Ovidius, Heroides, XX. Acontius Cydippae
| 1 | [Accipe, Cydippe, despecti namen Aconti - |
| 2 | illius in pomo qui tibi verba dedit.] |
| 3 | Pone metum! nihil hic iterum iurabis amanti; |
| 4 | promissam satis est te semel esse mihi. |
| 5 | perlege! discedat sic corpore languor ab isto, |
| 6 | quod meus est ulla parte dolere dolor! |
| 7 | quid pudor ante subit? nam, sicut in aede Dianae |
| 8 | suspicor ingenuas erubuisse genas. |
| 9 | coniugium pactamque fidem, non crimina posco; |
| 10 | debitus ut coniunx, non ut adulter amo. |
| 11 | verba licet repetas, quae demptus ab arbore fetus |
| 12 | pertulit ad castas me iaciente manus; |
| 13 | invenies illic id te spondere, quod opto |
| 14 | te potius, virgo, quam meminisse deam. |
| 15 | nunc quoque idem (timeo), sed idem tamen acrius illud; |
| 16 | adsumpsit vires auctaque flamma mora est, |
| 17 | quique fuit numquam parvus, nunc tempore longo |
| 18 | et spe, quam dederas tu mihi, crevit amor. |
| 19 | spem mihi tu dederas; meus hic tibi credidit ardor. |
| 20 | non potes hoc factum teste negare dea. |
| 21 | adfuit et praesens, ut erat, tua verba notavit |
| 22 | et visa est mota dicta tulisse coma. |
| 23 | deceptam dicas nostra te fraude licebit, |
| 24 | dum fraudis nostrae causa feratur amor. |
| 25 | fraus mea quid petiit, nisi uti tibi iungerer uni? |
| 26 | id me, quod quereris, conciliare potest. |
| 27 | non ego natura nec sum tam callidus usu; |
| 28 | sollertem tu me, crede, puella, facis. |
| 29 | te mihi compositis, siquid tamen egimus, a me |
| 30 | adstrinxit verbis ingeniosus Amor. |
| 31 | dictatis ab eo feci sponsalia verbis |
| 32 | consultoque fui iuris Amore vafer. |
| 33 | sit fraus huic facto nomen, dicarque dolosus, |
| 34 | si tamen est, quod ames, velle tenere dolus. |
| 35 | en, iterum scribo mittoque rogantia verba! |
| 36 | altera fraus haec est, quodque queraris habes. |
| 37 | si noceo, quod amo, fateor, sine fine nocebo, |
| 38 | teque, peti caveas tu licet, usque petam. |
| 39 | per gladios alii placitas rapuere puellas; |
| 40 | scripta mihi caute littera crimen erit? |
| 41 | di faciant, possim plures imponere nodos, |
| 42 | ut tua sit nulla libera parte fides. |
| 43 | mille doli restant, clivo sudamus in imo; |
| 44 | ardor inexpertum nil sinet esse meus. |
| 45 | sit dubium, possisne capi; captabere certe. |
| 46 | exitus in dis est, sed capiere tamen. |
| 47 | ut partem effugias, non omnia retia falles, |
| 48 | quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor. |
| 49 | si non proficient artes, veniemus ad arma, |
| 50 | inque tui cupido rapta ferere sinu. |
| 51 | non sum qui soleam Paridis reprehendere factum |
| 52 | nec quemquam, qui vir, posset ut esse, fuit. |
| 53 | nos quoque - sed taceo. mors huius poena rapinae |
| 54 | ut sit, erit quam te non habuisse minor. |
| 55 | aut esses formosa minus, peterere modeste; |
| 56 | audaces facie cogimur esse tua. |
| 57 | tu facis hoc oculique tui, quibus ignea cedunt |
| 58 | sidera, qui flammae causa fuere meae; |
| 59 | hoc faciunt flavi crines et eburnea cervix |
| 60 | quaeque, precor, veniant in mea colla manus |
| 61 | et decor et vultus sine rusticitate pudentes |
| 62 | et, Thetidis qualis vix rear esse, pedes. |
| 63 | cetera si possem laudare, beatior essem, |
| 64 | nec dubito, totum quin sibi par sit opus. |
| 65 | hac ego compulsus, non est mirabile, forma, |
| 66 | si pignus volui vocis habere tuae. |
| 67 | denique, dum captam tu te cogare fateri, |
| 68 | insidiis esto capta puella meis. |
| 69 | invidiam patiar; passo sua praemia dentur. |
| 70 | cur suus a tanto crimine fructus abest? |
| 71 | Hesionen Telamon, Briseida cepit Achilles; |
| 72 | utraque victorem nempe secuta virum. |
| 73 | quamlibet accuses et sis irata licebit, |
| 74 | irata liceat dum mihi posse frui. |
| 75 | idem qui facimus, factam tenuabimus iram, |
| 76 | copia placandi sit modo parva tui. |
| 77 | ante tuos liceat flentem consistere vultus |
| 78 | et liceat lacrimis addere verba suis |
| 79 | utque solent famuli, cum verbera saeva verentur, |
| 80 | tendere submissas ad tua crura manus! |
| 81 | ignoras tua iura; voca! cur arguor absens? |
| 82 | iamdudum dominae more venire iube. |
| 83 | ipsa meos scindas licet imperiosa capillos |
| 84 | oraque sint digitis livida nostra tuis. |
| 85 | omnia perpetiar; tantum fortasse timebo, |
| 86 | corpore laedatur ne manus ista meo. |
| 87 | sed neque conpedibus nec me conpesce catenis; |
| 88 | servabor firmo vinctus amore tui. |
| 89 | cum bene se quantumque volet satiaverit ira, |
| 90 | ipsa tibi dices: 'quam patienter amat!' |
| 91 | ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferre: |
| 92 | 'tam bene qui servit, serviat iste mihi!' |
| 93 | nunc reus infelix absens agor, et mea, cum sit |
| 94 | optima, non ullo causa tuente perit. |
| 95 | hoc quoque quod tum vis, sit scriptum iniuria nostrum, |
| 96 | quod de me solo nempe queraris, habes. |
| 97 | non meruit falli mecum quoque Delia; si non |
| 98 | vis mihi promissum reddere, redde deae. |
| 99 | adfuit et vidit, cum tu decepta rubebas, |
| 100 | et vocem memori condidit aure tuam. |
| 101 | omina re careant! nihil est violentius illa, |
| 102 | cum sua, quod nolim, numina laesa videt. |
| 103 | testis erit Calydonis aper sic saevus, ut illo |
| 104 | sit magis in natum saeva reperta parens. |
| 105 | testis et Actaeon, quondam fera creditus illis, |
| 106 | ipse dedit leto cum quibus ante feras; |
| 107 | quaeque superba parens saxo per corpus oborto |
| 108 | nunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo. |
| 109 | ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere verum, |
| 110 | ne videar causa falsa monere mea; |
| 111 | dicendum tamen est. hoc est, mihi crede, quod aegra |
| 112 | ipso nubendi tempore saepe iaces. |
| 113 | consulit ipsa tibi, neu sis periura, laborat, |
| 114 | et salvam salva te cupit esse fide. |
| 115 | inde fit, ut, quotiens existere perfida temptas, |
| 116 | peccatum totiens corrigat illa tuum. |
| 117 | parce movere feros animosae virginis arcus; |
| 118 | mitis adhuc fieri, si patiare, potest. |
| 119 | parce, precor, teneros corrumpere febribus artus; |
| 120 | servetur facies ista fruenda mihi. |
| 121 | serventur vultus ad nostra incendia nati, |
| 122 | quique subest niveo lenis in ore rubor. |
| 123 | hostibus et siquis, ne fias nostra, repugnat, |
| 124 | sic sit ut invalida te solet esse mihi. |
| 125 | torqueor ex aequo vel te nubente vel aegra |
| 126 | dicere nec possum, quid minus ipse velim; |
| 127 | maceror interdum, quod sim tibi causa dolendi |
| 128 | teque mea laedi calliditate puto. |
| 129 | in caput ut nostrum dominae periuria, quaeso, |
| 130 | eveniant; poena tuta sit illa mea! |
| 131 | ne tamen ignorem, quid agas, ad limina crebro |
| 132 | anxius huc illuc dissimulanter eo; |
| 133 | subsequor ancillam furtim famulumque requirens, |
| 134 | profuerint somni quid tibi quidve cibi. |
| 135 | me miserum, quod non medicorum iussa ministro |
| 136 | effingoque manus insideoque toro! |
| 137 | et rursus miserum, quod me procul inde remoto, |
| 138 | quem minime vellem, forsitan alter adest. |
| 139 | ille manus istas effingit et adsidet aegrae |
| 140 | invisus superis cum superisque mihi, |
| 141 | dumque suo temptat salientem pollice venam, |
| 142 | candida per causam bracchia saepe tenet |
| 143 | contrectatque sinus et forsitan oscula iungit; |
| 144 | officio merces plenior ista suo est. |
| 145 | quis tibi permisit nostras praecerpere messes? |
| 146 | ad saepem alterius quis tibi fecit iter? |
| 147 | iste sinus meus est! mea turpiter oscula sumis! |
| 148 | a mihi promisso corpore tolle manus! |
| 149 | improbe, tolle manus! quam tangis, nostra futura est; |
| 150 | postmodo si facies istud, adulter eris. |
| 151 | elige de vacuis quam non sibi vindicet alter; |
| 152 | si nescis: dominum res habet ista suum. |
| 153 | nec mihi credideris: recitetur formula pacti; |
| 154 | neu falsam dicas esse, fac ipsa legat. |
| 155 | alterius thalamo tibi nos, tibi dicimus exi! |
| 156 | quid facis hic? exi! non vacat iste torus. |
| 157 | nam quod habes et tu gemini verba altera pacti, |
| 158 | non erit idcirco par tua causa meae. |
| 159 | haec mihi se pepigit, pater hanc tibi, primus ab illa; |
| 160 | sed propior certe quam pater ipsa sibi est. |
| 161 | promisit pater hanc, haec se iuravit amanti; |
| 162 | ille homines, haec est testificata deam. |
| 163 | hic metuit mendax, haec et periura vocari; |
| 164 | an dubitas, hic sit maior an ille metus? |
| 165 | denique ut amborum conferre pericula possis, |
| 166 | respice ad eventus: haec cubat, ille valet. |
| 167 | nos quoque dissimili certamina mente subimus; |
| 168 | nec spes par nobis nec timor aequus adest. |
| 169 | tu petis ex tuto; gravior mihi morte repulsa est, |
| 170 | idque ego iam, quod tu forsan amabis, amo. |
| 171 | si tibi iustitiae, si recti cura fuisset, |
| 172 | cedere debueras ignibus ipse meis. |
| 173 | nunc, quoniam ferus hic pro causa pugnat iniqua, |
| 174 | ad quid, Cydippe, littera nostra redit. |
| 175 | hic facit ut iaceas et sis suspecta Dianae; |
| 176 | hunc tu, si sapias, limen adire vetes. |
| 177 | hoc faciente subis tam saeva pericula vitae, |
| 178 | atque utinam pro te, qui movet illa, cadat! |
| 179 | quem si reppuleris nec, quem dea damnat, amaris, |
| 180 | tu tunc continuo, certe ego salvus ero. |
| 181 | siste metum, virgo! stabili potiere salute, |
| 182 | fac modo polliciti conscia templa colas; |
| 183 | non bove mactato caelestia numina gaudent, |
| 184 | sed, quae praestanda est et sine teste, fide. |
| 185 | ut valeant aliae, ferrum patiuntur et ignes, |
| 186 | fert aliis tristem sucus amarus opem. |
| 187 | nil opus est istis; tantum periuria vita |
| 188 | teque simul serva meque datamque fidem! |
| 189 | praeteritae veniam dabit ignorantia culpae: |
| 190 | exciderant animo foedera lecta tuo. |
| 191 | admonita es modo voce mea, modo casibus istis, |
| 192 | quos, quotiens temptas fallere, ferre soles. |
| 193 | his quoque vitatis in partu nempe rogabis, |
| 194 | ut tibi luciferas adferat illa manus? |
| 195 | audiet et repetens quae sunt audita requiret, |
| 196 | iste tibi de quo coniuge partus eat. |
| 197 | promittes votum; scit te promittere falso. |
| 198 | iurabis; scit te fallere posse deos. |
| 199 | non agitur de me; cura maiore laboro. |
| 200 | anxia sunt causa pectora nostra tua. |
| 201 | cur modo te dubiam pavidi flevere parentes, |
| 202 | ignaros culpae quos facis esse tuae? |
| 203 | et cur ignorent? matri licet omnia narres. |
| 204 | nil tua, Cydippe, facta ruboris habent. |
| 205 | ordine fac referas ut sis mihi cognita primum |
| 206 | sacra pharetratae dum facit ipsa deae; |
| 207 | ut te conspecta subito, si forte notasti, |
| 208 | restiterim fixis in tua membra genis; |
| 209 | et te dum nimium miror, nota certa furoris, |
| 210 | deciderint umero pallia lapsa meo; |
| 211 | postmodo nescio qua venisse volubile malum |
| 212 | verba ferens doctis insidiosa notis; |
| 213 | quod quia sit lectum sancta praesente Diana |
| 214 | esse tuam vinctam numine teste fidem. |
| 215 | ne tamen ignoret, scripti sententia quae sit, |
| 216 | lecta tibi quondam nunc quoque verba refer. |
| 217 | 'nube, precor' dicet 'cui te bona numina iungunt; |
| 218 | quem fore iurasti, sit gener ille mihi. |
| 219 | quisquis is est, placeat, quoniam placet ante Dianae.' |
| 220 | talis erit mater, si modo mater erit. |
| 221 | sed tamen ut quaerat quis sim qualisque; videto: |
| 222 | inveniet vobis consuluisse deam. |
| 223 | insula Coryciis quondam celeberrima nymphis |
| 224 | cingitur Aegaeo, nomine Cea, mari. |
| 225 | illa mihi patria est; nec, si generosa probatis |
| 226 | nomina, despectis arguor ortus avis. |
| 227 | sunt et opes nobis, sunt et sine crimine mores; |
| 228 | amplius utque nihil, me tibi iungit Amor. |
| 229 | appeteres talem vel non iurata maritum; |
| 230 | iuratae vel non talis habendus erat. |
| 231 | haec tibi me in somnis iaculatrix scribere Phoebe; |
| 232 | haec tibi me vigilem scribere iussit Amor; |
| 233 | e quibus alterius mihi iam nocuere sagittae, |
| 234 | alterius noceant ne tibi tela, cave! |
| 235 | iuncta salus nostra est - miserere meique tuique: |
| 236 | quid dubitas unam ferre duobus opem? |
| 237 | quod si contigerit, cum iam data signa sonabunt, |
| 238 | tinctaque votivo sanguine Delos erit, |
| 239 | aurea ponetur mali felicis imago, |
| 240 | causaque versiculis scripta duobus erit: |
| 241 | "effigie pomi testatur acontius huius |
| 242 | quae fuerint in eo scripta fuisse rata." |
| 243 | longior infirmum ne lasset epistula corpus |
| 244 | clausaque consueto sit sibi fine: vale! |