monumenta.ch > Plinius Minor > 10 > 23 > 16 > 27 > 18 > 1 > 22 > 17 > 25 > 7 > 21 > 28 > 12 > 13 > 15 > 31 > 6 > 357
   

Ovidius, Remedia amoris, [v. 357]

1 Nunc tibi, quae medio veneris praestemus in usu,
Eloquar: ex omni est parte fugandus amor.
2 Multa quidem ex illis pudor est mihi dicere; sed tu
Ingenio verbis concipe plura meis.
3 Nuper enim nostros quidam carpsere libellos,
Quorum censura Musa proterva mea est.
4 Dummodo sic placeam, dum toto canter in orbe,
Quamlibet impugnent unus et alter opus.
5 Ingenium magni livor detractat Homeri:
Quisquis es, ex illo, Zoile, nomen habes.
6 Et tua sacrilegae laniarunt carmina linguae,
Pertulit huc victos quo duce Troia deos.
7 Summa petit livor; perflant altissima venti:
Summa petunt dextra fulmina missa Iovis.
8 At tu, quicumque es, quem nostra licentia laedit,
Si sapis, ad numeros exige quidque suos.
9 Fortia Maeonio gaudent pede bella referri;
Deliciis illic quis locus esse potest?
Grande sonant tragici; tragicos decet ira cothurnos:
Usibus e mediis soccus habendus erit.
10 Liber in adversos hostes stringatur iambus,
Seu celer, extremum seu trahat ille pedem.
11 Blanda pharetratos Elegia cantet Amores,
Et levis arbitrio ludat amica suo.
12 Callimachi numeris non est dicendus Achilles,
Cydippe non est oris, Homere, tui.
13 Quis feret Andromaches peragentem Thaida partes?
Peccet, in Andromache Thaida quisquis agat.
14 Thais in arte mea est; lascivia libera nostra est;
Nil mihi cum vitta; Thais in arte mea est.
15 Si mea materiae respondet Musa iocosae,
Vicimus, et falsi criminis acta rea est.
16 Rumpere, Livor edax: magnum iam nomen habemus;
Maius erit, tantum quo pede coepit eat.
17 Sed nimium properas: vivam modo, plura dolebis;
Et capiunt animi carmina multa mei.
18 Nam iuvat et studium famae mihi crevit honore;
Principio clivi noster anhelat equus.
19 Tantum se nobis elegi debere fatentur,
Quantum Vergilio nobile debet epos.
20 Hactenus invidiae respondimus: attrahe lora
Fortius, et gyro curre, poeta, tuo.
21 Ergo ubi concubitus et opus iuvenale petetur,
Et prope promissae tempora noctis erunt,
Gaudia ne dominae, pleno si corpore sumes,
Te capiant, ineas quamlibet ante velim;
Quamlibet invenias, in qua tua prima voluptas
Desinat: a prima proxima segnis erit.
22 Sustentata venus gratissima; frigore soles,
Sole iuvant umbrae, grata fit unda siti.
Ovidius HOME

bnf7311.106 olb329.273

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik