sive pulchra, vel alens, ab alendo scilicet.75 Altellus Romulus dicebatur, quasi altus in tellure, vel quod
tellurem suam aleret; sive quod aleretur telis; vel quod a
Tatio Sabinorum rege postulatus sit in conloquio pacis, et
alternis vicibus audierit locutusque fuerit.76 Sicut enim fit
deminutive a macro macellus, a vafro vafellus, ita ab alterno
altellus.77 Altus ab alendo dictus, alias ab altitudine altus.78 Alterplicem duplicem.79 Altertra alterutra.80 Alcedo dicebatur ab antiquis pro alcyone, ut pro Ganymede
Catamitus, pro Nilo Melo.81 Alica dicitur quod alit corpus.82 Alicariae meretrices appellabantur in Campania solitae ante
pistrina alicariorum versari quaestus gratia, sicut hae, quae
ante stabula sedebant, dicebantur prostibula.83 Almities habitus almarum rerum.84 Allus pollex scandens proximum digitum, quod velut insiluisse
in alium videatur, quod Graece allesthai dicitur.85 Alveolum tabula aleatoria.86 Alvus venter feminae ab alendo dicta.87 Est enim generis
feminini.88 Angor id est animi vel corporis cruciatus, proprie a Graeco
+anchedellini+, id est strangulatione, dictus; unde et faucium
dolor angina vocatur.89 Antigerio antiqui pro valde dixerunt.90 Antehac Terentius pro antea ponit.91 Anteurbana praedia urbi propinqua.92 Antarium bellum, quod ante urbem geritur.93 Axare nominare.94
Antipagmenta valvarum ornamenta, quae antis adpinguntur,
id est adfiguntur.95 Antefixa, quae ex opere figulino tectis adfiguntur sub stillicidio.96 Aureax auriga.97 Aureas enim dicebant frenum, quod ad
aures equorum religabatur; orias, quo ora cohercebantur.98 Auritus a magnis auribus dicitur, ut sunt asinorum et leporum,
alias ab audiendi facultate.99 Aurum dictum, quia praecipue custoditur.100 Graece enim orein
custodire dicitur; unde et thesaurum.101 Hippocrates medicus
de nomine inventoris id dictum putat, quem vocitatum ait
Aurion.102 Quidam ad similitudinem aurorae coloris nomen
traxisse existimant; nonnulli, quia mentes hominum avertat;
alii a Sabinis translatum putant, quod illi ausum dicebant.103 Aurichalcum vel orichalcum quidam putant compositum ex
aere et auro, sive quod colorem habeat aureum.104 Orichalcum
sane dicitur, quia in montuosis locis invenitur.105 Mons etenim
Graece oros appellatur.106 Acus dicitur, qua sarcinatrix vel etiam ornatrix utitur.107 Paleae
etiam quaedam de frumento acus dicuntur; exercitus
quoque instructio, quod ea pars militum vehementissima est
ad hostem vulnerandum acumine telorum.108 Totum autem ex
Graeco sermone trahitur, quoniam sarcire apud illos akesasthai
dicitur.109 Assiduus dicitur, qui in ea re, quam frequenter agit, quasi
consedisse videatur.110 Alii assiduum locupletem, quasi multorum
assium, dictum putarunt.111 Alii eum, qui sumptu proprio
militabat, ab asse daudo vocatum existimarunt.112
Andruare id est recurrere a Graeco verbo anadramein venit;
hinc et drua vocata est.113 Antroare gratias referre.114 Truant moventur.115 Truam quoque
vocant, quo permovent coquentes exta.116 Acupedius dicebatur, cui praecipuum erat in currendo acumen
pedum.117 Adrumavit rumorem fecit, sive commurmuratus est, quod
verbum quidam a rumine, id est parte gutturis, putant deduci.118 Acieris securis aerea, qua in sacrificiis utebantur sacerdotes.119 Aplustria navium ornamenta, quae quia erant amplius, quam
essent necessaria usu, etiam a[m]plustria dicebantur.120 Agina est, quo inseritur scapus trutinae, id est, in quo foramine
trutina se vertit, unde aginatores dicuntur, qui parvo
lucro moventur.121 Agonium dies appellabatur, quo rex hostiam immolabat:
hostiam enim antiqui agoniam vocabant.122 Agonium etiam
putabant deum dici praesidentem rebus agendis; Agonalia
eius festivitatem.123 Sive quia agonos dicebant montes, Agonia
sacrificia, quae fiebant in monte; hinc Romae mons Quirinalis
Agonus et Collina porta Agonensis.124 Agonium id est ludum, ob hoc dictum, quia locus, in quo
ludi initio facti sunt, fuerit sine angulo; cuius festa Agonalia
dicebantur.125 Agea via in navi dicta, quod in ea maxime quaeque res
agi solet.126 Agonias hostias putant ab agendo dictas.127 Albogalerus a galea nominatus.128 Est enim pilleum capitis,
quo Diales flamines, id est sacerdotes Iovis, utebantur.129 Fiebat
enim ex hostia alba Iovi caesa, cui adfigebatur apex
virgula oleagina.130
Apluda est genus minutissimae paleae frumenti sive panici,
de qua Naevius (Com. 117): «Non hercle apluda est hodie,
quam tu, nequior.131 » Sunt, qui apludam sorbitionis liquidissimum
putent genus, quod flatu deiciatur et quasi adplodatur.132 Aridum proprie est, quod naturalem humorem amisit.133 Dicitur
autem per contrariam significationem, quod inrigari desierit.134 Nam ardeuein Graece inrigare est.135 Aptus cum propria significatione intellegatur, poni tamen
solet pro adepto, sicut [et] apisci pro adipisci.136 Area proprie dicitur locus vacuus, quasi exaruerit et non
possit quicquam generare.137 Angulus a Graeco ankulon venit, sive ab eo, quod est engus,
id est prope, quod aduncantur quae ex diverso coacta faciunt
anguli formam.138 Adfines in agris vicini, sive consanguinitate coniuncti.139 Anclare haurire a Graeco descendit. Livius (trag. 30): «Florem
anclabant Liberi ex carchesiis.140 »
Anclabris mensa ministeriis aptata divinis.141 Vasa quoque
in ea, quibus sacerdotes utuntur, anclabria appellantur.142 Ancunulentae feminae menstruo tempore appellantur: unde
trahitur inquinamentum.143 Antras convalles vel arborum intervalla.144 Arferia aqua, quae inferis libabatur, dicta a ferendo; sive
vas vini, quod sacris adhibebatur.145 Affatim dictum a copia fatendi, sive abundanter.146 Livius
(com. 4): «Affatim edi, bibi, lusi.147 » Terentius affatim dixit
pro eo, quod est ad lassitudinem.148 Ammenta, quibus, ut mitti possint, vinciuntur iacula, sive
solearum lora; ex Graeco, quod est ammata, sic appellata,
vel quia aptantes ea ad nientum trahant.149 Adtegrare est vinum in sacrificiis augere.150 Integrare enim
et adtegrare minus factum est in statum redigere.151 Adtritum et tritum ex Graeco descendit, quia illi vestem
tritam tribonas appellant.152 Adtestata dicebantnr fulgora, quae iterato fiebant, videlicet
significationem priorum adtestantia.153 Adtibernalis habitator continuae tabernae, quod genus domicilii
antiquissimum Romanis fuisse testimonio sunt exterae
gentes, quae adhuc tabulatis habitant aedificiis; unde etiam
tecta castrensia, quamvis pellibus contegantur, tabernacula
tamen dicuntur.154 Attae appellantur, qui propter vitium crurum aut pedum
plantis insistunt et adtingunt magis terram, quam ambulant,
quod cognomen Quintio poetae adhaesit.155 Attam pro reverentia seni cuilibet dicimus, quasi eum avi
nomine appellemus.156 Adagia ad agendum apta.157 Adasia ovis vetula recentis partus.158 Abrogare infirmare.159 Ad aut proprie personam significat, ut: eo ad Pompeium;
aut locum, ut: abit ad theatrum.160 Apud mutuam loci et personae coniunctionem demonstrat,
ut cum dicimus: ceno apud amicum.161 At differentiam rerum significat, ut cum dicimus: Scipio est
bellator, at Marcus Cato orator.162
Addicere est proprie idem dicere et adprobare dicendo; alias
addicere damnare est.163 Aedis domicilium in edito positum simplex atque unius aditus.164 Sive ideo aedis dicitur, quod in ea aevum degatur, quod
Graece aion vocatur.165 Itaque aedificare cum sit proprie aedem
facere, ponitur tamen katachrestikos in omni genere
constructionis.166 Aedituus aedis sacrae tuitor, id est curam agens.167 Aeditimus aedis intimus.168 Aedilis initio dictus est magistratus, qui aedium non tantum
sacrarum, sed etiam privatarum curam gerebat.169 Postea
hoc nomen et ad magistratus translatum est.170 Dictus est
autem aedilis, quod facilis ad eum plebi aditus esset.171 Sed
et aedilatus dicebatur eadem dignitas, sicut pontificatus, magistratus.172 Atrium proprie est genus aedificii ante aedem continens
mediam aream, in quam collecta ex omni tecto pluvia descendit.173 Dictum autem atrium vel quia id genus aedificii
Atriae primum in Etruria sit institutum, vel quod a terra
oriatur, quasi aterrium.174 Avus, patris matrisque pater, dictus a Graeco vocabulo,
quod est apud eos pappos, mutatis quibusdam litteris.175 Alii
volunt, quod ex ea voce appelletur, quod apud eosdem Graecos
auos appellatur, significatque magnum, quoniam veluti
magnus pater sit avus.176 Alii putant avum dictum esse, quia
ad duos attineat, quasi adduum, vel quia ad patrem sit additus.177 Abavus dicitur, quia abest ab avo et est avus avi.178
At[t]avus, quia atta est avi, id est pater, ut pueri usurpare
solent.179 Avunculus, matris meae frater, traxit appellationem ab eo,
quod aeque tertius a me, ut avus, est, sed non eiusdem
iuris; ideoque vocabuli facta deminutio est.180 Sive avunculus
appellatur, quod avi locum optineat et proximitate tueatur
sororis filiam.181 Amita patris mei soror, quia similiter tertia a me sit atque
avia, videri potest dicta ex eo, quod ab antiquioribus avita
sit vocitata.182 Sive amita dicta est, quia a patre meo amata
est.183 Nam plus sorores a fratribus, quam fratres diligi solent,
videlicet propter dissimilitudinem personarum, quae
ideo minus habent dissensionis, quo minus aemulationis.184 Avillus agnus recentis partus.185 Agnus dicitur apo tou agnou, quod significat castum, eo
quod sit hostia pura et immolationi apta.186 Avere nihil aliud est, quam cupere.187 Argumento est avidum
et aviditatem, ex quibus praecipua cupiditas intellegitur,
cum significet et gaudere.188 Adscripti dicebantur, qui in colonias nomina dedissent, ut
essent coloni.189 Adsciscere est adiungere vel adsumere.190 Adscripticii vel, uti quidam, scripti dicebantur, qui supplendis
legionibus adscribebantur.191 Hos et accensos dicebant, quod
ad legionum censum essent adscripti.192 Quidam velatos, quia
vestiti inermes sequerentur exercitum.193 Nonnulli ferentarios,
quod fundis lapidibusque proeliaturi ea modo ferrent, quae
in hostes iacerent.194 Alii rorarios, quod id genus hominum,
antequam acies coirent, in modum rorantis tempestatis dimicaret.195
Auctarium dicebant antiqui, quod super mensuram vel pondus
iustum adiciebatur, ut cumulus vocatur in modio.196 Auctum vocabatur spatium circi, quod super definitum modum
victoriae adiungitur.197 Argennon argentum percandidum.198 Arbiter dicitur iudex, quod totius rei habeat arbitrium et
facultatem.199 Amicinum utris pediculum, ex quo vinum defunditur.200 Arbosem pro arbore antiqui dicebant et robosem pro robore.201 Arbitrium dicitur sententia, quae ab arbitro statuitur.202 Arbitrarium
cum adhuc res apud arbitrum geritur.203 Amicitiae vocabulum ab amore deducitur, quamvis interdum
vituperandus sit amor.204 Ab antiquis autem ameci et
amecae per E litteram efferebantur.205 Adpromissor est, qui, quod suo nomine promisit, idem pro
altero quoque promittit.206 Adversus aut contrarium significat aut idem quod ergo.207 Arcere est continere.208 Unde et arcus in aedificiis dictus est,
quia se ipse continet.209 Alii dicnut arcum dictum esse ab opere
arrigendo in altitudinem.210 Arcirma genus plaustri est modici, quo homo gestari possit.211 Argeos vocabant scirpeas effigies, quae per virgines Vestales
annis singulis iaciebantur in Tiberim.212 Arcere prohibere est.213 Similiter abarcet, prohibet.214 Porcet
quoque dictum ab antiquis, quasi porro arcet, et pro eo,
quod est continet, ponitur; unde coercere continere dicimus.215 Trahitur autem hoc verbum a Graecorum magistratu, quem
illi archen vocant, in cuius potestate est vel cogere, vel prohibere.216 Arcani sermonis significatio trahitur sive ab arce, quae tutissima
pars est urbis; sive a genere sacrificii, quod in arce
fit ab auguribus, adeo remotum a notitia vulgari, ut ne litteris
quidem mandetur, sed per memoriam successorum celebretur;
sive ab arca, in qua quae clausa sunt, tuto manent,
cuius ipsius origo ab arcendo pendet.217 Arculum appellabant circulum, quem capiti inponebant ad
sustinenda commodius vasa, quae ad sacra publica capite
portabantur.218 Arculus putabatur esse deus, qui tutelam gereret arcarum.219 Arculata dicebantur circuli, qui ex farina in sacrificiis fiebant.220 Arcula dicebatur avis, quae in auspiciis vetabat aliquid fieri.221 Asseres dicti, quod assideant parieti trabibusque.222 Assaratum apud antiquos dicebatur genus quoddam potionis
ex vino et sanguine temperatum, quod Latini prisci sanguinem
assyr vocarent.223 Ambrices regulae, quae transversae asseribus et tegulis interponuntur.224 Antes sunt extremi ordines vinearum.225 Unde etiam nomen
trahunt antae, quae sunt latera ostiorum.226 Ambitus proprie dicitur inter vicinorum aedificia locus duorum
pedum et semipedis ad circumeundi facultatem relictus.227 Ex quo etiam honoris ambitus dici coeptus est a circumeundo
supplicandoque.228 Ambitio est ipsa actio ambientis.229 Amnis proprie dicitur a circumnando, quoniam am ex Graeca
praepositione sumptum, quae est amphi, significat circum, et
nare fluere.230 Ambiguum est, quod in ambas agi partes animo potest.231 Huiusmodi apud Graecos amphibola dicuntur.232 Ambrones fuerunt gens quaedam Gallica, qui subita inundatione
maris cum amisissent sedes suas, rapinis et praedationibus
se suosque alere coeperunt.233 Eos et Cimbros Teotonosque
C. Marius delevit.234 Ex quo tractum est, ut turpis
vitae homines ambrones dicerentur.235 Antiae muliebres capilli demissi in frontem appellati ex
Graeco videntur: quod enim nos contra, illi antion dicunt.236 Amneses appellantur urbes sitae prope amnem, ut a mari
maritimae.237 Unde Interamnae et Antemnae dictae sunt, quod
inter amnes sint positae, vel ante se habeant amnes.238 Amptermini, qui circa terminos provinciae manent.239 Unde
amiciri, amburbium, ambarralia, amplexus dicta sunt.240 Angiportus iter compendiarium in oppido, eo quod sit angustus
portus, id est aditus in portum.241 Angeronae deae sacra a Romanis instituta sunt, cum angina
omne genus animalium consumeretur, cuius festa Angeronalia
dicebantur.242 Actus modo significant in comoediis et tragoediis certa spatia
canticorum; modo iter inter vicinos quattuor pedum latum;
modo in geometrica minorem partem iugeri, id est
centum viginti pedum; modo motum corporis, ut histrionum
et saltatorum, qui etiam ex hoc ipso actuosi dicuntur.243 Auxiliares dicuntur in bello socii Romanorum exterarum
nationum, dicti ex Graeco vocabulo auxesis, quod nos dicimus
rerum crescentium auctionem.244 Ausoniam appellavit Auson, Ulixis et Calypsus filius, eam
primum partem Italiae, in qua sunt urbes Beneventum et
Cales; deinde paulatim tota quoque Italia, quae Appennino
finitur, dicta est Ausonia ab eodem duce, a quo urbem etiam
conditam Auruncam ferunt.245 Alumento pro Laumedonte a veteribus Romanis necdum adsuetis
Graecae linguae dictum est.246 Sic Melo pro Nilo, Catamitus
pro Ganymede, Alphius pro Alpheo dicebatur.247
Accensi dicebantur, qui in locum mortuorum militum subito
subrogabantur, dicti ita, quia ad censum adiciebantur.248 Acerra ara, quae ante mortuum poni solebat, in qua odores
incendebant.249 Alii dicunt arculam esse turariam, scilicet ubi
tus reponebant.250 Apex, qui est sacerdotum insigne, dictus est ab eo, quod
comprehendere antiqui vinculo apere dicebant.251 Unde aptus
is, qui convenienter alicui iunctus est.252 Athanuvium est poculi fictilis genus, quo in sacrificiis utebantur
sacerdotes Romani.253 Atroces appellantur ex Graeco, quia illi atrokta appellant,
quae cruda sunt; sive atrox dicitur ab eo, quod nihil timeat;
tresai enim Graeci dicunt timere.254 Auguraculum appellabant antiqui, quam nos arcem dicimus,
quod ibi augures publice auspicarentur.255 Arseverse averte ignem significat.256 Tuscorum enim lingua
arse averte, verse ignem constat appellari.257 Unde Afranius
ait (415): «Inscribat aliquis in ostio arseverse.258 »
Aborigines appellati sunt, quod errantes convenerint in
agrum, qui nunc est populi Romani.259 Fuit enim gens antiquissima
Italiae.260 Ab oloes dicebant pro ab illis; antiqui enim litteram non
geminabant.261 Aventinus mons intra urbem dictus est, quo ibi rex Albanorum
Aventinus bello fuerit extinctus atque sepultus.262 Adorare apud antiquos significabat agere; unde et legati
oratores dicuntur, quia mandata populi agunt.263 Armilustrium festum erat apud Romanos, quo res divinas
armati faciebant, ac, dum sacrificarent, tubis canebant.264 Adeo duas habet significationes.265 Nam cum prima acuta
effertur, idem significat, quod accedo, cum dicimus: adeo
praetorem.266 Cum autem secunda, idem quod usque eo, non
quidem secundum rationem, quia ad praepositio accusativis
accomodata est, sed vetusta quadam loquendi consuetudine.267 Argea loca Romae appellantur, quod in his sepulti essent
quidam Argivorum inlustres viri.268 Asparagus herba dicta, quod in aspero virgulto nascatur.269 Adsidelae mensae vocantur, ad quas sedentes flamines sacra
faciunt.270 Anceps significare videtur id, quod ex utraque parte caput
habeat, ut secures bipennes; sed magis a capiendo, quod ex
utraque parte aeque captatur, appellatum est.271 Ancus appellatur, qui aduncum brachium habet, et exporrigi
non potest.272 Ancillae dictae ab Anco Martio rege, quod in bello magnum
feminarum numerum ceperit.273 Sive ideo sic appellantur, quod
antiqui anculare dicebant pro ministrare, ex quo di quoque
ac deae feruntur coli, quibus nomina sunt Anculi et Anculae.274 Ancaesa dicta sunt ab antiquis vasa, quae caelata appellamus,
quod circumcaedendo talia fiunt.275 Ipsum quoque caelare
verbum ad eadem causa est dictum, D littera cum L
permutata.276 Aerosam appellaverunt antiqui insulam Cyprum, quod in
ea plurimum aeris nascatur.277 Aenesi dicti sunt comites Aeneae.278 Aeneatores cornicines dicuntur, id est cornu canentes.279 Aenariam appellavere locum, ubi Aeneas classem a Troia
veniens appulit.280 Audacia ab avide, id est cupide, agendo est dicta.281 Aceratum lutum cum paleis mixtum.282 Aclassis tunica ab humeris non consuta.283
Arillator, qui etiam coccio appellatur, dictus videtur a voce
Graeca, quae est arthra, id est tolle, quia sequitur merces, ex
quibus quid cadens lucelli possit tollere.284 Lucellum deminutivum
est a lucro.285 Artitus bonis instructus artibus.286 Arnae caput agni caput.287 Arsineum ornamentum capitis muliebris.288 Artus ex Graeco appellantur, quos illi arthra dicunt: sive
artus dicti, quod membra membris artentur.289 Arquites arcu proeliantes, qui nunc dicuntur sagittarii.290 Arbilla arvina, id est pinguedo corporis.291 Artifices dicti, quod scientiam suam per artus exercent,
sive quod apte opera inter se artent, qua ex causa etiam et artes
sunt appellatae.292 Arytaenam sive art<a>enam vas ab hauriendo sic appellabant.293 Amsegetes dicuntur, quorum ager viam tangit.294 Amites perticae aucupales.295 Ampendices dicebantur ab antiquis, quod circumpenderent,
quos nunc appendices appellamus.296 Ablegmina partes extorum, quae dis immolabant.297 Ambulacra ambulationes.298 Amian genus piscis.299 Ameria urbs in Umbria ab Amiro sic appellata.300 Adsipere et praesipere dicebant antiqui [a sapiendo], sicut
nos quoque modo dicimus ab aequo iniquum, ab quaerendo
inquirere.301
Admissivae aves dicebantur ab auguribus, quae consulentem
iuberent.302 Adulari est compositum ex accedendo et +alludendo.303 Addubanum dubium.304 Adulter et adultera dicuntur, quod et ille ad alteram et
haec ad alterum se conferunt.305 Aquilus color est fuscus et subniger, a quo aquila dicta
esse videtur, quamvis eam ab acute volando dictam volunt.306 Aquilus autem color ab aqua est nominatus.307 Nam cum antiqui
duos omnino naturales nossent, id est album et nigrum,
intervenerit autem is quoque, qui ita neutri similis est, ut
tamen ab utroque proprietatem trahat, potissimum ab aqua
eum denominarunt, cuius incertus est color.308 Aquilo ventus a vehementissimo volatu ad instar aquilae
appellatur.309 Anquirere est circumquirere.310 Andron locus domicilii appellatur angustior longitudine, in
quo viri plurimi morabantur, ut gynaeceum a mulieribus.311 Apud et penes in hoc differunt, quod alterum personam
cum loco significat, alterum personam et dominium ac potestatem,
quod trahitur a penitus.312 Anxur vocabatur, quae nunc Tarracina dicitur Vulscae gentis,
sicut ait Ennius (Ann. 152): «Vulsculus perdidit Anxur.313 »
Aquarioli dicebantur mulierum inpudicarum sordidi adseculee.314 Aquipenser genus piscis.315 Apellinem antiqui dicebant pro Apollinem.316
Aperta idem Apollo vocabatur, quia patente cortina responsa
ab eo dentur.317 Abditivi abortivi.318 Ape apud antiquos dicebatur prohibe, compesce.319 Apua genus minimi pisciculi.320 Abs praepositio a Graeco deducitur.321 Significat autem retractationem
in partem posteriorem.322 Apollinares ludos, hoc est in laudem Apollinis, populus laureatus
spectabat, stipe data pro cuiusque copia.323 Apiculum filum, quo flamines velatum apicem gerunt.324 Abacti magistratu dicebantur, qui coacti deposuerant imperium.325 Agere modo significat ante se pellere, id est minare.326 Virgilius
(Ecl. 9,24): «Et potum pastas age.327 » Modo significat
iurgari, ut dicimus: agit cum eo furti; modo rependere, ut cum
dicimus: gratias ago; modo verbis indicare, ut cum dicimus:
causam ago; quin etiam si accessit gestus et vultus
quidam decor, ut cum scaenici agere dicuntur.328 Abitionem antiqui dicebant mortem.329 Abgregare est a grege ducere: adgregare ad gregem ducere:
segregare ex pluribus gregibus partes seducere, unde
et egregius dicitur e grege lectus.330 Quorum verborum frequens
usus non mirum si ex pecoribus pendet, cum apud
antiquos opes et patrimonia ex his praecipue constiterint,
ut adhuc etiam pecunias et peculia dicimus.331 Acetare dicebant, quod nunc dicimus agitare.332 Autumnum quidam dictum existimant, quod tunc maxime
augeantur hominum opes, coactis agrorum fructibus.333 Agedum significat age modo.334 Est enim adhortantis sermo.335 Aulas antiqui dicebant, quas nos dicimus ollas, quia nullam
litteram geminabant.336 Itaque aulicoeta exta, quae in ollis
coquebantur, dicebant, id est elixa.337 Avidus a non videndo propter nimiam cupiditatem appellatur;
sicut amens, qui mentem suam non habet.338 Aureliam familiam ex Sabinis oriundam a Sole dictam putant,
quod ei publice a populo Romano datus sit locus, in
quo sacra faceret Soli, qui ex hoc Auseli dicebantur, ut
Valesii, Papisii pro eo, quod est Valerii, Papirii.339 Aemiliam gentem appellatam dicunt a Mamerco, Pythagorae
philosophi filio, cui propter unicam humanitatem cognomen
fuerit Aemylos.340 Alii, quod ab Ascanio descendat, qui duos
habuerit filios, Iulum et Aemylon.341 Aerumnulas Plautus (frg. inc. 11) refert furcillas, quibus religatas
sarcinas viatores gerebant.342 Quarum usum quia Gaius
Marius retulit, Muli Mariani postea appellabantur.343 Itaque
aerumnae labores onerosos significant; sive a Graeco sermone
deducuntur.344 Nam airein Graece, Latine tollere dicitur.345 Aemidum tumidum.346 Aequidiale apud antiquos dictum est, quod nunc dicimus
aequinoctiale, quia nox diei potius, quam dies nocti adnumerari
debet.347 Graeci quoque in hoc consentiunt, isemerian,
id est aequidiale, dicentes.348 Aeruscare aera undique, id est pecunias colligere.349 Aequilavium significat ex toto dimidium, dictum a lavatione
lanae, quae dicitur aequilavio redire, cum dimidium
decidit sordibus.350 Aegeum mare appellatur, quod crebrae in eo sint insulae, ut
procul aspicientibus species caprarum videatur; sive quod in eo
Aege, Amazonum regina, perierit; sive quod in eo
Aegeus pater Thesei se praecipitaverit.351
Aestimata poena ab antiquis ab aere dicta est, qui eam
aestimaverunt aere, ovem decussis, bovem centussis, hoc est
decem vel centum assibus.352 Alucinatio erratio.353 Adigas dare cogas.354 Acies, acumen, acus et acuere dicuntur ab akone, quam
Latine dicimus cotem.355 Auxilla olla parvula.356 Amputata, id est circumputata, dicuntur ab eo, quod antiqui
putum pro puro dicebant, unde deducuntur pudor et
pudicus.357 Appia via et aqua ab Appio Claudio est appellata.358 Ariminum a nomine fluminis propinqui est dictum.359 Animula urbs parvarum opum fuit in Apulia.360 Arca deminutivum facit arculam et arcellam, ut a porco
porculum et porcellum, a mamma mammulam et mamillam.361 Alebria bene alentia.362 Agasones equos agentes, id est minantes.363 Arcubii, qui excubabant in arce.364 Armillas ex auro, quas viri militares ab imperatoribus donati
gerunt, dictas esse existimant, quod antiqui umeros cum
brachiis armos vocabant; unde arma ab his dependentia sunt
vocata.365 Abalienatus dicitur, quem quis a se removerit.366 Alienatus
qui alienus est factus.367 Adserere manum, est admovere: quo ea quoque, quae in
terram demittuntur, seri dicuntur; unde etiam serae appellantur,
quia foribus admotae opponuntur defixae postibus,
quemadmodum ea, quae terrae inseruntur.368 Arvum dicimus agrum necdum satum.369 Apica dicitur ovis, quae ventrem glabrum habet.370
Ae syllabam antiqui Graeca consuetudine per ai scribebant,
ut aulai, Musai.371 +Aueta saepe aucta.372 Abercet prohibet[ur].373 Advosem, adversarium, hostem.374
«Axe
adglomerati universi stantes», id est cohortibus
aut legionibus.375 +Aerumaurema utensilia ampliora.376 +Aevolant avolant.377 +Astasent steterint.378
«Ambaxioque
circumeuntes», catervatim.379 Apor apud.380 Amosio annuo.381 Anticum veteres etiam pro +omnia posuere.382 Aestimias aestimationes.383 Abisse pro adisse dicebant.384 Abambulantes abscedentes.385 Aquilius praenomen ab aquilo colore, id est nigro, est dictum.386 Antiquare est in morem pristinum reducere.387 Attinge pro attingam posuere.388 Appellitavisse appellasse.389 Alteras ponebant pro eo, quod est adverbium alias.390 Argutum iri in discrimen vocari.391 Aureas dicebant frenos, quibus equorum aures religantur.392
Audacias pluraliter Cato dixit.393 Ausis audeas.394 Audax deminutivum facit audaculus.395 Arvocitat saepe advocat.396 Annaria lex dicebatur ab antiquis ea, qua finiuntur anni
magistratus capiendi.397 Aliorsum et illorsum sicut introrsum dixit Cato.398 Abietaria negotia dicebantur, quam materi<ari>am nunc dicimus,
videlicet ab abietibus coemendis.399 Aletudo corporis pinguedo.400 Aeribus pluraliter ab aere, id est aeramento, Cato dixit.401 Addues addideris.402 Aristophorum vas, in quo prandium fertur, ut discus.403 Adlicit est perducit aliquem in rem, dictum a verbo lacit,
id est decipit.404 Hinc descendit inlicere et oblectare, id est
frustrantem inducere.405 Abnutare saepe abnuere.406 Aliae rei dixit Plautus pro eo, quod est ali rei.407 Adfabrum fabrefactum.408 Alimodi pro alius modi.409 Aeneolo, quod ex aere fit dicimus.410 Aenulum vas ex aere
parvum.411 Ad exitam aetatem ad ultimam aetatem.412 Amatio ab amore denominatum.413 Anginam vinariam habere dicuntur, qui vino suffocantur.414 Adulterina signa dicuntur alienis anulis facta.415 Arabice olet, id est ex odoribus Arabicis.416 Ausculari dicebant antiqui pro osculari, quod est os cum
ore conferre.417 Adaxint adegerint.418
Argus oculeus.419 Argus nomen est hominis, qui fuisse fingitur
oculis plenus.420 Amasso amavero.421 Amiculum genus [est] vestimenti, a circumiectu dictum.422 +Auditavi saepe audivi
Adlivescit, livere incipit, hoc est lividum fierit.423 Atticissat Attice loquitur. Plautus (Men. 12): «Non atticissat,
sed sicilicissat»; id est Sicule loquitur.424 Atritas atri coloris.425 Aegyptinos Aethiopas.426 Advelitatio iactatio quaedam verborum figurata ab hastis
velitaribus.427 Velites dicuntur expediti milites quasi volantes.428 Auctor communis erat generis apud antiquos.429 Adnictat saepe et leviter oculo adnuit. Naevius in Tarentilla (76):
«Alii
adnutat, alii adnictat, alium amat, alium tenet.430 »
Atriplexum herba, quae nunc atriplex dicitur.431 Adoptaticius ex adoptato filio natus.432 Aleonem aleatorem. Naevius (com. 118): «Pessimorum pessime,
audax, ganeo, lustro, aleo.433 »
Aditiculum parvum aditum.434 Atrabilis ab atro, id est animi vitio dictus.435 Est enim atrum
nigrum, id est a candore remotum.436 Anctos, excruciatos.437 Anatem dicebant morbum anuum, id est vetularum, sicut
senium morbum senum.438
Altaria ab altitudine sunt dicta, quod antiqui diis superis
in aedificiis a terra exaltatis sacra faciebant; diis terrestribus
in terra, diis infernalibus in effossa terra.439 Assa dicebantur cantus tibiarum.440 Aves ab adventu earum dicuntur, quod inde veniant, unde
nequis suspicetur.441 Agolum pastorale baculum, quo pecudes aguntur.442 Abortum gravidae mulieris dicitur, quod non sit tempestive
ortum.
Paulus Diaconus HOME

hab1034.15

>>> Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., [2]
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [1]

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik