monumenta.ch > Plinius Minor > 5 > 117
   

Ovidius, Remedia amoris, [v. 117]

1 Aut nova, si possis, sedare incendia temptes,
Aut ubi per vires procubuere suas:
Dum furor in cursu est, currenti cede furori;
Difficiles aditus impetus omnis habet.
2 Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit,
Pugnat in adversas ire natator aquas.
3 Impatiens animus nec adhuc tractabilis artem
Respuit, atque odio verba monentis habet.
4 Adgrediar melius tum, cum sua vulnera tangi
Iam sinet, et veris vocibus aptus erit.
5 Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati
Flere vetet? non hoc illa monenda loco est.
6 Cum dederit lacrimas animumque impleverit aegrum,
Ille dolor verbis emoderandus erit.
7 Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt,
Et data non apto tempore vina nocent.
8 Quin etiam accendas vitia inritesque vetando,
Temporibus si non adgrediare suis.
9 Ergo ubi visus eris nostra medicabilis arte,
Fac monitis fugias otia prima meis.
10 Haec, ut ames, faciunt; haec, quod fecere, tuentur;
Haec sunt iucundi causa cibusque mali.
11 Otia si tollas, periere Cupidinis arcus,
Contemptaeque iacent et sine luce faces.
12 Quam platanus vino gaudet, quam populus unda,
Et quam limosa canna palustris humo,
Tam Venus otia amat; qui finem quaeris amoris,
Cedit amor rebus: res age, tutus eris.
13 Languor, et inmodici sub nullo vindice somni,
Aleaque, et multo tempora quassa mero
Eripiunt omnes animo sine vulnere nervos:
Adfluit incautis insidiosus Amor.
14 Desidiam puer ille sequi solet, odit agentes:
Da vacuae menti, quo teneatur, opus.
15 Sunt fora, sunt leges, sunt, quos tuearis, amici:
Vade per urbanae splendida castra togae.
16 Vel tu sanguinei iuvenalia munera Martis
Suspice: deliciae iam tibi terga dabunt.
17 Ecce, fugax Parthus, magni nova causa triumphi,
Iam videt in campis Caesaris arma suis:
Vince Cupidineas pariter Parthasque sagittas,
Et refer ad patrios bina tropaea deos.
18 Ut semel Aetola Venus est a cuspide laesa,
Mandat amatori bella gerenda suo.
19 Quaeritur, Aegisthus quare sit factus adulter?
In promptu causa est: desidiosus erat.
20 Pugnabant alii tardis apud Ilion armis:
Transtulerat vires Graecia tota suas.
21 Sive operam bellis vellet dare, nulla gerebat:
Sive foro, vacuum litibus Argos erat.
22 Quod potuit, ne nil illic ageretur, amavit.
23 Sic venit ille puer, sic puer ille manet.
Ovidius HOME

bnf7311.106 olb329.267

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik