monumenta.ch > Iustinus > 4 > 1


Ovidius, Remedia amoris, [v. 1]

1 Legerat huius Amor titulum nomenque libelli:
'Bella mihi, video, bella parantur' ait.
2 'Parce tuum vatem sceleris damnare, Cupido,
Tradita qui toties te duce signa tuli.
3 Non ego Tydides, a quo tua saucia mater
In liquidum rediit aethera Martis equis.
4 Saepe tepent alii iuvenes: ego semper amavi,
Et si, quid faciam, nunc quoque, quaeris, amo.
5 Quin etiam docui, qua posses arte parari,
Et quod nunc ratio est, impetus ante fuit.
6 Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes,
Nec nova praeteritum Musa retexit opus.
7 Siquis amat quod amare iuvat, feliciter ardens
Gaudeat, et vento naviget ille suo.
8 At siquis male fert indignae regna puellae,
Ne pereat, nostrae sentiat artis opem.
9 Cur aliquis laqueo collum nodatus amator
A trabe sublimi triste pependit onus?
Cur aliquis rigido fodit sua pectora ferro?
Invidiam caedis, pacis amator, habes.
10 Qui, nisi desierit, misero periturus amore est,
Desinat; et nulli funeris auctor eris.
11 Et puer es, nec te quicquam nisi ludere oportet:
Lude; decent annos mollia regna tuos.
12 [Nam poteras uti nudis ad bella sagittis:
Sed tua mortifero sanguine tela carent.]
Vitricus et gladiis et acuta dimicet hasta,
Et victor multa caede cruentus eat:
Tu cole maternas, tuto quibus utimur, artes,
Et quarum vitio nulla fit orba parens.
13 Effice nocturna frangatur ianua rixa,
Et tegat ornatas multa corona fores:
Fac coeant furtim iuvenes timidaeque puellae,
Verbaque dent cauto qualibet arte viro:
Et modo blanditias rigido, modo iurgia posti
Dicat et exclusus flebile cantet amans.
14 His lacrimis contentus eris sine crimine mortis;
Non tua fax avidos digna subire rogos'.
15 Haec ego: movit Amor gemmatas aureus alas,
Et mihi 'propositum perfice' dixit 'opus'.
Ovidius HOME

bnf7311.106 olb329.290

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik