monumenta.ch > Ovidius > 1
>>> Ovidius, Tristia, II

Ovidius, Tristia, Liber I

1 Parve - nec invideo - sine me, liber, ibis in urbem:
2 ei mihi, quod domino non licet ire tuo!
3 vade, sed incultus, qualem decet exulis esse;
4 infelix habitum temporis huius habe.
5 nec te purpureo velent vaccinia fuco -
6 non est conveniens luctibus ille color -
7 nec titulus minio, nec cedro charta notetur,
8 candida nec nigra cornua fronte geras.
9 felices ornent haec instrumenta libellos:
10 fortunae memorem te decet esse meae.
11 nec fragili geminae poliantur pumice frontes,
12 hirsutus sparsis ut videare comis.
13 neve liturarum pudeat; qui viderit illas,
14 de lacrimis factas sentiat esse meis.
15 vade, liber, verbisque meis loca grata saluta:
16 contingam certe quo licet illa pede.
17 siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi,
18 siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit:
19 vivere me dices, salvum tamen esse negabis;
20 id quoque, quod vivam, munus habere dei.
21 atque ita tu tacitus, (quaerenti plura legendum)
22 ne, quae non opus est, forte loquare, cave!
23 protinus admonitus repetet mea crimina lector,
24 et peragar populi publicus ore reus.
25 tu cave defendas, quamvis mordebere dictis:
26 causa patrocinio non bona maior erit.
27 invenies aliquem, qui me suspiret ademptum,
28 carmina nec siccis perlegat ista genis,
29 et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet,
30 sit mea lenito Caesare poena levis.
31 nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur,
32 placatos miseris qui volet esse deos;
33 quaeque volet, rata sint, ablataque principis ira
34 sedibus in patriis det mihi posse mori.
35 ut peragas mandata, liber, culpabere forsan
36 ingeniique minor laude ferere mei.
37 iudicis officium est ut res, ita tempora rerum
38 quaerere; quaesito tempore tutus eris.
39 carmina proveniunt animo deducta sereno:
40 nubila sunt subitis pectora nostra malis.
41 carmina secessum scribentis et otia quaerunt:
42 me mare, me venti, me fera iactat hiems.
43 carminibus metus omnis obest: ego perditus ensem
44 haesurum iugulo iam puto iamque meo.
45 haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus,
46 scriptaque cum venia qualiacumque leget.
47 da mihi Maeoniden et tot circumice casus,
48 ingenium tantis excidet omne malis.
49 denique securus famae, liber, ire memento,
50 nec tibi sit lecto displicuisse pudor.
51 non ita se praebet nobis Fortuna secundam,
52 ut tibi sit ratio laudis habenda tuae.
53 donec eram sospes, tituli tangebar amore,
54 quaerendique mihi nominis ardor erat;
55 carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi,
56 sit satis; ingenio sic fuga parta meo.
57 tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam;
58 di facerent, possem nunc meus esse liber!
59 nec te, quod venias magnam peregrinus in urbem,
60 ignotum populo posse venire puta.
61 ut titulo careas, ipso noscere colore;
62 dissimulare velis, te liquet esse meum.
63 clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant;
64 non sunt ut quondam plena favoris erant.
65 siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum
66 non putet, e gremio reiciatque suo,
67 'inspice' dic 'titulum: non sum praeceptor amoris;
68 quas meruit, poenas iam dedit illud opus.'
69 forsitan expectes, an in alta Palatia missum
70 scandere te iubeam Caesareamque domum.
71 ignoscant augusta mihi loca dique locorum.
72 venit in hoc illa fulmen ab arce caput.
73 esse quidem memini mitissima sedibus illis
74 numina, sed timeo qui nocuere deos.
75 terretur minimo pennae stridore columba,
76 unguibus, accipiter, saucia facta tuis.
77 nec procul a stabulis audet discedere, siqua
78 excussa est avidi dentibus agna lupi.
79 vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos
80 optarat stulte, tangere nollet equos.
81 me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere:
82 me reor infesto, cum tonat, igne peti.
83 quicumque Argolica de classe Capherea fugit,
84 semper ab Euboicis vela retorquet aquis;
85 et mea cumba semel vasta percussa procella
86 illum, quo laesa est, horret adire locum.
87 ergo cave, liber, et timida circumspice mente,
88 ut satis a media sit tibi plebe legi.
89 dum petit infirmis nimium sublimia pennis
90 Icarus, aequoreis nomina fecit aquis.
91 difficile est tamen hinc remis utaris an aura,
92 dicere; consilium resque locusque dabunt.
93 si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis
94 mitia, si vires fregerit ira suas;
95 siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem
96 tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi.
97 luce bona dominoque tuo felicior ipse
98 pervenias illuc et mala nostra leves.
99 namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit
100 solus Achilleo tollere more potest.
101 tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto -
102 nam spes est animi nostra timore minor -
103 quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira
104 et poenae tu sis altera causa, cave!
105 cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus,
106 contigerisque tuam, scrinia curva, domum,
107 aspicies illic positos ex ordine fratres,
108 quos studium cunctos evigilavit idem.
109 cetera turba palam titulos ostendet apertos,
110 et sua detecta nomina fronte geret;
111 tres procul obscura latitantes parte videbis:
112 hi quia, quod nemo nescit, amare docent;
113 hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis,
114 Oedipodas facito Telegonosque voces.
115 deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis,
116 ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames.
117 sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
118 nuper ab exequiis carmina rapta meis.
119 his mando dicas, inter mutata referri
120 fortunae vultum corpora posse meae,
121 namque ea dissimilis subito est effecta priori,
122 flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit.
123 plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam,
124 sed vereor tardae causa fuisse viae;
125 et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres,
126 sarcina laturo magna futurus eras.
127 longa via est, propera! nobis habitabitur orbis
128 ultimus, a terra terra remota mea.
129 Di maris et caeli - quid enim nisi vota supersunt? -
130 soluere quassatae parcite membra ratis,
131 neve, precor, magni subscribite Caesaris irae:
132 saepe premente deo fert deus alter opem.
133 Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo;
134 aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.
135 oderat Aenean propior Saturnia Turno;
136 ille tamen Veneris numine tutus erat.
137 saepe ferox cautum petiit Neptunus Ulixem;
138 eripuit patruo saepe Minerva suo.
139 et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,
140 quis vetat irato numen adesse deo?
141 verba miser frustra non proficientia perdo.
142 ipsa graves spargunt ora loquentis aquae,
143 terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque
144 ad quos mittuntur, non sinit ire deos.
145 ergo idem venti, ne causa laedar in una,
146 velaque nescio quo votaque nostra ferunt.
147 me miserum, quanti montes volvuntur aquarum!
148 iam iam tacturos sidera summa putes.
149 quantae diducto subsidunt aequore valles!
150 iam iam tacturas Tartara nigra putes.
151 quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et aer,
152 fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax.
153 inter utrumque fremunt inmani murmure venti.
154 nescit, cui domino pareat, unda maris.
155 nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu,
156 nunc Zephyrus sero vespere missus adest,
157 nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto,
158 nunc Notus adversa proelia fronte gerit.
159 rector in incerto est nec quid fugiatve petatve
160 invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis.
161 scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis,
162 dumque loquor, vultus obruit unda meos.
163 opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti
164 ore necaturas accipiemus aquas.
165 at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx:
166 hoc unum nostri scitque gemitque mali.
167 nescit in inmenso iactari corpora ponto,
168 nescit agi ventis, nescit adesse necem.
169 o bene, quod non sum mecum conscendere passus,
170 ne mihi mors misero bis patienda foret!
171 at nunc ut peream, quoniam caret illa periclo,
172 dimidia certe parte superstes ero.
173 ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma!
174 quantus ab aetherio personat axe fragor!
175 nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis,
176 quam grave ballistae moenia pulsat onus.
177 qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:
178 posterior nono est undecimoque prior.
179 nec letum timeo; genus est miserabile leti;
180 demite naufragium, mors mihi munus erit.
181 est aliquid, fatove suo ferrove cadentem
182 in solida moriens ponere corpus humo,
183 et mandare suis aliqua et sperare sepulcrum
184 et non aequoreis piscibus esse cibum.
185 fingite me dignum tali nece, non ego solus
186 hic vehor. inmeritos cur mea poena trahit?
187 pro superi viridesque dei, quibus aequora curae,
188 utraque iam vestras sistite turba minas;
189 quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira,
190 hanc sinite infelix in loca iussa feram.
191 si quoque, quam merui poena me pendere vultis,
192 culpa mea est ipso iudice morte minor.
193 mittere me Stygias si iam voluisset in undas
194 Caesar, in hoc vestra non eguisset ope.
195 est illi nostri non invidiosa cruoris
196 copia; quodque dedit, cum volet, ipse feret.
197 vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi,
198 contenti nostris iam, precor, este malis.
199 nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis,
200 quod periit, salvum iam caput esse potest.
201 ut mare considat ventisque ferentibus utar,
202 ut mihi parcatis, non minus exul ero.
203 non ego divitias avidus sine fine parandi
204 latum mutandis mercibus aequor aro,
205 nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas,
206 oppida non Asiae, non loca visa prius;
207 non ut Alexandri claram delatus in urbem
208 delicias videam, Nile iocose, tuas.
209 quod faciles opto ventos (quis credere possit?)
210 Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt.
211 obligor, ut tangam Laevi fera litora Ponti;
212 quodque sit a patria tam fuga tarda, queror.
213 nescioquo videam positos ut in orbe Tomitas,
214 exilem facio per mea vota viam.
215 seu me diligitis, tantos conpescite fluctus,
216 pronaque sint nostrae numina vestra rati;
217 seu magis odistis, iussae me advertite terrae:
218 supplicii pars est in regione mei.
219 ferte - quid hic facio? - rapidi mea carbasa venti!
220 Ausonios fines cur mea vela volunt?
221 noluit hoc Caesar: quid, quem fugat ille, tenetis?
222 aspiciat vultus Pontica terra meos.
223 et iubet et merui; nec, quae damnaverit ille,
224 crimina defendi fasque piumque puto.
225 si tamen acta deos numquam mortalia fallunt,
226 a culpa facinus scitis abesse mea.
227 immo ita, si scitis, si me meus abstulit error,
228 stultaque mens nobis non scelerata fuit,
229 quod licet et minimis, domui si favimus illi,
230 si satis Augusti publica iussa mihi,
231 hoc duce si dixi felicia saecula, proque
232 Caesare tura pius Caesaribusque dedi, -
233 si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!
234 si minus, alta cadens obruat unda caput!
235 fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubes,
236 victaque mutati frangitur ira maris?
237 non casu, vos sed sub condicione vocati,
238 fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.
239 Cum subit illius tristissima noctis imago,
240 quae mihi supremum tempus in urbe fuit,
241 cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
242 labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
243 iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar
244 finibus extremae iusserat Ausoniae.
245 nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:
246 torpuerant longa pectora nostra mora.
247 non mihi servorum, comitis non cura legendi,
248 non aptae profugo vestis opisve fuit.
249 non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus
250 vivit et est vitae nescius ipse suae.
251 ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit,
252 et tandem sensus convaluere mei,
253 alloquor extremum maestos abiturus amicos,
254 qui modo de multis unus et alter erat.
255 uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,
256 imbre per indignas usque cadente genas.
257 nata procul Libycis aberat diversa sub oris,
258 nec poterat fati certior esse mei.
259 quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant,
260 formaque non taciti funeris intus erat.
261 femina virque meo, pueri quoque funere maerent,
262 inque domo lacrimas angulus omnis habet.
263 si licet exemplis in parvis grandibus uti,
264 haec facies Troiae, cum caperetur, erat.
265 iamque quiescebant voces hominumque canumque
266 Lunaque nocturnos alta regebat equos.
267 hanc ego suspiciens et ad hanc Capitolia cernens,
268 quae nostro frustra iuncta fuere Lari,
269 'numina vicinis habitantia sedibus,' inquam,
270 'iamque oculis numquam templa videnda meis,
271 dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini,
272 este salutati tempus in omne mihi.
273 et quamquam sero clipeum post vulnera sumo,
274 attamen hanc odiis exonerate fugam,
275 caelestique viro, quis me deceperit error,
276 dicite, pro culpa ne scelus esse putet.
277 ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor:
278 placato possum non miser esse deo.'
279 hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor,
280 singultu medios impediente sonos.
281 illa etiam ante Lares passis adstrata capillis
282 contigit extinctos ore tremente focos,
283 multaque in aversos effudit verba Penates
284 pro deplorato non valitura viro.
285 iamque morae spatium nox praecipitata negabat,
286 versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat.
287 quid facerem? blando patriae retinebar amore,
288 ultima sed iussae nox erat illa fugae.
289 a! quotiens aliquo dixi properante 'quid urges?
290 vel quo festinas ire, vel unde, vide.'
291 a! quotiens certam me sum mentitus habere
292 horam, propositae quae foret apta viae.
293 ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse
294 indulgens animo pes mihi tardus erat.
295 saepe 'vale' dicto rursus sum multa locutus,
296 et quasi discedens oscula summa dedi.
297 saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli,
298 respiciens oculis pignora cara meis.
299 denique 'quid propero? Scythia est, quo mittimur', inquam,
300 'Roma relinquenda est, utraque iusta mora.
301 uxor in aeternum vivo mihi viva negatur,
302 et domus et fidae dulcia membra domus,
303 quosque ego dilexi fraterno more sodales,
304 o mihi Thesea pectora iuncta fide!
305 dum licet, amplectar: numquam fortasse licebit
306 amplius; in lucro est quae datur hora mihi.'
307 nec mora sermonis verba inperfecta relinquo,
308 complectens animo proxima quaeque meo.
309 dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto,
310 stella gravis nobis, Lucifer ortus erat.
311 dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam,
312 et pars abrumpi corpore visa suo est.
313 sic doluit Mettus tum cum in contraria versos
314 ultores habuit proditionis equos.
315 tum vero exoritur clamor gemitusque meorum,
316 et feriunt maestae pectora nuda manus.
317 tum vero coniunx umeris abeuntis inhaerens
318 miscuit haec lacrimis tristia verba suis:
319 'non potes avelli: simul ah! simul ibimus', inquit,
320 'te sequar et coniunx exulis exul ero.
321 et mihi facta via est, et me capit ultima tellus:
322 accedam profugae sarcina parva rati.
323 te iubet e patria discedere Caesaris ira,
324 me pietas: pietas haec mihi Caesar erit.'
325 talia temptabat, sicut temptaverat ante,
326 vixque dedit victas utilitate manus.
327 egredior (sive illud erat sine funere ferri?)
328 squalidus inmissis hirta per ora comis.
329 illa dolore amens tenebris narratur obortis
330 semianimis media procubuisse domo,
331 utque resurrexit foedatis pulvere turpi
332 crinibus et gelida membra levavit humo,
333 se modo, desertos modo complorasse Penates,
334 nomen et erepti saepe vocasse viri,
335 nec gemuisse minus, quam si nataeque meumque
336 vidisset structos corpus habere rogos,
337 et voluisse mali moriendo ponere sensum,
338 respectuque tamen non potuisse mei.
339 vivat et absentem, quoniam sic fata tulerunt,
340 vivat ut auxilio sublevet usque suo.
341 Tingitur oceano custos Erymanthidos ursae,
342 aequoreasque suo sidere turbat aquas.
343 nos tamen Ionium non nostra findimus aequor
344 sponte, sed audaces cogimur esse metu.
345 me miserum! quantis increscunt aequora ventis,
346 erutaque ex imis fervet harena fretis!
347 monte nec inferior prorae puppique recurvae
348 insilit et pictos verberat unda deos.
349 pinea texta sonant pulsu, stridore rudentes,
350 ingemit et nostris ipsa carina malis.
351 navita confessus gelidum pallore timorem,
352 iam sequitur victus, non regit arte ratem.
353 utque parum validus non proficientia rector
354 cervicis rigidae frena remittit equo,
355 sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undae,
356 aurigam video vela dedisse rati.
357 quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras,
358 in loca iam nobis non adeunda ferar.
359 nam procul Illyriis laeva de parte relictis
360 interdicta mihi cernitur Italia.
361 desinat in vetitas quaeso contendere terras,
362 et mecum magno pareat aura deo.
363 dum loquor et timeo pariter cupioque repelli,
364 increpuit quantis viribus unda latus!
365 parcite caerulei vos parcite numina ponti,
366 infestumque mihi sit satis esse Iovem.
367 vos animam saevae fessam subducite morti,
368 si modo, qui periit, non periisse potest.
369 O mihi post nullos umquam memorande sodales,
370 et cui praecipue sors mea visa sua est;
371 attonitum qui me, memini, carissime, primus
372 ausus es alloquio sustinuisse tuo,
373 qui mihi consilium vivendi mite dedisti,
374 cum foret in misero pectore mortis amor.
375 scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis,
376 officium nec te fallit, amice, tuum.
377 haec mihi semper erunt imis infixa medullis,
378 perpetuusque animae debitor huius ero:
379 spiritus in vacuas prius hic tenuandus in auras
380 ibit, et in tepido deseret ossa rogo,
381 quam subeant animo meritorum oblivia nostro,
382 et longa pietas excidat ista die.
383 di tibi sint faciles, et opis nullius egentem
384 fortunam praestent dissimilemque meae.
385 si tamen haec navis vento ferretur amico,
386 ignoraretur forsitan ista fides.
387 Thesea Pirithous non tam sensisset amicum,
388 si non infernas vivus adisset aquas.
389 ut foret exemplum veri Phoceus amoris,
390 fecerunt furiae, tristis Oresta, tuae.
391 si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes,
392 Hyrtacidae Nisi gloria nulla foret.
393 scilicet ut flavum spectatur in ignibus aurum,
394 tempore sic duro est inspicienda fides.
395 dum iuvat et vultu ridet Fortuna sereno,
396 indelibatas cuncta sequuntur opes:
397 at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli,
398 agminibus comitum qui modo cinctus erat.
399 atque haec, exemplis quondam collecta priorum,
400 nunc mihi sunt propriis cognita vera malis.
401 vix duo tresve mihi de tot superestis amici:
402 cetera Fortunae, non mea turba fuit.
403 quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis,
404 et date naufragio litora tuta meo,
405 neve metu falso nimium trepidate, timentes
406 hac offendatur ne pietate deus.
407 saepe fidem adversis etiam laudavit in armis,
408 inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat.
409 causa mea est melior, qui non contraria fovi
410 arma, sed hanc merui simplicitate fugam.
411 invigiles igitur nostris pro casibus, oro,
412 deminui siqua numinis ira potest.
413 scire meos casus siquis desiderat omnes,
414 plus, quam quod fieri res sinit, ille petit.
415 tot mala sum passus, quot in aethere sidera lucent
416 parvaque quot siccus corpora pulvis habet;
417 multaque credibili tulimus maiora ratamque,
418 quamvis acciderint, non habitura fidem.
419 pars etiam quaedam mecum moriatur oportet,
420 meque velim possit dissimulante tegi.
421 si vox infragilis, pectus mihi firmius aere,
422 pluraque cum linguis pluribus ora forent,
423 non tamen idcirco complecterer omnia verbis,
424 materia vires exsuperante meas.
425 pro duce Neritio docti mala nostra poetae
426 scribite: Neritio nam mala plura tuli.
427 ille brevi spatio multis erravit in annis
428 inter Dulichias Iliacasque domos:
429 nos freta sideribus totis distantia mensos
430 sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus.
431 ille habuit fidamque manum sociosque fideles:
432 me profugum comites deseruere mei.
433 ille suam laetus patriam victorque petebat:
434 a patria fugi victus et exul ego.
435 nec mihi Dulichium domus est Ithaceve Samosve,
436 poena quibus non est grandis abesse locis,
437 sed quae de septem totum circumspicit orbem
438 montibus, imperii Roma deumque locus.
439 illi corpus erat durum patiensque laborum:
440 invalidae vires ingenuaeque mihi.
441 ille erat assidue saevis agitatus in armis:
442 adsuetus studiis mollibus ipse fui.
443 me deus oppressit, nullo mala nostra levante:
444 bellatrix illi diva ferebat opem.
445 cumque minor Iove sit tumidis qui regnat in undis,
446 illum Neptuni, me Iovis ira premit.
447 adde, quod illius pars maxima ficta laborum,
448 ponitur in nostris fabula nulla malis.
449 denique quaesitos tetigit tamen ille Penates,
450 quaeque diu petiit, contigit arva tamen:
451 at mihi perpetuo patria tellure carendum est,
452 ni fuerit laesi mollior ira dei.
453 Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetae,
454 nec tantum Coo Bittis amata suo est,
455 pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres,
456 digna minus misero, non meliore viro.
457 te mea supposita veluti trabe fulta ruina est:
458 siquid adhuc ego sum, muneris omne tui est.
459 tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis,
460 naufragii tabulas qui petiere mei.
461 utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris
462 incustoditum captat ovile lupus,
463 aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod
464 sub nulla positum cernere possit humo,
465 sic mea nescioquis, rebus male fidus acerbis
466 in bona venturus, si paterere, fuit.
467 hunc tua per fortis virtus summovit amicos,
468 nulla quibus reddi gratia digna potest.
469 ergo quam misero, tam vero teste probaris,
470 hic aliquod pondus si modo testis habet.
471 nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor,
472 aut comes extincto Laodamia viro.
473 tu si Maeonium vatem sortita fuisses,
474 Penelopes esset fama secunda tuae:
475 sive tibi hoc debes, nullo pia facta magistro,
476 cumque nova mores sunt tibi luce dati,
477 femina seu princeps omnes tibi culta per annos
478 te docet exemplum coniugis esse bonae,
479 adsimilemque sui longa adsuetudine fecit,
480 grandia si parvis adsimilare licet.
481 ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires,
482 nostraque sunt meritis ora minora tuis,
483 siquid et in nobis vivi fuit ante vigoris,
484 exstinctum longis occidit omne malis!
485 prima locum sanctas heroidas inter haberes,
486 prima bonis animi conspicerere tui.
487 quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt,
488 carminibus vives tempus in omne meis.
489 Si quis habes nostri similes in imagine vultus,
490 deme meis hederas, Bacchica serta, comis.
491 ista decent laetos felicia signa poetas:
492 temporibus non est apta corona meis.
493 hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici,
494 in digito qui me fersque refersque tuo,
495 effigiemque meam fulvo complexus in auro
496 cara relegati, quae potes, ora vides.
497 quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan
498 'quam procul a nobis Naso sodalis abest!'
499 grata tua est pietas, sed carmina maior imago
500 sunt mea, quae mando qualiacumque legas,
501 carmina mutatas hominum dicentia formas,
502 infelix domini quod fuga rupit opus.
503 haec ego discedens, sicut bene multa meorum,
504 ipse mea posui maestus in igne manu.
505 utque cremasse suum fertur sub stipite natum
506 Thestias et melior matre fuisse soror,
507 sic ego non meritos mecum peritura libellos
508 imposui rapidis viscera nostra rogis:
509 vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus,
510 vel quod adhuc crescens et rude carmen erat.
511 quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant
512 (pluribus exemplis scripta fuisse reor),
513 nunc precor ut vivant et non ignava legentem
514 otia delectent admoneantque mei.
515 nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,
516 nesciet his summam siquis abesse manum.
517 ablatum mediis opus est incudibus illud,
518 defuit et coeptis ultima lima meis.
519 et veniam pro laude peto, laudatus abunde,
520 non fastiditus si tibi, lector, ero.
521 hos quoque sex versus, in prima fronte libelli
522 si praeponendos esse putabis, habe:
523 'orba parente suo quicumque volumina tangis,
524 his saltem vestra detur in urbe locus.
525 quoque magis faveas, non haec sunt edita ab ipso,
526 sed quasi de domini funere rapta sui.
527 quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit,
528 emendaturus, si licuisset, eram.'
529 In caput alta suum labentur ab aequore retro
530 flumina, conversis Solque recurret equis:
531 terra feret stellas, caelum findetur aratro,
532 unda dabit flammas, et dabit ignis aquas,
533 omnia naturae praepostera legibus ibunt,
534 parsque suum mundi nulla tenebit iter,
535 omnia iam fient, fieri quae posse negabam,
536 et nihil est, de quo non sit habenda fides.
537 haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo,
538 laturum misero quem mihi rebar opem.
539 tantane te, fallax, cepere oblivia nostri,
540 adflictumque fuit tantus adire timor,
541 ut neque respiceres nec solarere iacentem,
542 dure, neque exequias prosequerere meas?
543 illud amicitiae sanctum et venerabile nomen
544 re tibi pro vili sub pedibusque iacet?
545 quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem
546 visere et alloquio parte levare tuo,
547 inque meos si non lacrimam demittere casus,
548 pauca tamen ficto verba dolore pati,
549 idque, quod ignoti faciunt vel dicere saltem,
550 et vocem populi publicaque ora sequi?
551 denique lugubres vultus numquamque videndos
552 cernere supremo dum licuitque die,
553 dicendumque semel toto non amplius aevo
554 accipere et parili reddere voce 'vale'?
555 at fecere alii nullo mihi foedere iuncti,
556 et lacrimas animi signa dedere sui.
557 quid, nisi convictu causisque valentibus essem
558 temporis et longi vinctus amore tibi?
559 quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses,
560 tot nossem lusus seriaque ipse tua?
561 quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses,
562 adscitus totiens in genus omne loci?
563 cunctane in aequoreos abierunt irrita ventos?
564 cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis?
565 non ego te genitum placida reor urbe Quirini,
566 urbe, meo quae iam non adeunda pede est,
567 sed scopulis, Ponti quos haec habet ora sinistri,
568 inque feris Scythiae Sarmaticisque iugis:
569 et tua sunt silicis circum praecordia venae,
570 et rigidum ferri semina pectus habet,
571 quaeque tibi quondam tenero ducenda palato
572 plena dedit nutrix ubera, tigris erat:
573 aut mala nostra minus quam nunc aliena putares,
574 duritiaeque mihi non agerere reus.
575 sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis,
576 ut careant numeris tempora prima suis,
577 effice, peccati ne sim memor huius, et illo
578 officium laudem, quo queror, ore tuum.
579 Detur inoffenso vitae tibi tangere metam,
580 qui legis hoc nobis non inimicus opus.
581 atque utinam pro te possint mea vota valere,
582 quae pro me duros non tetigere deos!
583 donec eris sospes, multos numerabis amicos:
584 tempora si fuerint nubila, solus eris.
585 aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae,
586 accipiat nullas sordida turris aves.
587 horrea formicae tendunt ad inania numquam:
588 nullus ad amissas ibit amicus opes.
589 utque comes radios per solis euntibus umbra est,
590 cum latet hic pressus nubibus, illa fugit,
591 mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus:
592 quae simul inducta nocte teguntur, abit.
593 haec precor ut semper possint tibi falsa videri:
594 sunt tamen eventu vera fatenda meo.
595 dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat
596 nota quidem, sed non ambitiosa domus.
597 at simul impulsa est, omnes timuere ruinam,
598 cautaque communi terga dedere fugae.
599 saeva neque admiror metuunt si fulmina, quorum
600 ignibus adflari proxima quaeque solent.
601 sed tamen in duris remanentem rebus amicum
602 quamlibet inviso Caesar in hoste probat,
603 nec solet irasci - neque enim moderatior alter -
604 cum quis in adversis, siquid amavit, amat.
605 de comite Argolici postquam cognovit Orestae,
606 narratur Pyladen ipse probasse Thoas.
607 quae fuit Actoridae cum magno semper Achille,
608 laudari solita est Hectoris ore fides.
609 quod pius ad Manes Theseus comes iret amico,
610 Tartareum dicunt indoluisse deum.
611 Euryali Nisique fide tibi, Turne, relata
612 credibile est lacrimis inmaduisse genas.
613 est etiam in miseris pietas, et in hoste probatur.
614 ei mihi, quam paucos haec mea dicta movent!
615 is status, haec rerum nunc est fortuna mearum,
616 debeat ut lacrimis nullus adesse modus;
617 at mea sunt, proprio quamvis maestissima casu,
618 pectora processu facta serena tuo.
619 hoc ego venturum iam tum, carissime, vidi,
620 ferret adhuc istam cum minor aura ratem.
621 sive aliquod morum seu vitae labe carentis
622 est pretium, nemo pluris emendus erat:
623 sive per ingenuas aliquis caput extulit artes,
624 quaelibet eloquio fit bona causa tuo.
625 his ego commotus dixi tibi protinus ipsi
626 'scaena manet dotes grandis, amice, tuas.'
627 haec mihi non ovium fibrae tonitrusve sinistri,
628 linguave servatae pennave dixit avis:
629 augurium ratio est et coniectura futuri:
630 hac divinavi notitiamque tuli.
631 quae quoniam vera est, tota tibi mente mihique
632 gratulor, ingenium non latuisse tuum.
633 at nostrum tenebris utinam latuisset in imis!
634 expediit studio lumen abesse meo.
635 utque tibi prosunt artes, facunde, severae,
636 dissimiles illis sic nocuere mihi.
637 vita tamen tibi nota mea est; scis artibus illis
638 auctoris mores abstinuisse sui;
639 scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istos,
640 ut non laudandos, sic tamen esse iocos.
641 ergo ut defendi nullo mea posse colore,
642 sic excusari crimina posse puto.
643 qua potes, excusa, nec amici desere causam:
644 qua bene coepisti, sic bene semper eas.
645 Est mihi sitque, precor, flavae tutela Minervae,
646 navis et a picta casside nomen habet.
647 sive opus est velis, minimam bene currit ad auram
648 sive opus est remo, remige carpit iter.
649 nec comites volucri contenta est vincere cursu,
650 occupat egressas quamlibet ante rates,
651 et pariter fluctus ferit atque silentia longe
652 aequora, nec saevis victa madescit aquis.
653 illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis,
654 fida manet trepidae duxque comesque fugae,
655 perque tot eventus et iniquis concita ventis
656 aequora Palladio numine tuta fuit.
657 nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti,
658 quasque petit, Getici litoris intret aquas.
659 quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles,
660 et longum tenui limite fecit iter,
661 fleximus in laevum cursus, et ab Hectoris urbe
662 venimus ad portus, Imbria terra, tuos.
663 inde, levi vento Zerynthia litora nacta,
664 Threiciam tetigit fessa carina Samon.
665 saltus ab hac contra brevis est Tempyra petenti:
666 hac dominum tenus est illa secuta suum.
667 nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos:
668 Hellespontiacas illa relegit aquas,
669 Dardaniamque petit, auctoris nomen habentem,
670 et te ruricola, Lampsace, tuta deo,
671 quodque per angustas vectae male virginis undas
672 Seston Abydena separat urbe fretum,
673 inque Propontiacis haerentem Cyzicon oris,
674 Cyzicon, Haemoniae nobile gentis opus,
675 quaeque tenent Ponti Byzantia litora fauces:
676 hic locus est gemini ianua vasta maris.
677 haec, precor, evincat, propulsaque fortibus Austris
678 transeat instabilis strenua Cyaneas
679 Thyniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem
680 arta sub Anchiali moenia tendat iter.
681 inde Mesembriacos portus et Odeson et arces
682 praetereat dictas nomine, Bacche, tuo,
683 et quos Alcathoi memorant e moenibus ortos
684 sedibus his profugos constituisse Larem.
685 a quibus adveniat Miletida sospes ad urbem,
686 offensi quo me detulit ira dei.
687 haec si contigerint, meritae cadet agna Minervae:
688 non facit ad nostras hostia maior opes.
689 vos quoque, Tyndaridae, quos haec colit insula, fratres,
690 mite, precor, duplici numen adesse viae!
691 altera namque parat Symplegadas ire per artas,
692 scindere Bistonias altera puppis aquas.
693 vos facite ut ventos, loca cum diversa petamus,
694 illa suos habeat, nec minus illa suos.
695 Littera quaecumque est toto tibi lecta libello,
696 est mihi sollicito tempore facta viae.
697 aut haec me, gelido tremerem cum mense Decembri,
698 scribentem mediis Hadria vidit aquis;
699 aut, postquam bimarem cursu superavimus Isthmon,
700 alteraque est nostrae sumpta carina fugae,
701 quod facerem versus inter fera murmura ponti,
702 Cycladas Aegaeas obstipuisse puto.
703 ipse ego nunc miror tantis animique marisque
704 fluctibus ingenium non cecidisse meum.
705 seu stupor huic studio sive est insania nomen,
706 omnis ab hac cura cura levata mea est.
707 saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis,
708 saepe minax Steropes sidere pontus erat,
709 fuscabatque diem custos Atlantidos Ursae,
710 aut Hyadas seris hauserat Auster aquis,
711 saepe maris pars intus erat; tamen ipse trementi
712 carmina ducebam qualiacumque manu.
713 nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes,
714 inque modum cumuli concava surgit aqua.
715 ipse gubernator tollens ad sidera palmas
716 exposcit votis, inmemor artis, opem.
717 quocumque aspexi, nihil est nisi mortis imago,
718 quam dubia timeo mente timensque precor.
719 attigero portum, portu terrebor ab ipso:
720 plus habet infesta terra timoris aqua;
721 nam simul insidiis hominum pelagique laboro,
722 et faciunt geminos ensis et unda metus.
723 ille meo vereor ne speret sanguine praedam,
724 haec titulum nostrae mortis habere velit.
725 barbara pars laeva est avidaeque adsueta rapinae,
726 quam cruor et caedes bellaque semper habent,
727 cumque sit hibernis agitatum fluctibus aequor,
728 pectora sunt ipso turbidiora mari.
729 quo magis his debes ignoscere, candide lector,
730 si spe sunt, ut sunt, inferiora tua.
731 non haec in nostris, ut quondam, scripsimus hortis,
732 nec, consuete, meum, lectule, corpus habes.
733 iactor in indomito brumali luce profundo
734 ipsaque caeruleis charta feritur aquis.
735 improba pugnat hiems indignaturque quod ausim
736 scribere se rigidas incutiente minas.
737 vincat hiems hominem! sed eodem tempore, quaeso,
738 ipse modum statuam carminis, illa sui.
Ovidius HOME



>>> Ovidius, Tristia, II
monumenta.ch > Ovidius > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik