monumenta.ch > Martialis > 10 > 19
Ovidius, Heroides, XVIII. Leander Heroni <<<     >>> XX. Acontius Cydippae

Ovidius, Heroides, XIX. Hero Leandro

1 Quam mihi misisti verbis, Leandre, salutem
2 ut possim missam rebus habere, veni!
3 longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt.
4 da veniam fassae; non patienter amo.
5 urimur igne pari, sed sum tibi viribus impar:
6 fortius ingenium suspicor esse viris.
7 ut corpus, teneris ita mens infirma puellis;
8 deficiam, parvi temporis adde moram.
9 vos modo venando, modo rus geniale colendo
10 ponitis in varia tempora longa mora.
11 aut fora vos retinent aut unctae dona palaestrae
12 flectitis aut freno colla sequacis equi;
13 nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo,
14 diluitur posito serior hora mero.
15 his mihi summotae, vel si minus acriter urar,
16 quod faciam, superest praeter amare nihil.
17 quod superest facio, teque, o mea sola voluptas,
18 plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo.
19 aut ego cum cana de te nutrice susurro,
20 quaeque tuum, miror, causa moretur iter;
21 aut mare prospiciens odioso concita vento
22 corripio verbis aequora paene tuis;
23 aut ubi saevitiae paulum gravis unda remisit,
24 posse quidem, sed te nolle venire, queror;
25 dumque queror lacrimae per amantia lumina manant,
26 pollice quas tremulo conscia siccat anus.
27 saepe tui specto si sint in litore passus,
28 impositas tamquam servet harena notas;
29 utque rogem de te et scribam tibi, siquis Abydo
30 venerit aut, quaero, siquis Abydon eat.
31 quid referam, quotiens dem vestibus oscula, quas tu
32 Hellespontiaca ponis iturus aqua?
33 sic ubi lux acta est et noctis amicior hora
34 exhibuit pulso sidera clara die,
35 protinus in summa vigilantia lumina turre
36 ponimus, adsuetae signa notamque viae,
37 tortaque versato ducentes stamina fuso
38 feminea tardas fallimus arte moras.
39 quid loquar interea tam longo tempore, quaeris:
40 nil nisi Leandri nomen in ore meo est.
41 'iamne putas exisse domo mea gaudia, nutrix,
42 an vigilant omnes, et timet ille suos?
43 iamne suas umeris illum deponere vestes,
44 pallade iam pingui tinguere membra putas?'
45 adnuit illa fere; non nostra quod oscula curet,
46 sed movet obrepens somnus anile caput.
47 postque morae minimum 'iam certe navigat,' inquam,
48 'lentaque dimotis bracchia iactat aquis.'
49 paucaque cum tacta perfeci stamina terra
50 an medio possis, quaerimus, esse freto.
51 et modo prospicimus, timida modo voce precamur,
52 ut tibi det faciles utilis aura vias;
53 auribus incertas voces captamus et omnem
54 adventus strepitum credimus esse tui.
55 sic ubi deceptae pars est mihi maxima noctis
56 acta, subit furtim lumina fessa sopor.
57 forsitan invitus mecum tamen, improbe, dormis
58 et, quamquam non vis ipse venire, venis.
59 nam modo te videor prope iam spectare natantem,
60 bracchia nunc umeris umida ferre meis,
61 nunc dare quae soleo, madidis velamina membris,
62 pectora nunc nostro iuncta fovere sinu
63 multaque praeterea linguae reticenda modestae
64 quae fecisse iuvat, facta referre pudet.
65 me miseram! brevis est haec et non vera voluptas;
66 nam tu cum somno semper abire soles.
67 firmius, o, cupidi tandem coeamus amantes,
68 nec careant vera gaudia nostra fide.
69 cur ego tot viduas exegi frigida noctes?
70 cur totiens a me, lente morator, abes?
71 est mare, confiteor, non nunc tractabile nanti;
72 nocte sed hesterna lenior aura fuit.
73 cur ea praeterita est? cur non ventura timebas?
74 tam bona cur periit, nec tibi rapta via est?
75 protinus ut similis detur tibi copia cursus,
76 hoc melior certe, quo prior, illa fuit.
77 at cito mutata est pacati forma profundi.
78 tempore, cum properas, saepe minore venis.
79 hic, puto, deprensus nil quod querereris haberes
80 meque tibi amplexo nulla noceret hiems.
81 certe ego tum ventos audirem laeta sonantes
82 et numquam placidas esse precarer aquas.
83 quid tamen evenit, cur sis metuentior undae
84 contemptumque prius nunc vereare fretum?
85 nam memini, cum te saevum veniente minaxque
86 non minus, aut multo non minus, aequor erat;
87 cum tibi clamabam: 'sic tu temerarius esto,
88 ne miserae virtus sit tua flenda mihi.'
89 unde novus timor hic quoque illa audacia fugit?
90 magnus ubi est spretis ille natator aquis?
91 sis tamen hoc potius, quam quod prius esse solebas,
92 et facias placidum per mare tutus iter -
93 dummodo sis idem; dum sic, ut scribis, amemur
94 flammaque non fiat frigidus illa cinis.
95 non ego tam ventos timeo mea vota morantes,
96 quam similis vento ne tuus erret amor,
97 ne non sim tanti, superentque pericula causam
98 et videar merces esse labore minor.
99 interdum metuo, patria ne laedar et impar
100 dicar Abydeno Thressa puella toro.
101 ferre tamen possum patientius omnia, quam si
102 otia nescio qua paelice captus agis,
103 in tua si veniunt alieni colla lacerti
104 fitque novus nostri finis amoris amor.
105 a, potius peream, quam crimine vulnerer isto,
106 fataque sint culpa nostra priora tua!
107 nec quia venturi dederis mihi signa doloris,
108 haec loquor aut fama sollicitata nova.
109 omnia sed vereor! quis enim securus amavit?
110 cogit et absentes plura timere locus.
111 felices illas, sua quas praesentia nosse
112 crimina vera iubet, falsa timere vetat.
113 nos tam vana movet, quam facta iniuria fallit,
114 incitat et morsus error uterque pares.
115 o utinam venias! aut ut ventusve paterve
116 causaque sit certe femina nulla morae!
117 quodsi quam sciero, moriar, mihi crede, dolendo;
118 iamdudum pecca, si mea fata petis.
119 sed neque peccabis, frustraque ego terreor istis,
120 quoque minus venias, invida pugnat hiems.
121 me miseram! quanto planguntur litora fluctu,
122 et latet obscura condita nube dies!
123 forsitan ad pontum mater pia venerit Helles
124 mersaque roratis nata fleatur aquis;
125 an mare ab inviso privignae nomine dictum
126 vexat in aequoream versa noverca deam?
127 non favet, ut nunc est, teneris locus iste puellis;
128 hac Helle periit, hac ego laedor aqua.
129 at tibi flammarum memori, Neptune, tuarum
130 nullus erat ventis impediendus amor:
131 si neque Amymone nec, laudatissima forma,
132 criminis est Tyro fabula vana tui,
133 lucidaque Alcyone Calyceque Hecataeone nata,
134 et nondum nexis angue Medusa comis
135 flavaque Laudice caeloque recepta Celaeno
136 et quarum memini nomina lecta mihi.
137 has certe pluresque canunt, Neptune, poetae
138 molle latus lateri conposuisse tuo.
139 cur igitur, totiens vires expertus amoris,
140 adsuetum nobis turbine claudis iter?
141 parce, ferox, latoque mari tua proelia misce;
142 seducit terras haec brevis unda duas.
143 te decet aut magnas magnum iactare carinas
144 aut etiam totis classibus esse trucem;
145 turpe deo pelagi iuvenem terrere natantem
146 gloriaque est stagno quolibet ista minor.
147 nobilis ille quidem est et clarus origine, sed non
148 a tibi suspecto ducit Ulixe genus.
149 da veniam servaque duos. natat ille; sed isdem
150 corpus Leandri, spes mea pendet aquis.
151 sternuit etn lumen - posito nam scribimus illo -
152 sternuit et nobis prospera signa dedit.
153 ecce, merum nutrix faustos instillat in ignes
154 'cras' que 'erimus plures' inquit et ipsa bibit.
155 effice nos plures evicta per aequora lapsus,
156 o penitus toto corde recepte mihi!
157 in tua castra redi, socii desertor amoris;
158 ponuntur medio cur mea membra toro?
159 quod timeas, non est! auso Venus ipsa favebit
160 sternet et aequoreas aequore nata vias.
161 ire libet medias ipsi mihi saepe per undas,
162 sed solet hoc maribus tutius esse fretum.
163 nam cur hac vectis Phrixo Phrixique sorore
164 sola dedit vastis femina nomen aquis?
165 forsitan ad reditum metuas ne tempora desint,
166 aut gemini nequeas ferre laboris onus.
167 at nos diversi medium coeamus in aequor
168 obviaque in summis oscula demus aquis
169 atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes;
170 exiguum sed plus quam nihil illud erit.
171 vel pudor hic utinam, qui nos clam cogit amare,
172 vel timidus famae cedere vellet amor!
173 nunc male res iunctae, calor et reverentia pugnant.
174 quid sequar, in dubio est; haec decet, ille iuvat.
175 ut semel intravit Colchos Pagasaeus Iason,
176 impositam celeri Phasida puppe tulit;
177 ut semel Idaeus Lacedaemona venit adulter,
178 cum praeda rediit protinus ille sua.
179 tu quam saepe petis quod amas, tam saepe relinquis,
180 et quotiens grave sit puppibus ire, natas.
181 sic tamen, o iuvenis, tumidarum victor aquarum,
182 sic facito spernas, ut vereare, fretum.
183 arte laboratae merguntur ab aequore naves;
184 tu tua plus remis bracchia posse putas?
185 quod cupis, hoc nautae metuunt, Leandre, natare;
186 exitus hic fractis puppibus esse solet.
187 me miseram! cupio non persuadere quod hortor
188 sisque, precor, monitis fortior ipse meis;
189 dummodo pervenias excussaque saepe per undas
190 inicias umeris bracchia lassa meis.
191 sed mihi, caeruleas quotiens obvertor ad undas,
192 nescio quid pavidum frigore pectus habet.
193 nec minus hesternae confundor imagine noctis,
194 quamvis est sacris illa piata meis.
195 namque sub aurora iam dormitante lucerna
196 somnia quo cerni tempore vera solent,
197 stamina de digitis cecidere sopore remissis
198 collaque pulvino nostra ferenda dedi.
199 hic ego ventosas nantem delphina per undas
200 cernere non dubia sum mihi visa fide:
201 quem postquam bibulis illisit fluctus harenis,
202 unda simul miserum vitaque deseruit.
203 quidquid id est, timeo; nec tu mea somnia ride
204 nec nisi tranquillo bracchia crede mari.
205 si tibi non parcis, dilectae parce puellae,
206 quae numquam nisi te sospite sospes ero.
207 spes tamen est fractis vicinae pacis in undis;
208 tu placidas toto pectore finde vias.
209 interea, quoniam nanti freta pervia non sunt,
210 leniat invisas littera missa moras.
Ovidius HOME

bav1666.99 bnf8242.48 cbo90.222r ubbF_IV_17.66r

Ovidius, Heroides, XVIII. Leander Heroni <<<     >>> XX. Acontius Cydippae
monumenta.ch > Martialis > 10 > 19

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik