monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 1 > 9 > 3 > 4 > 6 > 12 > 2 > 8 > 2 > 1 > 311
   

Ovidius, Remedia amoris, [v. 311]

1 Haeserat in quadam nuper mea cura puella:
Conveniens animo non erat illa meo:
Curabar propriis aeger Podalirius herbis,
Et, fateor, medicus turpiter aeger eram.
2 Profuit adsidue vitiis insistere amicae,
Idque mihi factum saepe salubre fuit.
3 'Quam mala' dicebam 'nostrae sunt crura puellae!'
Nec tamen, ut vere confiteamur, erant.
4 'Brachia quam non sunt nostrae formosa puellae!'
Et tamen, ut vere confiteamur, erant.
5 'Quam brevis est!' nec erat; 'quam multum poscit amantem!'
Haec odio venit maxima causa meo.
6 Et mala sunt vicina bonis; errore sub illo
Pro vitio virtus crimina saepe tulit.
7 Qua potes, in peius dotes deflecte puellae,
Iudiciumque brevi limite falle tuum.
8 Turgida, si plena est, si fusca est, nigra vocetur:
In gracili macies crimen habere potest.
9 Et poterit dici petulans, quae rustica non est:
Et poterit dici rustica, siqua proba est.
10 Quin etiam, quacumque caret tua femina dote,
Hanc moveat, blandis usque precare sonis.
11 Exige uti cantet, siqua est sine voce puella:
Fac saltet, nescit siqua movere manum.
12 Barbara sermone est? fac tecum multa loquatur;
Non didicit chordas tangere? posce lyram.
13 Durius incedit? fac inambulet; omne papillae
Pectus habent? vitium fascia nulla tegat.
14 Si male dentata est, narra, quod rideat, illi;
Mollibus est oculis? quod fleat illa, refer.
15 Proderit et subito, cum se non finxerit ulli,
Ad dominam celeres mane tulisse gradus.
16 Auferimur cultu; gemmis auroque teguntur
Omnia; pars minima est ipsa puella sui.
17 Saepe ubi sit, quod ames, inter tam multa requiras;
Decipit hac oculos aegide dives Amor.
18 Improvisus ades, deprendes tutus inermem:
Infelix vitiis excidet illa suis.
19 Non tamen huic nimium praecepto credere tutum est:
Fallit enim multos forma sine arte decens.
20 Tum quoque, compositis cum collinet ora venenis,
Ad dominae vultus (nec pudor obstet) eas.
21 Pyxidas invenies et rerum mille colores,
Et fluere in tepidos oesypa lapsa sinus.
22 Illa tuas redolent, Phineu, medicamina mensas:
Non semel hinc stomacho nausea facta meo est.
Ovidius HOME

bnf7311.106 olb329.272

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik