monumenta.ch > Ovidius > 487
   

Ovidius, Remedia amoris, [v. 487]

1 Quaeris, ubi invenias? artes tu perlege nostras:
Plena puellarum iam tibi navis erit.
2 Quod siquid praecepta valent mea, siquid Apollo
Utile mortales perdocet ore meo,
Quamvis infelix media torreberis Aetna,
Frigidior glacie fac videare tuae:
Et sanum simula, ne, siquid forte dolebis,
Sentiat; et ride, cum tibi flendus eris.
3 Non ego te iubeo medias abrumpere curas:
Non sunt imperii tam fera iussa mei.
4 Quod non es, simula, positosque imitare furores:
Sic facies vere, quod meditatus eris.
5 Saepe ego, ne biberem, volui dormire videri:
Dum videor, somno lumina victa dedi:
Deceptum risi, qui se simularat amare,
In laqueos auceps decideratque suos.
6 Intrat amor mentes usu, dediscitur usu:
Qui poterit sanum fingere, sanus erit.
7 Dixerit, ut venias: pacta tibi nocte venito;
Veneris, et fuerit ianua clausa: feres.
8 Nec dic blanditias, nec fac convicia posti,
Nec latus in duro limine pone tuum.
9 Postera lux aderit: careant tua verba querellis,
Et nulla in vultu signa dolentis habe.
10 Iam ponet fastus, cum te languere videbit:
Hoc etiam nostra munus ab arte feres.
11 Te quoque falle tamen, nec sit tibi finis amandi
Propositus: frenis saepe repugnat equus.
12 Utilitas lateat; quod non profitebere, fiet:
Quae nimis apparent retia, vitat avis.
13 Nec sibi tam placeat, nec te contemnere possit;
Sume animos, animis cedat ut illa tuis.
14 Ianua forte patet? quamvis revocabere, transi.
15 Est data nox? dubita nocte venire data.
16 Posse pati facile est, ubi, si patientia desit,
Protinus ex facili gaudia ferre licet.
17 Et quisquam praecepta potest mea dura vocare?
En, etiam partes conciliantis ago.
18 Nam quoniam variant animi, variabimus artes;
Mille mali species, mille salutis erunt.
19 Corpora vix ferro quaedam sanantur acuto:
Auxilium multis sucus et herba fuit.
20 Mollior es, neque abire potes, vinctusque teneris,
Et tua saevus Amor sub pede colla premit?
Desine luctari: referant tua carbasa venti,
Quaque vocant fluctus, hac tibi remus eat.
21 Explenda est sitis ista tibi, quo perditus ardes;
Cedimus; e medio iam licet amne bibas:
Sed bibe plus etiam, quam quod praecordia poscunt,
Gutture fac pleno sumpta redundet aqua.
22 I, fruere usque tua, nullo prohibente, puella:
Illa tibi noctes auferat, illa dies.
23 Taedia quaere mali: faciunt et taedia finem.
24 Iam quoque, cum credes posse carere, mane,
Dum bene te cumules et copia tollat amorem,
Et fastidita non iuvet esse domo.
Ovidius HOME

bnf7311.106 olb329.277

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik