| 1 | Dum licet, et modici tangunt praecordia motus, Si piget, in primo limine siste pedem. |
| 2 | Opprime, dum nova sunt, subiti mala semina morbi, Et tuus incipiens ire resistat equus. |
| 3 | Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas, Et validas segetes quae fuit herba, facit. |
| 4 | Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras, Quo posita est primum tempore virga fuit; Tum poterat manibus summa tellure revelli: Nunc stat in inmensum viribus aucta suis. |
| 5 | Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente, Et tua laesuro subtrahe colla iugo. |
| 6 | Principiis obsta; sero medicina paratur, Cum mala per longas convaluere moras. |
| 7 | Sed propera, nec te venturas differ in horas; Qui non est hodie, cras minus aptus erit: Verba dat omnis amor, reperitque alimenta morando; Optima vindictae proxima quaeque dies. |
| 8 | Flumina pauca vides de magnis fontibus orta: Plurima collectis multiplicantur aquis. |
| 9 | Si cito sensisses, quantum peccare parares, Non tegeres vultus cortice, Myrrha, tuos. |
| 10 | Vidi ego, quod fuerat primo sanabile, vulnus Dilatum longae damna tulisse morae. |
| 11 | Sed quia delectat Veneris decerpere fructum, Dicimus adsidue 'cras quoque fiet idem'. |
| 12 | Interea tacitae serpunt in viscera flammae, Et mala radices altius arbor agit. |
| 13 | Si tamen auxilii perierunt tempora primi, Et vetus in capto pectore sedit amor, Maius opus superest: sed non, quia serior aegro Advocor, ille mihi destituendus erit. |
| 14 | Quam laesus fuerat, partem Poeantius heros Certa debuerat praesecuisse manu; Post tamen hic multos sanatus creditur annos Supremam bellis imposuisse manum. |
| 15 | Qui modo nascentes properabam pellere morbos, Admoveo tardam nunc tibi lentus opem. |