monumenta.ch > Martialis > 67 > 15 > 30 > 30 > 11 > 13 > 17 > 14 > 30 > 30 > 10 > 16 > 5 > 30 > 30 > 30 > 3 > 30 > 7 > 8 > 6 > 1 > 4 > 7 > 9 > 1 > > 7 > 7 > 7 > 5
Ovidius, Tristia, IV <<<    

Ovidius, Tristia, Liber V

1 Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum
2 litore praemissis quattuor adde meis.
3 Hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae:
4 invenies toto carmine dulce nihil.
5 Flebilis ut noster status est, ita flebile carmen,
6 materiae scripto conveniente suae.
7 Integer et laetus laeta et iuvenalia lusi:
8 illa tamen nunc me composuisse piget.
9 ut cecidi, subiti perago praeconia casus,
10 sumque argumenti conditor ipse mei.
11 utque iacens ripa deflere Caystrius ales
12 dicitur ore suam deficiente necem,
13 sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras,
14 efficio tacitum ne mihi funus eat.
15 Delicias siquis lascivaque carmina quaerit,
16 praemoneo, non est scripta quod ista legat.
17 Aptior huic Gallus blandique Propertius oris,
18 aptior, ingenium come, Tibullus erit.
19 Atque utinam numero non nos essemus in isto!
20 ei mihi, cur umquam Musa iocata mea est?
21 Sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri
22 ille pharetrati lusor Amoris abest.
23 Quod superest, animos ad publica carmina flexi,
24 et memores iussi nominis esse mei.
25 Si tamen ex vobis aliquis tam multa requiret,
26 unde dolenda canam, multa dolenda tuli.
27 Non haec ingenio, non haec componimus arte:
28 materia est propriis ingeniosa malis.
29 Et quota fortunae pars est in carmine nostrae?
30 Felix, qui patitur quae numerare potest!
31 Quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas,
32 mollia quot Martis gramina campus habet,
33 tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque
34 nulla nisi in studio est Pieridumque mora.
35 'Quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?' inquis:
36 idem, fortunae qui modus huius erit.
37 Quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat,
38 nec mea sunt, fati verba sed ista mei.
39 At mihi si cara patriam cum coniuge reddas,
40 sint vultus hilares, simque quod ante fui.
41 Lenior invicti si sit mihi Caesaris ira,
42 carmina laetitiae iam tibi plena dabo.
43 Nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet:
44 sit semel illa ioco luxuriata meo.
45 Quod probet ipse, canam. Poenae modo parte levata
46 barbariam rigidos effugiamque Getas.
47 Interea nostri quid agant, nisi triste, libelli?
48 Tibia funeribus convenit ista meis.
49 'At poteras' inquis 'melius mala ferre silendo,
50 et tacitus casus dissimulare tuos.'
51 Exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur,
52 acceptoque gravi vulnere flere vetas?
53 Ipse Perilleo Phalaris permisit in aere
54 edere mugitus et bovis ore queri.
55 Cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles,
56 tu fletus inhibes, durior hoste, meos?
57 Cum faceret Nioben orbam Latonia proles,
58 non tamen et siccas iussit habere genas.
59 Est aliquid, fatale malum per verba levare:
60 hoc querulam Procnen Halcyonenque facit.
61 Hoc erat, in gelido quare Poeantius antro
62 voce fatigaret Lemnia saxa sua.
63 Strangulat inclusus dolor atque exaestuat intus,
64 cogitur et vires multiplicare suas.
65 Da veniam potius, vel totos tolle libellos,
66 sic mihi quod prodest si tibi, lector, obest.
67 Sed neque obesse potest, ulli nee scripta fuerunt
68 nostra nisi auctori perniciosa suo.
69 'At mala sunt.' Fateor. Quis te mala sumere cogit?
70 Aut quis deceptum ponere sumpta vetat?
71 Ipse nec emendo, sed ut hic deducta legantur;
72 non sunt illa suo barbariora loco.
73 Nec me Roma suis debet conferre poetis:
74 inter Sauromatas ingeniosus eram.
75 Denique nulla mihi captatur gloria, quaeque
76 ingeniis stimulos subdere fama solet.
77 Nolumus assiduis animum tabescere curis,
78 quae tamen irrumpunt quoque vetantur eunt.
79 Cur scribam, docui. Cur mittam, quaeritis, isto?
80 vobiscum cupio quolibet esse modo.
81 Ecquid ubi e Ponto nova venit epistula, palles,
82 et tibi sollicita solvitur illa manu?
83 Pone metum, valeo; corpusque, quod ante laborum
84 inpatiens nobis invalidumque fuit,
85 sufficit, atque ipso vexatum induruit usu.
86 An magis infirmo non vacat esse mihi?
87 Mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit,
88 affectusque animi, qui fuit ante, manet.
89 Quaeque mora spatioque suo coitura putavi
90 vulnera non aliter quam modo facta dolent.
91 Scilicet exiguis prodest annosa vetustas;
92 grandibus accedunt tempore damna malis.
93 Paene decem totis aluit Poeantius annis
94 pestiferum tumido vulnus ab angue datum.
95 Telephus aeterna consumptus tabe perisset,
96 si non, quae nocuit, dextra tulisset opem.
97 Et mea, si facinus nullum commisimus, opto,
98 vulnera qui fecit, facta levare velit,
99 contentusque mei iam tandem parte doloris
100 exiguum pleno de mare demat aquae.
101 Detrahat ut multum, multum restabit acerbi,
102 parsque meae poenae totius instar erit.
103 Litora quot conchas, quot amoena rosaria flores,
104 quotve soporiferum grana papaver habet,
105 silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur,
106 quot tenerum pennis aera pulsat avis,
107 tot premor adversis: quae si conprendere coner,
108 Icariae numerum dicere coner aquae.
109 utque viae casus, ut amam pericula ponti,
110 ut taceam strictas in mea fata manus,
111 barbara me tellus orbisque novissima magni
112 sustinet et saevo cinctus ab hoste locus.
113 Hinc ego traicerer (neque enim mea culpa cruenta est)
114 esset, quae debet, si tibi cura mei.
115 Ille deus, bene quo Romana potentia nixa est,
116 saepe suo victor lenis in hoste fuit.
117 Quid dubitas et tuta times? Accede rogaque:
118 Caesare nil ingens mitius orbis habet.
119 Me miserum! Quid agam, si proxima quaeque relinquunt?
120 Subtrahis effracto tu quoque colla iugo?
121 Quo ferar? unde petam lassis solacia rebus?
122 Ancora iam nostram non tenet ulla ratem.
123 Videris. Ipse sacram, quamvis invisus, ad aram
124 confugiam: nullas summovet ara manus.
125 Alloquor en absens absentia numina supplex,
126 si fas est homini cum Iove posse loqui.
127 Arbiter inperii, quo certum est sospite cunctos
128 Ausoniae curam gentis habere deos,
129 o decus, o patriae per te florentis imago,
130 o vir non ipso, quem regis, orbe minor
131 (sic habites terras et te desideret aether,
132 sic ad pacta tibi sidera tardus eas)
133 parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem
134 deme: satis poenae, quod superabit, erit.
135 Ira quidem moderata tua est, vitamque dedisti,
136 nec mihi ius civis nec mihi nomen abest,
137 nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul
138 edicti verbis nominor ipse tui.
139 Omniaque haec timui, quia me meruisse videbam;
140 sed tua peccato lenior ira meo est.
141 Arva relegatum iussisti visere Ponti,
142 et Scythicum profuga scindere puppe fretum.
143 Iussus ad Euxini deformia litora veni
144 aequoris (haec gelido terra sub axe iacet)
145 nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum,
146 glaebaque canenti semper obusta gelu,
147 nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae,
148 Graecaque quod Getico victa loquela sono est,
149 quam quod finitimo cinctus premor undique Marte,
150 vixque brevis tutum murus ab hoste facit.
151 Pax tamen interdum est, pacis fiducia numquam.
152 Sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus.
153 Hinc ego dum muter, vel me Zanclaea Charybdis
154 devoret atque suis ad Styga mittat aquis,
155 vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae,
156 vel freta Leucadii mittar in alta dei.
157 Quod petimus, poena est: neque enim miser esse recuso,
158 sed precor ut possim tutius esse miser.
159 Illa dies haec est, qua te celebrare poetae,
160 si modo non fallunt tempora, Bacche, solent,
161 festaque odoratis innectunt tempora sertis,
162 et dicunt laudes ad tua vina tuas.
163 Inter quos, memini, dum me mea fata sinebant,
164 non invisa tibi pars ego saepe fui,
165 quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae
166 iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis.
167 Quique prius mollem vacuamque laboribus egi
168 in studiis vitam Pieridumque choro,
169 nunc procul a patria Geticis circumsonor armis,
170 multa prius pelago multaque passus humo.
171 Sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum,
172 nubila nascenti seu mihi Parca fuit,
173 tu tamen e sacris hederae cultoribus unum
174 numine debueras sustinuisse tuo.
175 An dominae fati quicquid cecinere sorores,
176 omne sub arbitrio desinit esse dei?
177 Ipse quoque aetherias meritis invectus es arces,
178 quo non exiguo facta labore via est.
179 Nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum
180 Strymona venisti Marticolamque Geten,
181 Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen,
182 et quascumque bibit decolor Indus aquas.
183 Scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae
184 stamina bis genito bis cecinere tibi.
185 Me quoque, si fas est exemplis ire deorum,
186 ferrea sors vitae difficilisque premit.
187 Illo nec levius cecidi, quem magna locutum
188 reppulit a Thebis Iuppiter igne suo.
189 ut tamen audisti percussum fulmine vatem,
190 admonitu matris condoluisse potes,
191 et potes aspiciens circum tua sacra poetas
192 'nescioquis nostri' dicere 'cultor abest.'
193 Fer, bone Liber, opem: sic altera degravet ulmum
194 vitis et incluso plena sit uva mero,
195 sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava iuventus
196 adsit, et attonito non taceare sono,
197 ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi,
198 impia nec poena Pentheos umbra vacet,
199 sic micet aeternum vicinaque sidera vincat
200 coniugis in caelo clara corona tuae:
201 huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros,
202 unum de numero me memor esse tuo.
203 Sunt dis inter se commercia. Flectere tempta
204 Caesareum numen numine, Bacche, tuo.
205 Vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae,
206 haec eadem sumpto quisque rogate mero.
207 Atque aliquis vestrum, Nasonis nomine dicto,
208 opponat lacrimis pocula mixta suis,
209 admonitusque mei, cum circumspexerit omnes,
210 dicat 'ubi est nostri pars modo Naso chori?'
211 Idque ita, si vestrum merui candore favorem,
212 nullaque iudicio littera laesa meo est,
213 si, veterum digne veneror cum scripta virorum,
214 proxima non illis esse minora reor.
215 Sic igitur dextro faciatis Apolline carmen:
216 quod licet, inter vos nomen habete meum.
217 Litore ab Euxino Nasonis epistula veni,
218 lassaque facta mari lassaque facta via,
219 qui mihi flens dixit 'tu, cui licet, aspice Romam.
220 Heu quanto melior sors tua sorte mea est!'
221 Flens quoque me scripsit: nec qua signabar, ad os est
222 ante, sed ad madidas gemma relata genas.
223 Tristitiae causam siquis cognoscere quaerit,
224 ostendi solem postulat ille sibi,
225 nec frondem in silvis, nec aperto mollia prato
226 gramina, nec pleno flumine cernit aquam;
227 quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto,
228 quidve Philoctetes ictus ab angue gemat.
229 Di facerent utinam talis status esset in illo,
230 ut non tristitiae causa dolenda foret!
231 Fert tamen, ut debet, casus patienter amaros,
232 more nec indomiti frena recusat equi.
233 Nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram,
234 conscius in culpa non scelus esse sua.
235 Saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius
236 se quoque in exemplis adnumerare solet:
237 nam, quod opes teneat patrias, quod nomina civis,
238 denique quod vivat, munus habere dei.
239 Te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi
240 omnibus) in toto pectore semper habet;
241 teque Menoetiaden, te, qui comitatus Oresten,
242 te vocat Aegiden Euryalumque suum.
243 Nec patriam magis ille suam desiderat et quae
244 plurima cum patria sentit abesse sibi,
245 quam vultus oculosque tuos, o dulcior illo
246 melle, quod in ceris Attica ponit apis.
247 Saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud,
248 quod non praeventum morte fuisse dolet;
249 cumque alii fugerent subitae contagia cladis,
250 nec vellent ictae limen adire domus,
251 te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem,
252 si paucos aliquis tresve duosve vocat.
253 Quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec te
254 se minus adversis indoluisse suis.
255 Verba solet vultumque tuum gemitusque referre,
256 et te flente suos emaduisse sinus:
257 quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum
258 sis ope, solandus cum simul ipse fores.
259 Pro quibus affirmat fore se memoremque piumque,
260 sive diem videat sive tegatur humo,
261 per caput ipse suum solitus iurare tuumque,
262 quod scio non illi vilius esse suo.
263 Plena tot ac tantis referetur gratia factis,
264 nec sinet ille tuos litus arare boves.
265 Fac modo, constanter profugum tueare: quod ille,
266 qui bene te novit, non rogat, ipsa rogo.
267 Annuus assuetum dominae natalis honorem
268 exigit: ite manus ad pia sacra meae.
269 Sic quondam festum Laertius egerat heros
270 forsan in extremo coniugis orbe diem.
271 Lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum,
272 quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui:
273 quaeque semel toto vestis mihi sumitur anno,
274 sumatur fatis discolor alba meis;
275 araque gramineo viridis de caespite fiat,
276 et velet tepidos nexa corona focos.
277 da mihi tura, puer, pingues facientia flammas,
278 quodque pio fusum stridat in igne merum.
279 Optime natalis! Quamvis procul absumus, opto
280 candidus huc venias dissimilisque meo,
281 si quod et instabat dominae miserabile vulnus
282 sit perfuncta meis tempus in omne malis;
283 quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est,
284 quod superest, tutum per mare navis eat.
285 Illa domo nataque sua patriaque fruatur
286 (erepta haec uni sit satis esse mihi)
287 quatenus et non est in caro coniuge felix
288 pars vitae tristi cetera nube vacet.
289 Vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens,
290 consumatque annos, sed diuturna, suos.
291 Adicerem et nostros, sed ne contagia fati
292 corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei.
293 Nil homini certum est. Fieri quis posse putaret,
294 ut facerem in mediis haec ego sacra Getis?
295 Aspice ut aum tamen fumos e ture coortos
296 in partes Italas et loca dextra ferat.
297 Sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis:
298 consilio fugiunt aethera, Ponte, tuum.
299 Consilio, commune sacrum cum fiat in ara
300 fratribus, alterna qui periere manu,
301 ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis,
302 scinditur in partes atra favilla duas.
303 Hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar,
304 et me Battiades iudice falsus erat:
305 omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto
306 terga vapor dederis Ausoniamque petas.
307 Haec ergo lux est, quae si non orta fuisset,
308 nulla fuit misero festa videnda mihi.
309 Edidit haec mores illis heroisin aequos,
310 quis erat Eetion Icariusque pater.
311 Nata pudicitia est, virtus probitasque, fidesque,
312 at non sunt ista gaudia nata die,
313 sed labor et curae fortunaque moribus inpar,
314 iustaque de viduo paene querela toro.
315 Scilicet adversis probitas exercita rebus
316 tristi materiam tempore laudis habet.
317 Si nihil infesti durus vidisset Ulixes,
318 Penelope felix sed sine laude foret.
319 Victor Echionias si vir penetrasset in arces,
320 forsitan Evadnen vix sua nosset humus.
321 Cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est?
322 Nempe fuit misero nupta quod una viro.
323 Effice ut Iliacas tangat prior alter harenas,
324 Laudamia nihil cur referatur erit.
325 Et tua, quod malles, pietas ignota maneret,
326 implerent venti si mea vela sui.
327 Di tamen et Caesar dis accessure, sed olim,
328 aequarint Pylios cum tua fata dies,
329 non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi
330 parcite, quae nullo digna dolore dolet.
331 Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum,
332 qui mihi confugium, qui mihi portus eras,
333 tu quoque suscepti curam dimittis amici,
334 officiique pium tam cito ponis onus?
335 sarcina sum, fateor, quam si non tempore nostro
336 depositurus eras, non subeunda fuit.
337 Fluctibus in mediis navem, Palinure, relinquis?
338 Ne fuge, neve tua sit minor arte fides.
339 Numquid Achilleos inter fera proelia fidi
340 deseruit levitas Automedontis equos?
341 Quem semel excepit, numquam Podalirius aegro
342 promissam medicae non tulit artis opem.
343 Turpius eicitur, quam non admittitur hospes
344 quae patuit, dextrae firma sit ara meae.
345 Nil nisi me solum primo tutatus es; at nunc
346 me pariter serva iudiciumque tuum,
347 si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque
348 mutarunt subito crimina nostra fidem.
349 Spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura,
350 quod cupio, membris exeat ante meis,
351 quam tua delicto stringantur pectora nostro,
352 et videar merito vilior esse tibi.
353 Non adeo toti fatis urgemur iniquis,
354 ut mea sit longis mens quoque mota malis.
355 Finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum
356 dixisse in Pyladen improba verba putas?
357 Nec procul a vero est quin et pulsarit amicum:
358 mansit in officiis non minus ille suis.
359 Hoc est cum miseris solum commune beatis,
360 ambobus tribui quod solet obsequium:
361 ceditur et caecis et quos praetexta verendos
362 virgaque cum verbis inperiosa facit.
363 Si mihi non parcis, fortunae parcere debes:
364 non habet in nobis ullius ira locum.
365 Elige nostrorum minimum minimumque laborum,
366 isto, quod reris, grandius illud erit.
367 Quam multa madidae celantur harundine fossae,
368 florida quam multas Hybla tuetur apes,
369 quam multae gracili terrena sub horrea ferre
370 limite formicae grana reperta solent,
371 tam me circumstat densorum turba malorum.
372 Crede mihi, vero est nostra querela minor.
373 His qui contentus non est, in litus harenas,
374 in segetem spicas, in mare fundat aquas.
375 Intempestivos igitur compesce tumores,
376 vela nec in medio desere nostra mari.
377 Quam legis, ex illa tibi venit epistula terra,
378 latus ubi aequoreis additur Hister aquis.
379 Si tibi contingit cum dulci vita salute,
380 candida fortunae pars manet uria meae.
381 Scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris,
382 quamvis hoc vel me scire tacente potes.
383 Sum miser, haec brevis est nostrorum summa malorum,
384 quisquis et offenso Caesare vivit, erit.
385 Turba Tomitanae quae sit regionis et inter
386 quos habitem mores, discere cura tibi est?
387 Mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque,
388 a male pacatis plus trahit ora Getis.
389 Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentis
390 per medias in equis itque reditque vias.
391 In quibus est nemo, qui non coryton et arcum
392 telaque vipereo lurida felle gerat.
393 Vox fera, trux vultus, verissima Martis imago,
394 non coma, non ulla barba resecta manu,
395 dextera non segnis fixo dare vulnera cultro,
396 quem iunctum lateri barbarus omnis habet.
397 Vivit in his heu nunc, lusorum oblitus amorum,
398 hos videt, hos vates audit, amice, tuus:
399 atque utinam vivat non et moriatur in illis,
400 absit ab invisis et tamen umbra locis.
401 Carmina quod pleno saltari nostra theatro,
402 versibus et plaudi scribis, amice, meis,
403 nil equidem feci (tu scis hoc ipse) theatris,
404 Musa nec in plausus ambitiosa mea est.
405 Non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri
406 impedit et profugi nomen in ora refert.
407 Quamvis interdum, quae me laesisse recordor,
408 carmina devoveo Pieridasque meas,
409 cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis
410 vulneribusque meis tela cruenta sequor,
411 quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet
412 Graia Capheream currere puppis aquam.
413 Nec tamen, ut lauder, vigilo curamque futuri
414 nominis, utilius quod latuisset, ago.
415 Detineo studiis animum falloque dolores,
416 experior curis et dare verba meis.
417 Quid potius faciam desertis solus in oris,
418 quamve malis aliam quaerere coner opem?
419 Sive locum specto, locus est inamabilis, et quo
420 esse nihil toto tristius orbe potest,
421 sive homines, vix sunt homines hoc nomine digni,
422 quamque lupi, saevae plus feritatis habent.
423 Non metuunt leges, sed cedit viribus aequum,
424 victaque pugnaci iura sub ense iacent.
425 Pellibus et laxis arcent mala frigora bracis,
426 oraque sunt longis horrida tecta comis.
427 In paucis remanent Graecae vestigia linguae,
428 haec quoque iam Getico barbara facta sono.
429 unus in hoc nemo est populo, qui forte Latine
430 quaelibet e medio reddere verba queat.
431 Ille ego Romanus vates (ignoscite, Musae)
432 Sarmatico cogor plurima more loqui.
433 En pudet et fateor, iam desuetudine longa
434 vix subeunt ipsi verba Latina mihi.
435 Nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello
436 barbara: non hominis culpa, sed ista loci.
437 Ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae,
438 et fiat patrio vox mea muta sono,
439 ipse loquor mecum desuetaque verba retracto,
440 et studii repeto signa sinistra mei.
441 Sic animum tempusque traho, sic meque reduco
442 a contemplatu summoveoque mali.
443 Carminibus quaero miserarum oblivia rerum:
444 praemia si studio consequar ista, sat est.
445 Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra
446 te quoque sim, inferius quo nihil esse potest.
447 Quae tibi res animos in me facit, improbe? Curue
448 casibus insultas, quos potes ipse pati?
449 Nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti
450 nostra, quibus possint inlacrimare ferae;
451 nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe
452 numen, et exosae verba superba deae.
453 Exigit a dignis ultrix Rhamnusia poenas:
454 inposito calcas quid mea fata pede?
455 Vidi ego naufragium qui risit in aequora mergi,
456 et 'numquam' dixi 'iustior unda fuit.'
457 Vilia qui quondam miseris alimenta negarat,
458 nunc mendicato pascitur ipse cibo.
459 Passibus ambiguis Fortuna volubilis errat
460 et manet in nullo certa tenaxque loco,
461 sed modo laeta venit, vultus modo sumit acerbos,
462 et tantum constans in levitate sua est.
463 Nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus,
464 flammaque de stipula nostra brevisque fuit.
465 Neve tamen tota capias fera gaudia mente,
466 non est placandi spes mihi nulla dei,
467 vel quia peccavi citra scelus, utque pudore
468 non caret, invidia sic mea culpa caret,
469 vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu
470 illo, cui paret, mitius orbis habet.
471 Scilicet ut non est per vim superabilis ulli,
472 molle cor ad timidas sic habet ille preces,
473 exemploque deum, quibus accessurus et ipse est,
474 cum poenae venia plura roganda dabit.
475 Si numeres anno soles et nubila toto,
476 invenies nitidum saepius isse diem
477 ergo ne nimium nostra laetere ruina,
478 restitui quondam me quoque posse puta:
479 posse puta fieri lenito principe vultus
480 ut videas media tristis in urbe meos,
481 utque ego te videam causa graviore fugatum,
482 haec sunt a primis proxima vota meis.
483 O tua si sineres in nostris nomina poni
484 carminibus, positus quam mihi saepe fores!
485 Te canerem solum, meriti memor, inque libellis
486 crevisset sine te pagina nulla meis.
487 Quid tibi deberem, tota sciretur in urbe,
488 exul in amissa si tamen urbe legor.
489 Te praesens mitem nosset, te serior aetas,
490 scripta vetustatem si modo nostra ferunt,
491 nec tibi cessaret doctus bene dicere lector:
492 hic te servato vate maneret honor.
493 Caesaris est primum munus, quod ducimus auras;
494 gratia post magnos est tibi habenda deos.
495 Ille dedit vitam; tu, quam dedit ille, tueris,
496 et facis accepto munere posse frui.
497 Cumque perhorruerit casus pars maxima nostros,
498 pars etiam credi pertimuisse velit,
499 naufragiumque meum tumulo spectarit ab alto,
500 nec dederit nanti per freta saeva manum,
501 seminecem Stygia revocasti solus ab unda.
502 Hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est.
503 Di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos:
504 non potuit votum plenius esse meum.
505 Haec meus argutis, si tu paterere, libellis
506 poneret in multa luce videnda labor;
507 nunc quoque se, quamvis est iussa quiescere, quin te
508 nominet invitum, vix mea Musa tenet.
509 utque canem pavidae nactum vestigia cervae
510 latrantem frustra copula dura tenet,
511 utque fores nondum reserati carceris acer
512 nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus,
513 sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia
514 per titulum vetiti nominis ire cupit.
515 Ne tamen officio memoris laedaris amici,
516 parebo iussis (parce timere) tuis.
517 At non parerem, nisi me meminisse putares.
518 Hoc quod non prohibet vox tua, gratus ero.
519 Dumque (quod o breve sit!) lumen vitale videbo,
520 serviet officio spiritus iste tuo.
521 Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister,
522 facta est Euxini dura ter unda maris.
523 At mihi iam videor patria procul esse tot annis,
524 Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.
525 Stare putes, adeo procedunt tempora tarde,
526 et peragit lentis passibus annus iter.
527 Nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert,
528 efficit angustos nec mihi bruma dies.
529 Scilicet in nobis rerum natura novata est,
530 cumque meis curis omnia longa facit.
531 An peragunt solitos communia tempora motus,
532 stantque magis vitae tempora dura meae?
533 Quem tenet Euxini mendax cognomine litus,
534 et Scythici vere terra sinistra freti.
535 Innumerae circa gentes fera bella minantur,
536 quae sibi non rapto vivere turpe putant.
537 Nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse
538 moenibus exiguis ingenioque loci.
539 Cum minime credas, ut aves, densissimus hostis
540 advolat, et praedam vix bene visus agit.
541 Saepe intra muros clausis venientia portis
542 per medias legimus noxia tela vias.
543 Est igitur rarus, rus qui colere audeat, isque
544 hac arat infelix, hac tenet arma manu.
545 Sub galea pastor iunctis pice cantat avenis,
546 proque lupo pavidae bella verentur oves.
547 Vix ope castelli defendimur; et tamen intus
548 mixta facit Graecis barbara turba metum.
549 Quippe simul nobis habitat discrimine nullo
550 barbarus et tecti plus quoque parte tenet.
551 Quorum ut non timeas, possis odisse videndo
552 pellibus et longa pectora tecta coma.
553 Hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe,
554 pro patrio cultu Persica braca tegit.
555 Exercent illi sociae commercia linguae:
556 per gestum res est significanda mihi.
557 Barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli,
558 et rident stolidi verba Latina Getae;
559 meque palam de me tuto mala saepe loquuntur,
560 forsitan obiciunt exiliumque mihi.
561 utque fit, in me aliquid ficti, dicentibus illis
562 abnuerim quotiens annuerimque, putant.
563 Adde quod iniustum rigido ius dicitur ense,
564 dantur et in medio vulnera saepe foro.
565 O duram Lachesin, quae tam grave sidus habenti
566 fila dedit vitae non breviora meae!
567 Quod patriae vultu vestroque caremus, amici,
568 atque hic in Scythicis gentibus esse queror:
569 utraque poena gravis. Merui tamen urbe carere,
570 non merui tali forsitan esse loco.
571 Quid loquor, a! Demens? Ipsam quoque perdere vitam,
572 Caesaris offenso numine. Dignus eram.
573 Quod te nescio quis per iurgia dixerit esse
574 exulis uxorem, littera questa tua est.
575 Indolui, non tam mea quod fortuna male audit,
576 qui iam consuevi fortiter esse miser,
577 quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris,
578 teque reor nostris erubuisse malis.
579 Perfer et obdura; multo graviora tulisti,
580 eripuit cum me principis ira tibi.
581 Fallitur iste tamen, quo iudice nominor exul:
582 mollior est culpam poena secuta meam.
583 Maxima poena mihi est ipsum offendisse, priusque
584 venisset mallem funeris hora mihi.
585 Quassa tamen nostra est, non mersa nec obruta navis,
586 utque caret portu, sic tamen exstat aquis.
587 Nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit,
588 qui merui vitio perdere cuncta meo.
589 Sed quia peccato facinus non affuit illi,
590 nil nisi me patriis iussit abesse focis.
591 utque aliis, quorum numerum comprendere non est
592 Caesareum numen sic mihi mite fuit.
593 Ipse relegati, non exulis utitur in me
594 nomine: tuta suo iudice causa mea est.
595 Iure igitur laudes, Caesar, pro parte virili
596 carmina nostra tuas qualiacumque canunt:
597 iure deos, ut adhuc caeli tibi limina claudant,
598 teque velint sine se, comprecor, esse deum.
599 Optat idem populus; sed, ut in mare flumina vastum,
600 sic solet exiguae currere rivus aquae.
601 At tu fortuna, cuius vocor exul ab ore,
602 nomine mendaci parce gravate meam.
603 Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus,
604 ne pereant turpi pectora nostra situ.
605 Difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum
606 sunt opus, et pacem mentis habere volunt.
607 Nostra per adversas agitur fortuna procellas,
608 sorte nec ulla mea tristior esse potest.
609 Exigis ut Priamus natorum funere plaudat,
610 et Niobe festos ducat ut orba choros.
611 Luctibus an studio videor debere teneri,
612 solus in extremos iussus abire Getas?
613 Des licet in valido pectus mihi robore fultum,
614 fama refert Anyti quale fuisse reo,
615 fracta cadet tantae sapientia mole ruinae:
616 plus valet humanis viribus ira dei.
617 Ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum
618 scribere in hoc casu sustinuisset opus.
619 ut veniant patriae, veniant oblivia vestri,
620 omnis ut amissi sensus abesse queat,
621 at timor officio fungi vetat ipse quietum:
622 cinctus ab innumero me tenet hoste locus.
623 Adde quod ingenium longa rubigine laesum
624 torpet et est multo, quam fuit ante, minus.
625 Fertilis, assiduo si non renovetur aratro,
626 nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
627 Tempore qui longo steterit, male curret et inter
628 carceribus missos ultimus ibit equus.
629 Vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,
630 siqua diu solitis cumba vacavit aquis.
631 Me quoque despera, fuerim cum parvus et ante,
632 illi, qui fueram, posse redire parem.
633 Contudit ingenium patientia longa malorum,
634 et pars antiqui nulla vigoris adest.
635 Siqua tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est,
636 inque suos volui cogere verba pedes,
637 carmina nulla mihi sunt scripta, aut qualia cernis
638 digna sui domini tempore, digna loco.
639 Denique 'non parvas animo dat gloria vires,
640 et fecunda facit pectora laudis amor.'
641 Nominis et famae quondam fulgore trahebar,
642 dum tulit antemnas aura secunda meas.
643 Non adeo est bene nunc ut sit mihi gloria curae:
644 si liceat, nulli cognitus esse velim.
645 An quia cesserunt primo bene carmina, suades
646 scribere, successus ut sequar ipse meos?
647 Pace, novem, vestra liceat dixisse, sorores:
648 vos estis nostrae maxima causa fugae.
649 utque dedit iustas tauri fabricator aeni,
650 sic ego do poenas artibus ipse meis.
651 Nil mihi debebat cum versibus amplius esse,
652 at, puto, si demens studium fatale retemptem,
653 hic mihi praebebit carminis arma locus.
654 Non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem,
655 verbaque significent quid mea, norit, adest.
656 Omnia barbariae loca sunt vocisque ferinae,
657 omniaque hostilis plena timore soni.
658 Ipse mihi videor iam dedidicisse Latine:
659 nam didici Getice Sarmaticeque loqui.
660 Nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri
661 a conponendo carmine Musa potest.
662 Scribimus et scriptos absumimus igne libellos:
663 exitus est studii parva favilla mei.
664 Nec possum et cupio non nullos ducere versus:
665 ponitur idcirco noster in igne labor,
666 nec nisi pars casu flammis erepta dolove
667 ad vos ingenii pervenit ulla mei.
668 Sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum
669 perdidit, in cineres Ars mea versa foret!
670 Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem,
671 mittere si quisquam, quo caret ipse, potest.
672 Aeger enim traxi contagia corpore mentis,
673 libera tormento pars mihi ne qua vacet.
674 Perque dies multos lateris cruciatibus utor;
675 scilicet inmodico frigore laesit hiems.
676 Si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus:
677 quippe mea est umeris fulta ruina tuis.
678 Quid, mihi cum dederis ingentia pignora, cumque
679 per numeros omnes hoc tueare caput,
680 quod tua me raro solatur epistula, peccas,
681 remque piam praestas, sed mihi verba negas?
682 Hoc, precor, emenda: quod si correxeris unum,
683 nullus in egregio corpore naevus erit.
684 Pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me
685 littera non veniat, missa sit illa tamen.
686 Di faciant, ut sit temeraria nostra querela,
687 teque putem falso non meminisse mei.
688 Quod precor, esse liquet: neque enim mutabile robur
689 credere me fas est pectoris esse tui.
690 Cana prius gelido desint absinthia Ponto,
691 et careat dulci Trinacris Hybla thymo,
692 inmemorem quam te quisquam convincat amici.
693 Non ita sunt fati stamina nigra mei.
694 Tu tamen, ut possis falsae quoque pellere culpae
695 crimina, quod non es, ne videare, cave.
696 utque solebamus consumere longa loquendo
697 tempora, sermoni deficiente die,
698 sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces,
699 et peragant linguae charta manusque vices.
700 Quod fore ne nimium videar diffidere, sitque
701 versibus hoc paucis admonuisse satis,
702 accipe quo semper finitur epistula verbo,
703 (atque meis distent ut tua fata!) 'vale'.
704 Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis,
705 o mihi me coniunx carior, ipsa vides.
706 Detrahat auctori multum fortuna licebit,
707 tu tamen ingenio clara ferere meo;
708 dumque legar, mecum pariter tua fama legetur,
709 nec potes in maestos omnis abire rogos;
710 cumque viri casu possis miseranda videri,
711 invenies aliquas, quae, quod es, esse velint,
712 quae te, nostrorum cum sis in parte malorum,
713 felicem dicant invideantque tibi.
714 Non ego divitias dando tibi plura dedissem:
715 nil feret ad Manes divitis umbra suos.
716 Perpetui fructum donavi nominis idque,
717 quo dare nil potui munere maius, habes.
718 Adde quod, ut rerum sola es tutela mearum,
719 ad te non parvi venit honoris onus,
720 quod numquam vox est de te mea muta tuique
721 indiciis debes esse superba viri.
722 Quae ne quis possit temeraria dicere, persta,
723 et pariter serva meque piamque fidem.
724 Nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit,
725 et tantum probitas inreprehensa fuit.
726 Area de nostra nunc est tibi facta ruina;
727 conspicuum virtus hic tua ponat opus.
728 Esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est,
729 et nihil officio nupta quod obstet habet.
730 Cum deus intonuit, non se subducere nimbo,
731 id demum est pietas, id socialis amor.
732 Rara quidem virtus, quam non Fortuna gubernet,
733 quae maneat stabili, cum fugit ilia, pede.
734 Siqua tamen pretium sibi virtus ipsa petitum,
735 inque parum lactis ardua rebus adest,
736 ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur,
737 et loca mirantur qua patet orbis iter.
738 Aspicis ut longo teneat laudabilis aevo
739 nomen inextinctum Penelopea fides?
740 Cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor
741 ausaque in accensos Iphias ire rogos?
742 ut vivat fama coniunx Phylaceia, cuius
743 Iliacam celeri vir pede pressit humum?
744 Morte nihil opus est pro me, sed amore fideque:
745 non ex difficili fama petenda tibi est.
746 Nec te credideris, quia non facis, ista moneri:
747 vela damus, quamvis remige puppis eat.
748 Qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendo
749 laudat et hortatu comprobat acta suo.
Ovidius HOME

dkb342.37r

Ovidius, Tristia, IV <<<    
monumenta.ch > Martialis > 67 > 15 > 30 > 30 > 11 > 13 > 17 > 14 > 30 > 30 > 10 > 16 > 5 > 30 > 30 > 30 > 3 > 30 > 7 > 8 > 6 > 1 > 4 > 7 > 9 > 1 > > 7 > 7 > 7 > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik