| 1 | Et pudet, et dicam: venerem quoque iunge figura, Qua minime iungi quamque decere putas. |
| 2 | Nec labor efficere est: rarae sibi vera fatentur, Et nihil est, quod se dedecuisse putent. |
| 3 | Tunc etiam iubeo totas aperire fenestras, Turpiaque admisso membra notare die. |
| 4 | At simul ad metas venit finita voluptas, Lassaque cum tota corpora mente iacent, Dum piget, et malis nullam tetigisse puellam, Tacturusque tibi non videare diu, Tunc animo signa, quaecumque in corpore menda est, Luminaque in vitiis illius usque tene. |
| 5 | Forsitan haec aliquis (nam sunt quoque) parva vocabit, Sed, quae non prosunt singula, multa iuvant. |
| 6 | Parva necat morsu spatiosum vipera taurum: A cane non magno saepe tenetur aper. |
| 7 | Tu tantum numero pugna, praeceptaque in unum Contrahe: de multis grandis acervus erit. |
| 8 | Sed quoniam totidem mores totidemque figurae, Non sunt iudiciis omnia danda meis. |
| 9 | Quo tua non possunt offendi pectora facto, Forsitan hoc alio iudice crimen erit. |
| 10 | Ille quod obscenas in aperto corpore partes Viderat, in cursu qui fuit, haesit amor: Ille quod a Veneris rebus surgente puella Vidit in inmundo signa pudenda toro. |
| 11 | Luditis, o siquos potuerunt ista movere: Adflarant tepidae pectora vestra faces. |
| 12 | Adtrahat ille puer contentos fortius arcus: Saucia maiorem turba petetis opem. |
| 13 | Quid, qui clam latuit reddente obscena puella, Et vidit, quae mos ipse videre vetat? Di melius, quam nos moneamus talia quemquam! Ut prosint, non sunt expedienda tamen. |