| 1 | Quisquis amas, loca sola nocent, loca sola caveto! Quo fugis? in populo tutior esse potes. |
| 2 | Non tibi secretis (augent secreta furores) Est opus: auxilio turba futura tibi est. |
| 3 | Tristis eris, si solus eris, dominaeque relictae Ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos. |
| 4 | Tristior idcirco nox est quam tempora Phoebi; Quae relevet luctus, turba sodalis abest. |
| 5 | Nec fuge conloquium, nec sit tibi ianua clausa, Nec tenebris vultus flebilis abde tuos. |
| 6 | Semper habe Pyladen aliquem, qui curet Oresten: Hic quoque amicitiae non levis usus erit. |
| 7 | Quid, nisi secretae laeserunt Phyllida silvae? Certa necis causa est: incomitata fuit. |
| 8 | Ibat, ut Edono referens trieterica Baccho Ire solet fusis barbara turba comis, Et modo, qua poterat, longum spectabat in aequor, Nunc in harenosa lassa iacebat humo. |
| 9 | 'Perfide Demophoon!' surdas clamabat ad undas, Ruptaque singultu verba loquentis erant. |
| 10 | Limes erat tenuis longa subnubilus umbra, Quo tulit illa suos ad mare saepe pedes. |
| 11 | Nona terebatur miserae via: 'viderit!' inquit, Et spectat zonam pallida facta suam, Aspicit et ramos; dubitat, refugitque quod audet Et timet, et digitos ad sua colla refert. |
| 12 | Sithoni, tum certe vellem non sola fuisses: Non flesset positis Phyllida silva comis. |
| 13 | Phyllidis exemplo nimium secreta timete, Laese vir a domina, laesa puella viro. |