| 1 | Rura quoque oblectant animos studiumque colendi: Quaelibet huic curae cedere cura potest. |
| 2 | Colla iube domitos oneri supponere tauros, Sauciet ut duram vomer aduncus humum: Obrue versata Cerialia semina terra, Quae tibi cum multo faenore reddat ager. |
| 3 | Aspice curvatos pomorum pondere ramos, Ut sua, quod peperit, vix ferat arbor onus; Aspice labentes iucundo murmure rivos; Aspice tondentes fertile gramen oves. |
| 4 | Ecce, petunt rupes praeruptaque saxa capellae: Iam referent haedis ubera plena suis; Pastor inaequali modulatur harundine carmen, Nec desunt comites, sedula turba, canes; Parte sonant alia silvae mugitibus altae, Et queritur vitulum mater abesse suum. |
| 5 | Quid, cum suppositos fugiunt examina fumos, Ut relevent dempti vimina curva favi? Poma dat autumnus: formosa est messibus aestas: Ver praebet flores: igne levatur hiems. |
| 6 | Temporibus certis maturam rusticus uvam Deligit, et nudo sub pede musta fluunt; Temporibus certis desectas alligat herbas, Et tonsam raro pectine verrit humum. |
| 7 | Ipse potes riguis plantam deponere in hortis, Ipse potes rivos ducere lenis aquae. |
| 8 | Venerit insitio; fac ramum ramus adoptet, Stetque peregrinis arbor operta comis. |
| 9 | Cum semel haec animum coepit mulcere voluptas, Debilibus pinnis inritus exit Amor. |
| 10 | Vel tu venandi studium cole: saepe recessit Turpiter a Phoebi victa sorore Venus. |
| 11 | Nunc leporem pronum catulo sectare sagaci, Nunc tua frondosis retia tende iugis, Aut pavidos terre varia formidine cervos, Aut cadat adversa cuspide fossus aper. |
| 12 | Nocte fatigatum somnus, non cura puellae, Excipit et pingui membra quiete levat. |
| 13 | Lenius est studium, studium tamen, alite capta Aut lino aut calamis praemia parva sequi, Vel, quae piscis edax avido male devoret ore, Abdere sub parvis aera recurva cibis. |
| 14 | Aut his aut aliis, donec dediscis amare, Ipse tibi furtim decipiendus eris. |