monumenta.ch > Plinius Minor > 6 > 579 > 715
   

Ovidius, Remedia amoris, [v. 715]

1 Exiguum est, quod deinde canam; sed profuit illud
Exiguum multis: in quibus ipse fui.
2 Scripta cave relegas blandae servata puellae:
Constantes animos scripta relecta movent.
3 Omnia pone feros (pones invitus) in ignes,
Et dic 'ardoris sit rogus iste mei'.
4 Thestias absentem succendit stipite natum:
Tu timide flammae perfida verba dabis?
Si potes, et ceras remove: quid imagine muta
Carperis? hoc periit Laodamia modo.
5 Et loca saepe nocent; fugito loca conscia vestri
Concubitus; causas illa doloris habent.
6 'Hic fuit, hic cubuit; thalamo dormivimus illo:
Hic mihi lasciva gaudia nocte dedit'.
7 Admonitu refricatur amor, vulnusque novatum
Scinditur: infirmis culpa pusilla nocet.
8 Ut, paene extinctum cinerem si sulpure tangas,
Vivet et e minimo maximus ignis erit,
Sic, nisi vitaris quidquid renovabit amorem,
Flamma redardescet, quae modo nulla fuit.
9 Argolides cuperent fugisse Capherea puppes,
Teque, senex, luctus ignibus ulte tuos.
10 Praeterita cautus Niseide navita gaudet:
Tu loca, quae nimium grata fuere, cave.
11 Haec tibi sint Syrtes: haec Acroceraunia vita:
Hic vomit epotas dira Charybdis aquas.
12 Sunt quae non possunt aliquo cogente iuberi,
Saepe tamen casu facta iuvare solent.
13 Perdat opes Phaedra, parces, Neptune, nepoti,
Nec faciet pavidos taurus avitus equos.
14 Cnosida fecisses inopem, sapienter amasset:
Divitiis alitur luxuriosus amor.
15 Cur nemo est, Hecalen, nulla est, quae ceperit Iron?
Nempe quod alter egens, altera pauper erat.
16 Non habet, unde suum paupertas pascat amorem:
Non tamen hoc tanti est, pauper ut esse velis.
Ovidius HOME

bnf7311.106 olb329.282

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik