monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 1 > 9 > 3 > 4 > 6 > 12 > 2 > 8 > 2 > 1 > 311 > 20 > 6 > 3 > 2 > 9 > 3 > 1 > 9 > 8 > 3 > 6 > 291
   

Ovidius, Remedia amoris, [v. 291]

1 Si te causa potens domina retinebit in Urbe,
Accipe, consilium quod sit in Urbe meum.
2 Optimus ille sui vindex, laedentia pectus
Vincula qui rupit, dedoluitque semel.
3 Sed cui tantum animi est, illum mirabor et ipse,
Et dicam 'monitis non eget iste meis'.
4 Tu mihi, qui, quod amas, aegre dediscis amare,
Nec potes, et velles posse, docendus eris.
5 Saepe refer tecum sceleratae facta puellae,
Et pone ante oculos omnia damna tuos.
6 'Illud et illud habet, nec ea contenta rapina est:
Sub titulum nostros misit avara lares.
7 Sic mihi iuravit, sic me iurata fefellit,
Ante suas quotiens passa iacere fores!
Diligit ipsa alios, a me fastidit amari;
Institor, heu, noctes, quas mihi non dat, habet!'
Haec tibi per totos inacescant omnia sensus:
Haec refer, hinc odii semina quaere tui.
8 Atque utinam possis etiam facundus in illis
Esse! dole tantum, sponte disertus eris.
Ovidius HOME

bnf7311.106 olb329.272