| 1 | Ad mea, decepti iuvenes, praecepta venite, Quos suus ex omni parte fefellit amor. |
| 2 | Discite sanari, per quem didicistis amare: Una manus vobis vulnus opemque feret. |
| 3 | Terra salutares herbas, eademque nocentes Nutrit, et urticae proxima saepe rosa est; Vulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste, Vulneris auxilium Pelias hasta tulit. |
| 4 | Sed quaecumque viris, vobis quoque dicta, puellae, Credite: diversis partibus arma damus, E quibus ad vestros siquid non pertinet usus, Attamen exemplo multa docere potest. |
| 5 | Utile propositum est saevas extinguere flammas, Nec servum vitii pectus habere sui. |
| 6 | Vixisset Phyllis, si me foret usa magistro, Et per quod novies, saepius isset iter; Nec moriens Dido summa vidisset ab arce Dardanias vento vela dedisse rates; Nec dolor armasset contra sua viscera matrem, Quae socii damno sanguinis ulta virum est. |
| 7 | Arte mea Tereus, quamvis Philomela placeret, Per facinus fieri non meruisset avis. |
| 8 | Da mihi Pasiphaen, iam tauri ponet amorem: Da Phaedram, Phaedrae turpis abibit amor. |
| 9 | Crede Parim nobis, Helenen Menelaus habebit, Nec manibus Danais Pergama victa cadent. |
| 10 | Impia si nostros legisset Scylla libellos, Haesisset capiti purpura, Nise, tuo. |
| 11 | Me duce damnosas, homines, conpescite curas, Rectaque cum sociis me duce navis eat. |
| 12 | Naso legendus erat tum, cum didicistis amare: Idem nunc vobis Naso legendus erit. |
| 13 | Publicus assertor dominis suppressa levabo Pectora: vindictae quisque favete suae. |
| 14 | Te precor incipiens, adsit tua laurea nobis, Carminis et medicae, Phoebe, repertor opis. |
| 15 | Tu pariter vati, pariter succurre medenti: Utraque tutelae subdita cura tua est. |