monumenta.ch > Martialis > 13 > 50 > 25 > 56 > 69 > 34 > 42 > 31 > 21
Ovidius, Heroides, XX. Acontius Cydippae <<<    

Ovidius, Heroides, XXI. Cydippe Acontio

1 [Littera pervenit tua quo consuevit, Aconti
2 et paene est oculis insidiata meis.]
3 Pertimui scriptumque tuum sine murmure legi,
4 iuraret ne quos inscia lingua deos.
5 et, puto, captasses iterum, nisi ut ipse fateris,
6 promissam scires me satis esse semel.
7 nec lectura fui, sed si tibi dura fuissem,
8 aucta foret saevae forsitan ira deae.
9 omnia cum faciam, cum dem pia tura Dianae,
10 illa tamen iusta plus tibi parte favet
11 utque cupis credi, memori te vindicat ira:
12 talis in Hippolyto vix fuit illa suo.
13 at melius virgo favisset virginis annis,
14 quos vereor paucos ne velit esse mihi.
15 languor enim causis non apparentibus haeret,
16 adiuvor et nulla fessa medentis ope.
17 quam tibi nunc gracilem vix haec rescribere quamque
18 pallida vix cubito membra levare putas?
19 nunc timor accedit, ne quis nisi conscia nutrix
20 colloquii nobis sentiat esse vices.
21 ante fores sedet haec quid agamque rogantibus intus,
22 ut possim tuto scribere, 'dormit' ait.
23 mox, ubi, secreti longi causa optima, somnus
24 credibilis tarda desinit esse mora,
25 iamque venire videt quos non admittere durum est,
26 excreat et dicta dat mihi signa nota.
27 sicut erant, properans verba inperfecta relinquo,
28 et tegitur trepido littera coepta sinu.
29 inde meos digitos iterum repetita fatigat;
30 quantus sit nobis adspicis ipse labor.
31 quo peream si dignus eras, ut vera loquamur;
32 sed melior iusto quamque mereris ego.
33 ergo te propter totiens incerta salutis
34 commentis poenas doque dedique tuis?
35 haec nobis formae te laudatore superbae
36 contingit merces et placuisse nocet?
37 si tibi deformis, quod mallem, visa fuissem,
38 culpatum nulla corpus egeret ope;
39 nunc laudata gemo, nunc me certamine vestro
40 perditis et proprio vulneror ipsa bono.
41 dum neque tu cedis, nec se putat ille secundum,
42 tu votis obstas illius, ille tuis,
43 ipsa velut navis iactor, quam certus in altum
44 propellit Boreas, aestus et unda refert.
45 cumque dies caris optata parentibus instat,
46 immodicus pariter corporis ardor inest.
47 nunc mihi coniugii tempus crudelis ad ipsum
48 Persephone nostras pulsat acerba fores.
49 iam pudet et timeo, quamvis mihi conscia non sim,
50 offensos videar ne meruisse deos.
51 accidere haec aliquis casu contendit, et alter
52 acceptum superis hunc negat esse virum;
53 neve nihil credas in te quoque dicere famam,
54 facta veneficiis pars putat ista tuis.
55 causa latet, mala nostra patent; vos pace movetis
56 aspera submota proelia, plector ego.
57 dic mihi nunc, solitoque tibi ne decipe more;
58 quid facies odio, sic ubi amore noces?
59 si laedis quod amas, hostem sapienter amabis;
60 me, precor, ut serves, perdere velle velis!
61 aut tibi iam nulla est speratae cura puellae,
62 quam ferus indigna tabe perire sinis,
63 aut dea si frustra pro me tibi saeva rogatur,
64 quid mihi te iactas? gratia nulla tua est.
65 elige, quid fingas: non vis placare Dianam.
66 immemor es nostri; non potes - illa tui est.
67 vel numquam mallem vel non mihi tempore in illo
68 esset in Aegaeis cognita Delos aquis.
69 tunc mea difficili deducta est aequore navis
70 et fuit ad coeptas hora sinistra vias.
71 quo pede processi? quo me pede limine movi?
72 picta citae tetigi quo pede texta ratis?
73 bis tamen adverso redierunt carbasa vento:
74 mentior, a demens! ille secundus erat.
75 ille secundus erat qui me referebat euntem
76 quique parum felix impediebat iter.
77 atque utinam constans contra mea vela fuisset!
78 sed stultum est venti de levitate queri.
79 mota loci fama properabam visere Delon
80 et facere ignava puppe videbar iter.
81 quam saepe ut tardis feci convicia remis
82 questaque sum vento lintea parca dari.
83 et iam transieram Myconon, iam Tenon et Andron,
84 inque meis oculis candida Delos erat;
85 quam procul ut vidi, 'quid me fugis, insula' dixi
86 'laberis in magno numquid ut ante mari?'
87 institeram terrae, cum iam prope luce peracta
88 demere purpureis sol iuga vellet equis.
89 quos idem solitos postquam revocavit ad ortus,
90 comuntur nostrae matre iubente comae.
91 ipsa dedit gemmas digitis et crinibus aurum
92 et vestes umeris induit ipsa meis.
93 protinus egressae superis, quibus insula sacra est,
94 flava salutatis tura merumque damus;
95 dumque parens aras votivo sanguine tingit
96 sectaque fumosis ingerit exta focis,
97 sedula me nutrix altas quoque ducit in aedes
98 erramusque vago per loca sacra pede;
99 et modo porticibus spatior modo munera regum
100 miror et in cunctis stantia signa locis.
101 miror et innumeris structam de cornibus aram
102 et de qua pariens arbore nixa dea est
103 et quae praeterea - neque enim meminive libetve
104 quidquid ibi vidi dicere - Delos habet.
105 forsitan haec spectans a te spectabar, Aconti,
106 visaque simplicitas est mea posse capi.
107 in templum redeo gradibus sublime Dianae -
108 tutior hoc ecquis debuit esse locus?
109 mittitur ante pedes malum cum carmine tali -
110 ei mihi! iuravi nunc quoque paene tibi!
111 sustulit hoc nutrix mirataque 'perlege' dixit.
112 insidias legi, magne poeta, tuas.
113 nomine coniugii dicto confusa pudore,
114 sensi me totis erubuisse genis,
115 luminaque in gremio veluti defixa tenebam,
116 lumina propositi facta ministra tui.
117 improbe, quid gaudes aut quae tibi gloria parta est?
118 quidve vir elusa virgine laudis habes?
119 non ego constiteram sumpta peltata securi,
120 qualis in Iliaco Penthesilea solo;
121 nullus Amazonio caelatus balteus auro,
122 sicut ab Hippolyta, praeda relata tibi est.
123 verba quid exultas tua si mihi verba dederunt
124 sumque parum prudens capta puella dolis?
125 Cydippen pomum, pomum Schoeneida cepit;
126 tu nunc Hippomenes scilicet alter eris?
127 at fuerat melius, si te puer iste tenebat,
128 quem tu nescio quas dicis habere faces,
129 more bonis solito spem non corrumpere fraude;
130 exoranda tibi, non capienda fui.
131 cur, me cum peteres, ea non profitenda putabas,
132 propter quae nobis ipse petendus eras?
133 cogere cur potius quam persuadere volebas,
134 si poteram audita condicione capi?
135 quid tibi nunc prodest iurandi formula iuris
136 linguaque praesentem testificata deam?
137 quae iurat mens est. nil coniuravimus illa;
138 illa fidem dictis addere sola potest.
139 consilium prudensque animi sententia iurat
140 et nisi iudicii vincula nulla valent.
141 si tibi coniugium volui promittere nostrum,
142 exige polliciti debita iura tori.
143 sed si nil dedimus praeter sine pectore vocem,
144 verba suis frustra viribus orba tenes.
145 non ego iuravi, legi iurantia verba;
146 vir mihi non isto more legendus eras.
147 decipe sic alias, succedat epistula pomo;
148 si valet hoc magnas ditibus aufer opes;
149 fac iurent reges sua se tibi regna daturos
150 sitque tuum toto quidquid in orbe placet!
151 maior es hoc ipsa multo, mihi crede, Diana,
152 si tua tam praesens littera numen habet.
153 cum tamen haec dixi, cum me tibi firma negavi,
154 cum bene promissi causa peracta mei est,
155 confiteor, timeo saevae Latoidos iram
156 et corpus laedi suspicor inde meum.
157 nam quare, quotiens socialia sacra parantur,
158 nupturae totiens languida membra cadunt?
159 ter mihi iam veniens positas Hymenaeus ad aras
160 fugit, et a thalami limine terga dedit
161 vixque manu pigra totiens infusa resurgunt
162 lumina, vix moto corripit igne faces.
163 saepe coronatis stillant unguenta capillis
164 et trahitur multo splendida palla croco.
165 cum tetigit limen, lacrimas mortisque timorem
166 cernit et a cultu multa remota suo,
167 proicit ipse sua deductas fronte coronas
168 spissaque de nitidis tergit amoma comis;
169 et pudet in tristi laetum consurgere turba,
170 quique erat in palla, transit in ora rubor.
171 at mihi, vae miserae! torrentur febribus artus
172 et gravius iusto pallia pondus habent.
173 nostraque plorantes video super ora parentes
174 et face pro thalami fax mihi mortis adest.
175 parce laboranti, picta dea laeta pharetra,
176 daque salutiferam iam mihi fratris opem.
177 turpe tibi est, illum causas depellere leti,
178 te contra titulum mortis habere meae.
179 numquid, in umbroso cum velles fonte lavari,
180 imprudens vultus ad tua labra tuli?
181 praeteriive tuas de tot caelestibus aras,
182 ave mea spreta est vestra parente parens?
183 nil ego peccavi, nisi quod periuria legi
184 inque parum fausto carmine docta fui.
185 tu quoque pro nobis, si non mentiris amorem,
186 tura feras; prosint quae nocuere manus!
187 cur, qui succenses quod adhuc tibi pacta puella
188 non tua sit, fieri ne tua possit, agis?
189 omnia de viva tibi sunt speranda; quid aufert
190 saeva mihi vitam, spem tibi diva mei?
191 nec tu credideris illum, cui destinor uxor,
192 aegra superposita membra fovere manu.
193 adsidet ille quidem, quantum permittitur ipsi;
194 sed meminit nostrum virginis esse torum.
195 iam quoque nescio quid de se sensisse videtur;
196 nam lacrimae causa saepe latente cadunt,
197 et minus audacter blanditur et oscula rara
198 applicat et timido me vocat ore suam.
199 nec miror sensisse, notis cum prodar apertis;
200 in dextrum vertor, cum venit ille, latus
201 nec loquor, et tecto simulatur lumine somnus
202 captantem tactus reicioque manum.
203 ingemit et tacito suspirat pectore, me quod
204 offensam, quamvis non mereatur, habet.
205 ei mihi, quod gaudes et te iuvat ista voluntas!
206 ei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos!
207 tu mihi siqua foret, tu nostra iustius ira,
208 qui mihi tendebas retia, dignus eras.
209 scribis, ut invalidum liceat tibi visere corpus:
210 es procul a nobis, et tamen inde noces.
211 mirabar quare tibi nomen Acontius esset;
212 quod faciat longe vulnus, acumen habes.
213 certe ego convalui nondum de vulnere tali,
214 ut iaculo scriptis eminus icta tuis.
215 quid tamen huc venias? sane miserabile corpus,
216 ingenii videas magna tropaea tui!
217 concidimus macie; color est sine sanguine, qualem
218 in pomo refero mente fuisse tuo.
219 candida nec mixto sublucent ora rubore.
220 forma novi talis marmoris esse solet;
221 argenti color est inter convivia talis,
222 quod tactum gelidae frigore pallet aquae.
223 si me nunc videas, visam prius esse negabis;
224 'arte nec est' dices 'ista petita mea.'
225 promissique fidem, ne sim tibi iuncta, remittes
226 et cupies illud non meminisse deam.
227 forsitan et facies iurem ut contraria rursus,
228 quaeque legam mittes altera verba mihi.
229 sed tamen adspiceres vellem prout ipse rogabas,
230 et discas sponsae languida membra tuae!
231 durius ut ferro iam sit tibi pectus, Aconti,
232 tu veniam nostris vocibus ipse petas.
233 ne tamen ignores: ope qua revalescere possim,
234 quaeritur a Delphis fata canente deo.
235 is quoque nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat,
236 neglectam queritur testis habere fidem.
237 hoc deus, hoc vates, hoc edita carmina dicunt:
238 a, desunt voto numina nulla tuo!
239 unde tibi favor hic? nisi si nova forte reperta est,
240 quae capiat magnos littera lecta deos.
241 teque tenente deos numen sequor ipsa deorum
242 doque libens victas in tua vota manus;
243 fassaque sum matri deceptae foedera linguae
244 lumina fixa tenens plena pudoris humo.
245 cetera cura tua est plus hoc quoque virgine factum;
246 non timuit tecum quod mea charta loqui.
247 iam satis invalidos calamo lassavimus artus;
248 et manus officium longius aegra negat.
249 quid nisi, si cupio mihi iam contingere tecum,
250 restat, ut adscribat littera nostra "Vale!"
Ovidius HOME

bav1666.109 bnf8242.55 cbo90.222r ubbF_IV_17.76v

Ovidius, Heroides, XX. Acontius Cydippae <<<    
monumenta.ch > Martialis > 13 > 50 > 25 > 56 > 69 > 34 > 42 > 31 > 21

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik