| 1 | Viderit, Haemoniae siquis mala pabula terrae Et magicas artes posse iuvare putat. |
| 2 | Ista veneficii vetus est via; noster Apollo Innocuam sacro carmine monstrat opem. |
| 3 | Me duce non tumulo prodire iubebitur umbra, Non anus infami carmine rumpet humum; Non seges ex aliis alios transibit in agros, Nec subito Phoebi pallidus orbis erit. |
| 4 | Ut solet, aequoreas ibit Tiberinus in undas: Ut solet, in niveis Luna vehetur equis. |
| 5 | Nulla recantatas deponent pectora curas, Nec fugiet vivo sulpure victus amor. |
| 6 | Quid te Phasiacae iuverunt gramina terrae, Cum cuperes patria, Colchi, manere domo? Quid tibi profuerunt, Circe, Perseides herbae, Cum sua Neritias abstulit aura rates? Omnia fecisti, ne callidus hospes abiret: Ille dedit certae lintea plena fugae. |
| 7 | Omnia fecisti, ne te ferus ureret ignis: Longus in invito pectore sedit amor. |
| 8 | Vertere tu poteras homines in mille figuras, Non poteras animi vertere iura tui. |
| 9 | Diceris his etiam, cum iam discedere vellet, Dulichium verbis detinuisse ducem: 'Non ego, quod primo, memini, sperare solebam, Iam precor, ut coniunx tu meus esse velis; Et tamen, ut coniunx essem tua, digna videbar, Quod dea, quod magni filia Solis eram. |
| 10 | Ne properes, oro; spatium pro munere posco: Quid minus optari per mea vota potest? Et freta mota vides, et debes illa timere: Utilior velis postmodo ventus erit. |
| 11 | Quae tibi causa fugae? non hic nova Troia resurgit, Non aliquis socios rursus ad arma vocat. |
| 12 | Hic amor et pax est, in qua male vulneror una, Tutaque sub regno terra futura tuo est'. |
| 13 | Illa loquebatur, navem solvebat Ulixes: Inrita cum velis verba tulere noti. |
| 14 | Ardet et adsuetas Circe decurrit ad artes, Nec tamen est illis adtenuatus amor. |
| 15 | Ergo quisquis opem nostra tibi poscis ab arte, Deme veneficiis carminibusque fidem. |