| 1 | Sed modo dilectam scelus est odisse puellam: Exitus ingeniis convenit iste feris. |
| 2 | Non curare sat est: odio qui finit amorem, Aut amat, aut aegre desinet esse miser. |
| 3 | Turpe vir et mulier, iuncti modo, protinus hostes; Non illas lites Appias ipsa probat. |
| 4 | Saepe reas faciunt, et amant; ubi nulla simultas Incidit, admonitu liber aberrat amor. |
| 5 | Forte aderam iuveni; dominam lectica tenebat: Horrebant saevis omnia verba minis. |
| 6 | Iamque vadaturus 'lectica prodeat' inquit; Prodierat: visa coniuge mutus erat. |
| 7 | Et manus et manibus duplices cecidere tabellae, Venit in amplexus, atque 'ita vincis' ait. |
| 8 | Tutius est aptumque magis discedere pace, Nec petere a thalamis litigiosa fora. |
| 9 | Munera quae dederas, habeat sine lite, iubeto: Esse solent magno damna minora bono. |
| 10 | Quod si vos aliquis casus conducet in unum, Mente memor tota quae damus arma, tene. |
| 11 | Nunc opus est armis; hic, o fortissime, pugna: Vincenda est telo Penthesilea tuo. |
| 12 | Nunc tibi rivalis, nunc durum limen amanti, Nunc subeant mediis inrita verba deis. |
| 13 | Nec compone comas, quia sis venturus ad illam, Nec toga sit laxo conspicienda sinu. |
| 14 | Nulla sit, ut placeas alienae cura puellae; Iam facito e multis una sit illa tibi. |
| 15 | Sed quid praecipue nostris conatibus obstet Eloquar, exemplo quemque docente suo. |
| 16 | Desinimus tarde, quia nos speramus amari: Dum sibi quisque placet, credula turba sumus. |
| 17 | At tu nec voces (quid enim fallacius illis?) Crede, nec aeternos pondus habere deos. |
| 18 | Neve puellarum lacrimis moveare, caveto: Ut flerent, oculos erudiere suos. |
| 19 | Artibus innumeris mens oppugnatur amantum, Ut lapis aequoreis undique pulsus aquis. |
| 20 | Nec causas aperi, quare divortia malis: Nec dic, quid doleas: clam tamen usque dole. |
| 21 | Nec peccata refer, ne diluat: ipse favebis, Ut melior causa causa sit illa tua. |
| 22 | Qui silet, est firmus; qui dicit multa puellae Probra, satisfieri postulat ille sibi. |