Ovidius, Tristia, Liber III
| 1 | 'Missus in hanc venio timide liber exulis urbem |
| 2 | da placidam fesso, lector amice, manum; |
| 3 | neve reformida, ne sim tibi forte pudori: |
| 4 | nullus in hac charta versus amare docet. |
| 5 | Haec domini fortuna mei est, ut debeat illam |
| 6 | infelix nullis dissimulare iocis. |
| 7 | Id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo, |
| 8 | heu nimium sero damnat et odit opus. |
| 9 | Inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis, |
| 10 | carmine temporibus conveniente suis. |
| 11 | Clauda quod alterno subsidunt carmina versu, |
| 12 | vel pedis hoc ratio, vel via longa facit; |
| 13 | quod neque sum cedro flavus nec pumice levis, |
| 14 | erubui domino cultior esse meo; |
| 15 | littera suffusas quod habet maculosa lituras, |
| 16 | laesit opus lacrimis ipse poeta suum. |
| 17 | Siqua videbuntur casu non dicta Latine, |
| 18 | in qua scribebat, barbara terra fuit. |
| 19 | Dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum, |
| 20 | quasque petam sedes hospes in urbe liber.' |
| 21 | Haec ubi sum furtim lingua titubante locutus, |
| 22 | qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter. |
| 23 | 'Di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae, |
| 24 | molliter in patria vivere posse tua. |
| 25 | Duc age, namque sequar, quamvis terraque marique |
| 26 | longinquo referam lassus ab orbe pedem.' |
| 27 | Paruit, et ducens 'haec sunt fora Caesaris,' inquit, |
| 28 | 'haec est a sacris quae via nomen habet, |
| 29 | hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem, |
| 30 | haec fuit antiqui regia parva Numae.' |
| 31 | Inde petens dextram 'porta est' ait 'ista Palati, |
| 32 | hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.' |
| 33 | Singula dum miror, video fulgentibus armis |
| 34 | conspicuos postes tectaque digna deo. |
| 35 | 'Et Iovis haec' dixi 'domus est?' Quod ut esse putarem, |
| 36 | augurium menti querna corona dabat. |
| 37 | Cuius ut accepi dominum, 'non fallimur,' inquam, |
| 38 | 'et magni verum est hanc Iovis esse domum. |
| 39 | Cur tamen opposita velatur ianua lauro, |
| 40 | cingit et augustas arbor opaca comas? |
| 41 | Num quia perpetuos meruit domus ista triumphos, |
| 42 | an quia Leucadio semper amata deo est? |
| 43 | Ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa? |
| 44 | Quam tribuit terris, pacis an ista nota est? |
| 45 | utque viret semper laurus nec fronde caduca |
| 46 | carpitur, aeternum sic habet illa decus? |
| 47 | Causa superpositae scripto est testata coronae: |
| 48 | servatos civis indicat huius ope. |
| 49 | Adice servatis unum, pater optime, civem, |
| 50 | qui procul extremo pulsus in orbe latet, |
| 51 | in quo poenarum, quas se meruisse fatetur, |
| 52 | non facinus causam, sed suus error habet. |
| 53 | Me miserum! Vereorque locum vereorque potentem, |
| 54 | et quatitur trepido littera nostra metu. |
| 55 | Aspicis exsangui chartam pallere colore? |
| 56 | Aspicis alternos intremuisse pedes? |
| 57 | Quandocumque, precor, nostro placere parenti |
| 58 | isdem et sub dominis aspiciare domus!' |
| 59 | Inde tenore pari gradibus sublimia celsis |
| 60 | ducor ad intonsi candida templa dei, |
| 61 | signa peregrinis ubi sunt alterna columnis, |
| 62 | Belides et stricto barbarus ense pater, |
| 63 | quaeque viri docto veteres cepere novique |
| 64 | pectore, lecturis inspicienda patent. |
| 65 | Quaerebam fratres, exceptis scilicet illis, |
| 66 | quos suus optaret non genuisse pater. |
| 67 | Quaerentem frustra custos e sedibus illis |
| 68 | praepositus sancto iussit abire loco. |
| 69 | Altera templa peto, vicino iuncta theatro: |
| 70 | haec quoque erant pedibus non adeunda meis. |
| 71 | Nec me, quae doctis patuerunt prima libellis, |
| 72 | atria Libertas tangere passa sua est. |
| 73 | In genus auctoris miseri fortuna redundat, |
| 74 | et patimur nati, quam tulit ipse, fugam. |
| 75 | Forsitan et nobis olim minus asper et illi |
| 76 | evictus longo tempore Caesar erit. |
| 77 | Di, precor, atque adeo (neque enim mihi turba roganda est) |
| 78 | Caesar, ades voto, maxime dive, meo. |
| 79 | Interea, quoniam statio mihi publica clausa est, |
| 80 | privato liceat delituisse loco. |
| 81 | Vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae |
| 82 | sumite plebeiae carmina nostra manus. |
| 83 | Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris, |
| 84 | quaeque Lycaonio terra sub axe iacet: |
| 85 | nec vos, Pierides, nec stirps Letoia, vestro |
| 86 | docta sacerdoti turba tulistis opem. |
| 87 | Nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest, |
| 88 | quodque magis vita Musa iocata mea est: |
| 89 | plurima sed pelago terraque pericula passum |
| 90 | ustus ab assiduo frigore Pontus habet. |
| 91 | Quique, fugax rerum securaque in otia natus, |
| 92 | mollis et inpatiens ante laboris eram, |
| 93 | ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum |
| 94 | perdere, diversae nec potuere viae; |
| 95 | sufficit atque malis animus; nam corpus ab illo |
| 96 | accepit vires, vixque ferenda tulit. |
| 97 | Dum tamen et terris dubius iactabar et undis, |
| 98 | fallebat curas aegraque corda labor: |
| 99 | ut via finita est et opus requievit eundi, |
| 100 | et poenae tellus est mihi tacta meae, |
| 101 | nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber |
| 102 | lumine, de verna quam nive manat aqua. |
| 103 | Roma domusque subit desideriumque locorum, |
| 104 | quicquid et amissa restat in urbe mei. |
| 105 | Ei mihi, quo totiens nostri pulsata sepulcri |
| 106 | ianua, sed nullo tempore aperta fuit? |
| 107 | Cur ego tot gladios fugi totiensque minata |
| 108 | obruit infelix nulla procella caput? |
| 109 | Di, quos experior nimium constanter iniquos, |
| 110 | participes irae quos deus unus habet, |
| 111 | exstimulate, precor, cessantia fata meique |
| 112 | interitus clausas esse vetate fores! |
| 113 | Haec mea si casu miraris epistula quare |
| 114 | alterius digitis scripta sit, aeger eram. |
| 115 | Aeger in extremis ignoti partibus orbis, |
| 116 | incertusque meae paene salutis eram. |
| 117 | Quem mihi nunc animum dira regione iacenti |
| 118 | inter Sauromatas esse Getasque putes? |
| 119 | Nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis, |
| 120 | terraque nescioquo non placet ipsa modo. |
| 121 | Non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro, |
| 122 | nullus, Apollinea qui levet arte malum, |
| 123 | non qui soletur, non qui labentia tarde |
| 124 | tempora narrando fallat, amicus adest. |
| 125 | Lassus in extremis iaceo populisque locisque, |
| 126 | et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest. |
| 127 | Omnia cum subeant, vincis tamen omnia, coniunx, |
| 128 | et plus in nostro pectore parte tenes. |
| 129 | Te loquor absentem, te vox mea nominat unam; |
| 130 | nulla venit sine te nox mihi, nulla dies. |
| 131 | Quin etiam sic me dicunt aliena locutum, |
| 132 | ut foret amenti nomen in ore tuum. |
| 133 | Si iam deficiam, subpressaque lingua palato |
| 134 | vix instillato restituenda mero, |
| 135 | nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam, |
| 136 | spesque tui nobis causa vigoris erit. |
| 137 | Ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic |
| 138 | iucundum nostri nescia tempus agis? |
| 139 | Non agis, adfirmo. Liquet hoc, carissima, nobis, |
| 140 | tempus agi sine me non nisi triste tibi. |
| 141 | Si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos, |
| 142 | et mihi vivendi tam cito finis adest, |
| 143 | quantum erat, o magni, morituro parcere, divi, |
| 144 | ut saltem patria contumularer humo? |
| 145 | Vel poena in tempus mortis dilata fuisset, |
| 146 | vel praecepisset mors properata fugam. |
| 147 | Integer hanc potui nuper bene reddere lucem; |
| 148 | exul ut occiderem, nunc mihi vita data est. |
| 149 | Tam procul ignotis igitur moriemur in oris, |
| 150 | et fient ipso tristia fata loco; |
| 151 | nec mea consueto languescent corpora lecto, |
| 152 | depositum nec me qui fleat, ullus erit; |
| 153 | nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora |
| 154 | accedent animae tempora parva meae; |
| 155 | nec mandata dabo, nec cum clamore supremo |
| 156 | labentes oculos condet amica manus; |
| 157 | sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri |
| 158 | indeploratum barbara terra teget. |
| 159 | Ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente, |
| 160 | et feries pavida pectora fida manu? |
| 161 | Ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes, |
| 162 | clamabis miseri nomen inane viri? |
| 163 | Parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos: |
| 164 | non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero. |
| 165 | Cum patriam amisi, tunc me periisse putato: |
| 166 | et prior et gravior mors fuit illa mihi. |
| 167 | Nunc, si forte potes (sed non potes, optima coniunx) |
| 168 | finitis gaude tot mihi morte malis. |
| 169 | Quod potes, extenua forti mala corde ferendo, |
| 170 | ad quae iampridem non rude pectus habes. |
| 171 | Atque utinam pereant animae cum corpore nostrae, |
| 172 | effugiatque avidos pars mihi nulla rogos. |
| 173 | Nam si morte carens vacua volat altus in aura |
| 174 | spiritus, et Samii sunt rata dicta senis, |
| 175 | inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras, |
| 176 | perque feros Manes hospita semper erit. |
| 177 | Ossa tamen facito parva referantur in urna: |
| 178 | sic ego non etiam mortuus exul ero. |
| 179 | Non vetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum |
| 180 | supposuit tumulo rege vetante soror. |
| 181 | Atque ea cum foliis et amomi pulvere misce, |
| 182 | inque suburbano condita pone solo; |
| 183 | quosque legat versus oculo properante viator, |
| 184 | grandibus in tituli marmore caede notis: |
| 185 | 'hic ego qui iaceo tenerorum lusor amorum |
| 186 | ingenio perii Naso poeta meo; |
| 187 | at tibi qui transis ne sit grave quisquis amasti |
| 188 | dicere' 'Nasonis molliter ossa cubent' |
| 189 | hoc satis in titulo est. Etenim maiora libelli |
| 190 | et diuturna magis sunt monimenta mihi, |
| 191 | quos ego confido, quamvis nocuere, daturos |
| 192 | nomen et auctori tempora longa suo. |
| 193 | Tu tamen extincto feralia munera semper |
| 194 | deque tuis lacrimis umida serta dato. |
| 195 | Quamvis in cineres corpus mutaverit ignis |
| 196 | sentiet officium maesta favilla pium. |
| 197 | Scribere plura libet: sed vox mihi fessa loquendo |
| 198 | dictandi vires siccaque lingua negat. |
| 199 | Accipe supremo dictum mihi forsitan ore, |
| 200 | quod, tibi qui mittit, non habet ipse, 'vale'. |
| 201 | O mihi care quidem semper, sed tempore duro |
| 202 | cognite, res postquam procubuere meae: |
| 203 | usibus edocto si quicquam credis amico, |
| 204 | vive tibi et longe nomina magna fuge. |
| 205 | Vive tibi, quantumque potes praelustria vita: |
| 206 | saevum praelustri fulmen ab arce venit. |
| 207 | Nam quamquam soli possunt prodesse potentes, |
| 208 | non prosit potius, siquis obesse potest. |
| 209 | Effugit hibernas demissa antemna procellas, |
| 210 | lataque plus parvis vela timoris habent. |
| 211 | Aspicis, ut summa cortex levis innatet unda, |
| 212 | cum grave nexa simul retia mergat onus. |
| 213 | Haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem, |
| 214 | in qua debebam forsitan urbe forem. |
| 215 | Dum tecum vixi, dum me levis aura ferebat, |
| 216 | haec mea per placidas cumba cucurrit aquas. |
| 217 | Qui cadit in plano (vix hoc tamen evenit ipsum) |
| 218 | sic cadit, ut tacta surgere possit humo. |
| 219 | At miser Elpenor tecto delapsus ab alto |
| 220 | occurrit regi debilis umbra suo. |
| 221 | Quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas, |
| 222 | Icarus inmensas nomine signet aquas? |
| 223 | Nempe quod hic alte, demissius ille volabat: |
| 224 | nam pennas ambo non habuere suas. |
| 225 | Crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra |
| 226 | fortunam debet quisque manere suam. |
| 227 | Non foret Eumedes orbus, si filius eius |
| 228 | stultus Achilleos non adamasset equos: |
| 229 | nec natum in flamma vidisset, in arbore natas, |
| 230 | cepisset genitor si Phaethonta Merops. |
| 231 | Tu quoque formida nimium sublimia semper, |
| 232 | propositique, precor, contrahe vela tui. |
| 233 | Nam pede inoffenso spatium decurrere vitae |
| 234 | dignus es et fato candidiore frui. |
| 235 | Quae pro te ut voveam, miti pietate mereris |
| 236 | haesuraque fide tempus in omne mihi. |
| 237 | Vidi ego te tali vultu mea fata gementem, |
| 238 | qualem credibile est ore fuisse meo. |
| 239 | Nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes, |
| 240 | tempore quas uno fidaque verba bibi. |
| 241 | Nunc quoque summotum studio defendis amicum, |
| 242 | et mala vix ulla parte levanda levas. |
| 243 | Vive sine invidia, mollesque inglorius annos |
| 244 | exige, amicitias et tibi iunge pares, |
| 245 | Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum, |
| 246 | nomen ama: Scythicus cetera Pontus habet. |
| 247 | Proxima sideribus tellus Erymanthidos Ursae |
| 248 | me tenet, adstricto terra perusta gelu. |
| 249 | Bosporos et Tanais superant Scythiaeque paludes |
| 250 | vix satis et noti nomina pauca loci. |
| 251 | ulterius nihil est nisi non habitabile frigus. |
| 252 | Heu quam vicina est ultima terra mihi! |
| 253 | At longe patria est, longe carissima coniunx, |
| 254 | quicquid et haec nobis post duo dulce fuit. |
| 255 | Sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est |
| 256 | corpore: sunt animo cuncta videnda meo. |
| 257 | Ante oculos errant domus, urbsque et forma locorum, |
| 258 | acceduntque suis singula facta locis. |
| 259 | Coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est. |
| 260 | Illa meos casus ingravat, illa levat: |
| 261 | ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amorem |
| 262 | inpositumque sibi firma tuetur onus. |
| 263 | Vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici, |
| 264 | dicere quos cupio nomine quemque suo. |
| 265 | Sed timor officium cautus compescit, et ipsos |
| 266 | in nostro poni carmine nolle puto. |
| 267 | Ante volebatis, gratique erat instar honoris, |
| 268 | versibus in nostris nomina vestra legi. |
| 269 | Quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque |
| 270 | alloquar, et nulli causa timoris ero. |
| 271 | Nec meus indicio latitantes versus amicos |
| 272 | protrahit. Occulte siquis amabat, amet. |
| 273 | Scite tamen, quamvis longe regione remotus |
| 274 | absim, vos animo semper adesse meo. |
| 275 | Et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate, |
| 276 | fidam proiecto neve negate manum. |
| 277 | Prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam |
| 278 | contacti simili sorte rogetis idem. |
| 279 | Usus amicitiae tecum mihi parvus, ut illam |
| 280 | non aegre posses dissimulare, fuit, |
| 281 | nec me complexus vinclis propioribus esses |
| 282 | nave mea vento, forsan, eunte suo. |
| 283 | ut cecidi cunctique metu fugere ruinam, |
| 284 | versaque amicitiae terga dedere meae, |
| 285 | ausus es igne Iovis percussum tangere corpus |
| 286 | et deploratae limen adire domus: |
| 287 | idque recens praestas nec longo cognitus usu, |
| 288 | quod veterum misero vix duo tresve mihi. |
| 289 | Vidi ego confusos vultus visosque notavi, |
| 290 | osque madens fletu pallidiusque meo: |
| 291 | et lacrimas cernens in singula verba cadentes |
| 292 | ore meo lacrimas, auribus illa bibi; |
| 293 | brachiaque accepi presso pendentia collo, |
| 294 | et singultatis oscula mixta sonis. |
| 295 | Sum quoque, care, tuis defensus viribus absens |
| 296 | (scis carum veri nominis esse loco), |
| 297 | multaque praeterea manifestaque signa favoris |
| 298 | pectoribus teneo non abitura meis. |
| 299 | Di tibi posse tuos tribuant defendere semper, |
| 300 | quos in materia prosperiore iuves. |
| 301 | Si tamen interea, quid in his ego perditus oris |
| 302 | (quod te credibile est quaerere) quaeris, agam: |
| 303 | spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli, |
| 304 | tristia leniri numina posse dei. |
| 305 | Seu temere exspecto, sive id contingere fas est, |
| 306 | tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba, |
| 307 | quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud, |
| 308 | ut doceas votum posse valere meum. |
| 309 | Quo quisque est maior, magis est placabilis irae, |
| 310 | et faciles motus mens generosa capit. |
| 311 | Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni, |
| 312 | pugna suum finem, cum iacet hostis, habet: |
| 313 | at lupus et turpes instant morientibus ursi |
| 314 | et quaecumque minor nobilitate fera. |
| 315 | Maius apud Troiam forti quid habemus Achille? |
| 316 | Dardanii lacrimas non tulit ille senis. |
| 317 | Quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus |
| 318 | Dareique docent funeris exsequiae. |
| 319 | Neve hominum referam flexas ad mitius iras, |
| 320 | Iunonis gener est qui prius hostis erat. |
| 321 | Denique non possum nullam sperare salutem, |
| 322 | cum poenae non sit causa cruenta meae. |
| 323 | Non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum |
| 324 | Caesareum caput est, quod caput orbis erat: |
| 325 | non aliquid dixive, elatave lingua loquendo est, |
| 326 | lapsaque sunt nimio verba profana mero: |
| 327 | inscia quod crimen viderunt lumina, plector, |
| 328 | peccatumque oculos est habuisse meum. |
| 329 | Non equidem totam possum defendere culpam: |
| 330 | sed partem nostri criminis error habet. |
| 331 | spes igitur superest facturum ut molliat ipse |
| 332 | mutati poenam condicione loci. |
| 333 | Hos utinam nitidi Solis praenuntius ortus |
| 334 | afferat admisso Lucifer albus equo! |
| 335 | Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae, |
| 336 | nec, si forte velis, dissimulare potes. |
| 337 | Donec enim licuit, nec te mihi carior alter, |
| 338 | nec tibi me tota iunctior urbe fuit; |
| 339 | isque erat usque adeo populo testatus, ut esset |
| 340 | paene magis quam tu quamque ego notus, amor: |
| 341 | quique est in caris animi tibi candor amicis - |
| 342 | cognita sunt ipsi, quem colis, ista viro. |
| 343 | Nil ita celabas, ut non ego conscius essem, |
| 344 | pectoribusque dabas multa tegenda meis: |
| 345 | cuique ego narrabam secreti quicquid habebam, |
| 346 | excepto quod me perdidit, unus eras. |
| 347 | Id quoque si scisses, salvo fruerere sodali, |
| 348 | consilioque forem sospes, amice, tuo. |
| 349 | Sed mea me in poenam nimirum fata trahebant. |
| 350 | Omne bonae claudent utilitatis iter? |
| 351 | Sive malum potui tamen hoc vitare cavendo, |
| 352 | seu ratio fatum vincere nulla valet, |
| 353 | tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, |
| 354 | pars desiderii maxima paene mei, |
| 355 | sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, |
| 356 | illas pro nobis experiare, rogo, |
| 357 | numinis ut laesi fiat mansuetior ira, |
| 358 | mutatoque minor sit mea poena loco. |
| 359 | Idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, |
| 360 | principiumque mei criminis error habet. |
| 361 | Nec breve nec tutum, quo sint mea, dicere, casu |
| 362 | lumina funesti conscia facta mali: |
| 363 | mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus |
| 364 | illud, et admonitu fit novus ipse pudor: |
| 365 | sed quaecumque adeo possunt afferre pudorem, |
| 366 | illa tegi caeca condita nocte decet. |
| 367 | Nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo |
| 368 | praemia peccato nulla petita mihi, |
| 369 | stultitiamque meum crimen debere vocari, |
| 370 | nomina si facto reddere vera velis. |
| 371 | Quae si non ita sunt, alium, quo longius absim, |
| 372 | quaere, suburbana est hic mihi terra locus. |
| 373 | Vade salutatum, subito perarata, Perillam, |
| 374 | littera, sermonis fida ministra mei. |
| 375 | Aut illam invenies dulci cum matre sedentem, |
| 376 | aut inter libros Pieridasque suas. |
| 377 | Quicquid aget, cum te scierit venisse, relinquet, |
| 378 | nec mora, quid venias quidve, requiret, agam. |
| 379 | Vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim, |
| 380 | nec mala tam longa nostra levata mora: |
| 381 | et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti, |
| 382 | aptaque in alternos cogere verba pedes. |
| 383 | 'Tu quoque' dic 'studiis communibus ecquid inhaeres, |
| 384 | doctaque non patrio carmina more canis? |
| 385 | Nam tibi cum fatis mores natura pudicos |
| 386 | et raras dotes ingeniumque dedit. |
| 387 | Hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas, |
| 388 | ne male fecundae vena periret aquae; |
| 389 | primus id aspexi teneris in virginis annis, |
| 390 | utque pater natae duxque comesque fui. |
| 391 | Ergo si remanent ignes tibi pectoris idem, |
| 392 | sola tuum vates Lesbia vincet opus. |
| 393 | Sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet, |
| 394 | postque meos casus sit tibi pectus iners. |
| 395 | Dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam; |
| 396 | saepe tui iudex, saepe magister eram: |
| 397 | aut ego praebebam factis modo versibus aures, |
| 398 | aut, ubi cessares, causa ruboris eram. |
| 399 | Forsitan exemplo, quia me laesere libelli, |
| 400 | tu quoque sis poenae fata secuta meae. |
| 401 | Pone, Perilla, metum. Tantummodo femina nulla |
| 402 | neve vir a scriptis discat amare tuis. |
| 403 | Ergo desidiae remove, doctissima, causas, |
| 404 | inque bonas artes et tua sacra redi. |
| 405 | Ista decens facies longis vitiabitur annis, |
| 406 | rugaque in antiqua fronte senilis erit, |
| 407 | inicietque manum formae damnosa senectus, |
| 408 | quae strepitus passu non faciente venit. |
| 409 | Cumque aliquis dicet 'fuit haec formosa' dolebis, |
| 410 | et speculum mendax esse querere tuum. |
| 411 | Sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis: |
| 412 | finge sed inmensis censibus esse pares, |
| 413 | nempe dat id quodcumque libet fortuna rapitque, |
| 414 | Irus et est subito, qui modo Croesus erat. |
| 415 | Singula ne referam, nil non mortale tenemus |
| 416 | pectoris exceptis ingeniique bonis. |
| 417 | En ego, cum caream patria vobisque domoque, |
| 418 | raptaque sint, adimi quae potuere mihi, |
| 419 | ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque: |
| 420 | Caesar in hoc potuit iuris habere nihil. |
| 421 | Quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense, |
| 422 | me tamen extincto fama superstes erit, |
| 423 | dumque suis victrix omnem de montibus orbem |
| 424 | prospiciet domitum Martia Roma, legar. |
| 425 | Tu quoque, quam studii maneat felicior usus, |
| 426 | effuge venturos, qua potes, usque rogos!' |
| 427 | Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru, |
| 428 | misit in ignotam qui rude semen humum; |
| 429 | nunc ego Medeae vellem frenare dracones, |
| 430 | quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua; |
| 431 | nunc ego iactandas optarem sumere pennas, |
| 432 | sive tuas, Perseu, Daedale, sive tuas: |
| 433 | ut tenera nostris cedente volatibus aura |
| 434 | aspicerem patriae dulce repente solum, |
| 435 | desertaeque domus vultus, memoresque sodales, |
| 436 | caraque praecipue coniugis ora meae. |
| 437 | Stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas, |
| 438 | quae non ulla tibi fertque feretque dies? |
| 439 | Si semel optandum est, Augusti numen adora, |
| 440 | et, quem sensisti, rite precare deum. |
| 441 | Ille tibi pennasque potest currusque volucres |
| 442 | tradere. Det reditum, protinus ales eris. |
| 443 | Si precer hoc (neque enim possum maiora rogare) |
| 444 | ne mea sint, timeo, vota modesta parum. |
| 445 | Forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram, |
| 446 | tum quoque sollicita mente rogandus erit. |
| 447 | Quod minus interea est, instar mihi muneris ampli, |
| 448 | ex his me iubeat quolibet ire locis. |
| 449 | Nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae; |
| 450 | ei mihi, perpetuus corpora languor habet! |
| 451 | Seu vitiant artus aegrae contagia mentis, |
| 452 | sive mei causa est in regione mali, |
| 453 | ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixque |
| 454 | ossa tegit macies nec iuvat ora cibus; |
| 455 | quique per autumnum percussis frigore primo |
| 456 | est color in foliis, quae nova laesit hiems, |
| 457 | is mea membra tenet, nec viribus allevor ullis, |
| 458 | et numquam queruli causa doloris abest. |
| 459 | Nec melius valeo, quam corpore, mente, sed aegra est |
| 460 | utraque pars aeque binaque damna fero. |
| 461 | Haeret et ante oculos veluti spectabile corpus |
| 462 | astat fortunae forma legenda meae: |
| 463 | cumque locum moresque hominum cultusque sonumque |
| 464 | cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit, |
| 465 | tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira, |
| 466 | quod non offensas vindicet ense suas. |
| 467 | At, quoniam semel est odio civiliter usus, |
| 468 | mutato levior sit fuga nostra loco. |
| 469 | Hic quoque sunt igitur Graiae (quis crederet?) urbes |
| 470 | inter inhumanae nomina barbariae? |
| 471 | Huc quoque Mileto missi venere coloni, |
| 472 | inque Getis Graias constituere domos? |
| 473 | Sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe, |
| 474 | constat ab Absyrti caede fuisse loco. |
| 475 | Nam rate, quae cura pugnacis facta Minervae |
| 476 | per non temptatas prima cucurrit aquas, |
| 477 | impia desertum fugiens Medea parentem |
| 478 | dicitur his remos applicuisse vadis. |
| 479 | Quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto, |
| 480 | 'hospes,' ait 'nosco, Colchide, vela, venit.' |
| 481 | Dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis, |
| 482 | dum sequitur celeres ancora tracta manus, |
| 483 | conscia percussit meritorum pectora Colchis |
| 484 | ausa atque ausura multa nefanda manu; |
| 485 | et, quamquam superest ingens audacia menti, |
| 486 | pallor in attonitae virginis ore fuit. |
| 487 | Ergo ubi prospexit venientia vela 'tenemur, |
| 488 | et pater est aliqua fraude morandus' ait. |
| 489 | Dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus, |
| 490 | ad fratrem casu lumina flexa tulit. |
| 491 | Cuius ut oblata est praesentia, 'vicimus' inquit: |
| 492 | 'hic mihi morte sua causa salutis erit.' |
| 493 | Protinus ignari nec quicquam tale timentis |
| 494 | innocuum rigido perforat ense latus, |
| 495 | atque ita divellit divulsaque membra per agros |
| 496 | dissipat in multis invenienda locis. |
| 497 | Neu pater ignoret, scopulo proponit in alto |
| 498 | pallentesque manus sanguineumque caput, |
| 499 | ut genitor luctuque novo tardetur et, artus |
| 500 | dum legit extinctos, triste moretur iter. |
| 501 | Inde Tomis dictus locus hic, quia fertur in illo |
| 502 | membra soror fratris consecuisse sui. |
| 503 | Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti, |
| 504 | et superest sine me nomen in urbe meum. |
| 505 | suppositum stellis numquam tangentibus aequor |
| 506 | me sciat in media vivere barbaria. |
| 507 | Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque, |
| 508 | quam non ingenio nomina digna meo! |
| 509 | Dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro: |
| 510 | ille suis liquidis bella repellit aquis. |
| 511 | At cum tristis hiems squalentia protulit ora, |
| 512 | terraque marmoreo est candida facta gelu, |
| 513 | dum prohibet Boreas et nix habitare sub Arcto, |
| 514 | tum patet has gentes axe tremente premi. |
| 515 | Nix iacet, et iactam ne sol pluviaeque resolvant, |
| 516 | indurat Boreas perpetuamque facit. |
| 517 | Ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit, |
| 518 | et solet in multis bima manere locis; |
| 519 | tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altas |
| 520 | aequet humo turres tectaque rapta ferat. |
| 521 | Pellibus et sutis arcent mala frigora bracis, |
| 522 | oraque de toto corpore sola patent. |
| 523 | Saepe sonant moti glacie pendente capilli, |
| 524 | et nitet inducto candida barba gelu; |
| 525 | nudaque consistunt, formam servantia testae, |
| 526 | vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt. |
| 527 | Quid loquar, ut vincti concrescant frigore rivi, |
| 528 | deque lacu fragiles effodiantur aquae? |
| 529 | Ipse, papyrifero qui non angustior amne |
| 530 | miscetur vasto multa per ora freto, |
| 531 | caeruleos ventis latices durantibus, Hister |
| 532 | congelat et tectis in mare serpit aquis; |
| 533 | quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undas |
| 534 | frigore concretas ungula pulsat equi; |
| 535 | perque novos pontes, subter labentibus undis, |
| 536 | ducunt Sarmatici barbara plaustra boves. |
| 537 | Vix equidem credar, sed, cum sint praemia falsi |
| 538 | nulla, ratam debet testis habere fidem. |
| 539 | Vidimus ingentem glacie consistere pontum, |
| 540 | lubricaque inmotas testa premebat aquas. |
| 541 | Nec vidisse sat est. Durum calcavimus aequor, |
| 542 | undaque non udo sub pede summa fuit. |
| 543 | Si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset, |
| 544 | non foret angustae mors tua crimen aquae. |
| 545 | Tum neque se pandi possunt delphines in auras |
| 546 | et quamvis Boreas iactatis insonet alis, |
| 547 | fluctus in obsesso gurgite nullus erit; |
| 548 | inclusaeque gelu stabunt in marmore puppes, |
| 549 | nec poterit rigidas findere remus aquas. |
| 550 | Vidimus in glacie pisces haerere ligatos, |
| 551 | sed pars ex illis tum quoque viva fuit. |
| 552 | Sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas, |
| 553 | protinus aequato siccis Aquilonibus Histro |
| 554 | invehitur celeri barbarus hostis equo; |
| 555 | hostis equo pollens longeque volante sagitta |
| 556 | vicinam late depopulatur humum. |
| 557 | Diffugiunt alii, nullisque tventibus agros |
| 558 | incustoditae diripiuntur opes, |
| 559 | ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra, |
| 560 | et quas divitias incola pauper habet. |
| 561 | Pars agitur vinctis post tergum capta lacertis, |
| 562 | respiciens frustra rura Laremque suum: |
| 563 | pars cadit hamatis misere confixa sagittis: |
| 564 | nam volucri ferro tinctile virus inest. |
| 565 | Quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt, |
| 566 | et cremat insontes hostica flamma casas. |
| 567 | Tunc quoque, cum pax est, trepidant formidine belli, |
| 568 | nec quisquam presso vomere sulcat humum. |
| 569 | Aut videt aut metuit locus hic, quem non videt, hostem; |
| 570 | cessat iners rigido terra relicta situ. |
| 571 | Non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra, |
| 572 | nec cumulant altos fervida musta lacus. |
| 573 | Poma negat regio, nec haberet Acontius, in quo |
| 574 | scriberet hic dominae verba legenda suae. |
| 575 | Aspiceres nudos sine fronde, sine arbore, campos: |
| 576 | heu loca felici non adeunda viro! |
| 577 | Ergo tam late pateat cum maximus orbis, |
| 578 | haec est in poenam terra reperta meam. |
| 579 | Si quis es, insultes qui casibus, inprobe, nostris, |
| 580 | meque reum dempto fine cruentus agas, |
| 581 | natus es e scopulis et pastus lacte ferino, |
| 582 | et dicam silices pectus habere tuum. |
| 583 | Quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira, |
| 584 | restat? Quidve meis cernis abesse malis? |
| 585 | Barbara me tellus et inhospita litora Ponti |
| 586 | cumque suo Borea Maenalis Ursa videt. |
| 587 | Nulla mihi cum gente fera commercia linguae: |
| 588 | omnia solliciti sunt loca plena metus. |
| 589 | utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis, |
| 590 | cinctave montanis ut pavet agna lupis, |
| 591 | sic ego belligeris a gentibus undique saeptus |
| 592 | terreor, hoste meum paene premente latus. |
| 593 | utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara, |
| 594 | quod patria careo pignoribusque meis: |
| 595 | ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram, |
| 596 | nuda parum est nobis Caesaris ira mali? |
| 597 | Et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet, |
| 598 | solvat et in mores ora diserta meos. |
| 599 | In causa facili cuivis licet esse diserto, |
| 600 | et minimae vires frangere quassa valent. |
| 601 | Subruere est arces et stantia moenia virtus: |
| 602 | quamlibet ignavi praecipitata premunt. |
| 603 | Non sum ego quod fueram. Quid inanem proteris umbram? |
| 604 | quid cinerem saxis bustaque nostra petis? |
| 605 | Hector erat tunc cum bello certabat; at idem |
| 606 | vinctus ad Haemonios non erat Hector equos. |
| 607 | Me quoque, quem noras olim, non esse memento: |
| 608 | ex illo superant haec simulacra viro. |
| 609 | Quid simulacra, ferox, dictis incessis amaris? |
| 610 | Parce, precor, Manes sollicitare meos. |
| 611 | Omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis, |
| 612 | quod magis errorem quam scelus esse putes, |
| 613 | pendimus en profugi (satia tua pectora) poenas |
| 614 | exilioque graves exiliique loco. |
| 615 | Carnifici fortuna potest mea flenda videri: |
| 616 | et tamen est uno iudice mersa partum. |
| 617 | Saevior es tristi Busiride, saevior illo, |
| 618 | qui falsum lento torruit igne bovem, |
| 619 | quique bovem Siculo fertur donasse tyranno, |
| 620 | et dictis artes conciliasse suas: |
| 621 | 'munere in hoc, rex, est usus, sed imagine maior, |
| 622 | nec sola est operis forma probanda mei. |
| 623 | Aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri? |
| 624 | Hac tibi, quem perdes, coniciendus erit. |
| 625 | Protinus inclusum lentis carbonibus ure: |
| 626 | mugiet, et veri vox erit illa bovis. |
| 627 | Pro quibus inventis, ut munus munere penses, |
| 628 | da, precor, ingenio praemia digna meo.' |
| 629 | Dixerat. At Phalaris 'poenae mirande repertor, |
| 630 | ipse tuum praesens imbue' dixit 'opus'. |
| 631 | Nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus |
| 632 | exhibuit geminos ore gemente sonos. |
| 633 | Quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque? |
| 634 | Ad te, quisquis is es, nostra querela redit. |
| 635 | utque sitim nostro possis explere cruore, |
| 636 | quantaque vis, avido gaudia corde feras, |
| 637 | tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus, |
| 638 | te quoque ut auditis posse dolere putem. |
| 639 | Crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes, |
| 640 | Neptunine minor quam Iovis ira fuit? |
| 641 | Ergo quicumque es, rescindere crimina noli, |
| 642 | deque gravi duras vulnere tolle manus; |
| 643 | utque meae famam tenuent oblivia culpae, |
| 644 | facta cicatricem ducere nostra sine; |
| 645 | humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem |
| 646 | et premit, incertas ipse verere vices. |
| 647 | Et quoniam, fieri quod numquam posse putavi, |
| 648 | est tibi de rebus maxima cura meis, |
| 649 | non est quod timeas: fortuna miserrima nostra est, |
| 650 | omne trahit secum Caesaris ira malum. |
| 651 | Quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar, |
| 652 | ipse velim poenas experiare meas. |
| 653 | Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peracto |
| 654 | longior antiquis visa Maeotis hiems, |
| 655 | inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen, |
| 656 | tempora nocturnis aequa diurna facit. |
| 657 | Iam violam puerique legunt hilaresque puellae, |
| 658 | rustica quae nullo nata serente venit; |
| 659 | prataque pubescunt variorum flore colorum, |
| 660 | indocilique loquax gutture vernat avis; |
| 661 | utque malae matris crimen deponat hirundo |
| 662 | sub trabibus cunas tectaque parva facit; |
| 663 | herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis, |
| 664 | exit et expandit molle cacumen humo; |
| 665 | quoque loco est vitis, de palmite gemma movetur: |
| 666 | nam procul a Getico litore vitis abest; |
| 667 | quoque loco est arbor, turgescit in arbore ramus: |
| 668 | nam procul a Geticis finibus arbor abest. |
| 669 | Otia nunc istic, iunctisque ex ordine ludis |
| 670 | cedunt verbosi garrula bella fori. |
| 671 | usus equi nunc est, levibus nunc luditur armis, |
| 672 | nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus; |
| 673 | nunc ubi perfusa est oleo labente iuventus, |
| 674 | defessos artus Virgine tingit aqua. |
| 675 | Scaena viget studiisque favor distantibus ardet, |
| 676 | proque tribus resonant terna theatra foris. |
| 677 | O quantum et quotiens non est numerare, beatum, |
| 678 | non interdicta cui licet urbe frui! |
| 679 | At mihi sentitur nix verno sole soluta, |
| 680 | quaeque lacu durae non fodiantur aquae: |
| 681 | nec mare concrescit glacie, nec, ut ante, per Histrum |
| 682 | stridula Sauromates plaustra bubulcus agit. |
| 683 | Incipient aliquae tamen huc adnare carinae, |
| 684 | hospitaque in Ponti litore puppis erit. |
| 685 | Sedulus occurram nautae, dictaque salute, |
| 686 | quid veniat, quaeram, quisve quibusve locis. |
| 687 | Ille quidem mirum ni de regione propinqua |
| 688 | non nisi vicinas tutus ararit aquas. |
| 689 | Rarus ab Italia tantum mare navita transit, |
| 690 | litora rarus in haec portubus orba venit. |
| 691 | Sive tamen Graeca scierit, sive ille Latina |
| 692 | voce loqui (certe gratior huius erit; |
| 693 | fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis |
| 694 | huc aliquem certo vela dedisse Noto), |
| 695 | quisquis is est, memori rumorem voce referre |
| 696 | et fieri famae parsque gradusque potest. |
| 697 | Is, precor, auditos possit narrare triumphos |
| 698 | Caesaris et Latio reddita vota Iovi, |
| 699 | teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni |
| 700 | triste caput pedibus supposuisse ducis. |
| 701 | Haec mihi qui referet, quae non vidisse dolebo, |
| 702 | ille meae domui protinus hospes erit. |
| 703 | Ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est? |
| 704 | Iamque suum mihi dat pro Lare poena locum? |
| 705 | di facite ut caesar non hic penetrale domumque, |
| 706 | hospitium poenae sed velit esse meae. |
| 707 | Ecce supervacuus (quid enim fuit utile gigni?) |
| 708 | ad sua natalis tempora noster adest. |
| 709 | Dure, quid ad miseros veniebas exulis annos? |
| 710 | debueras illis inposuisse modum. |
| 711 | Si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset, |
| 712 | non ultra patriam me sequerere meam, |
| 713 | quoque loco primum tibi sum male cognitus infans, |
| 714 | illo temptasses ultimus esse mihi, |
| 715 | inque relinquendo, quod idem fecere sodales, |
| 716 | tu quoque dixisses tristis in urbe 'vale'. |
| 717 | Quid tibi cum Ponto? Num te quoque Caesaris ira |
| 718 | extremam gelidi misit in orbis humum? |
| 719 | Scilicet exspectas soliti tibi moris honorem, |
| 720 | pendeat ex umeris vestis ut alba meis, |
| 721 | fumida cingatur florentibus ara coronis, |
| 722 | micaque sollemni turis in igne sonet, |
| 723 | libaque dem proprie genitale notantia tempus, |
| 724 | concipiamque bonas ore favente preces. |
| 725 | Non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis, |
| 726 | adventu possim laetus ut esse tuo. |
| 727 | Funeris ara mihi, ferali cincta cupresso, |
| 728 | convenit et structis flamma parata rogis. |
| 729 | Nec dare tura libet nil exorantia divos, |
| 730 | in tantis subeunt nec bona verba malis. |
| 731 | Si tamen est aliquid nobis hac luce petendum, |
| 732 | in loca ne redeas amplius ista, precor, |
| 733 | dum me terrarum pars paene novissima, Pontus, |
| 734 | Euxinus falso nomine dictus, habet. |
| 735 | Cultor et antistes doctorum sancte virorum, |
| 736 | quid facis ingenio semper amice meo? |
| 737 | Ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas, |
| 738 | nunc quoque ne videar totus abesse, caves? |
| 739 | Conficis exceptis ecquid mea carmina solis |
| 740 | Artibus, artifici quae nocuere suo? |
| 741 | Immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum, |
| 742 | quaque potes, retine corpus in urbe meum. |
| 743 | Est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis, |
| 744 | qui domini poenam non meruere sui. |
| 745 | Saepe per externas profugus pater exulat oras, |
| 746 | urbe tamen natis exulis esse licet. |
| 747 | Palladis exemplo de me sine matre creata |
| 748 | carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est. |
| 749 | Hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est, |
| 750 | hoc tibi tutori sarcina maior erit. |
| 751 | Tres mihi sunt nati contagia nostra secuti: |
| 752 | cetera fac curae sit tibi turba palam. |
| 753 | Sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, |
| 754 | carmina de domini funere rapta sui. |
| 755 | Illud opus potuit, si non prius ipse perissem, |
| 756 | certius a summa nomen habere manu: |
| 757 | nunc incorrectum populi pervenit in ora, |
| 758 | in populi quicquam si tamen ore mei est. |
| 759 | Hoc quoque nescioquid nostris appone libellis, |
| 760 | diverso missum quod tibi ab orbe venit. |
| 761 | Quod quicumque leget (si quis leget) aestimet ante, |
| 762 | compositum quo sit tempore quoque loco. |
| 763 | Aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse |
| 764 | exilium tempus barbariamque locum: |
| 765 | inque tot adversis carmen mirabitur ullum |
| 766 | ducere me tristi sustinuisse manu. |
| 767 | Ingenium fregere meum mala, cuius et ante |
| 768 | fons infecundus parvaque vena fuit. |
| 769 | Sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit, |
| 770 | et longo periit arida facta situ. |
| 771 | Non hic librorum, per quos inviter alarque, |
| 772 | copia: pro libris arcus et arma sonant. |
| 773 | Nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius |
| 774 | intellecturis auribus utar, adest. |
| 775 | Non quo secedam locus est. Custodia muri |
| 776 | summovet infestos clausaque porta Getas. |
| 777 | Saepe aliquod quaero verbum nomenque locumque, |
| 778 | nec quisquam est a quo certior esse queam. |
| 779 | Dicere saepe aliquid conanti (turpe fateri) |
| 780 | verba mihi desunt dedidicique loqui. |
| 781 | Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, |
| 782 | et videor Geticis scribere posse modis. |
| 783 | Crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis |
| 784 | inque meis scriptis Pontica verba legas. |
| 785 | Qualemcumque igitur venia dignare libellum. |
| 786 | Sortis et excusa condicione meae. |