monumenta.ch > Martialis > 68 > 87 > 73 > 79 > 85 > 82 > 86 > 29 > 68 > 17
Ovidius, Heroides, XVI. Paris Helenae <<<     >>> XVIII. Leander Heroni

Ovidius, Heroides, XVII. Helene Paridi

1 [Si mihi quae legi, Pari, non legisse liceret,
2 servarem numeros sicut et ante probae.]
3 Nunc oculos tua cum violarit epistula nostros,
4 non rescribendi gloria visa levis.
5 ausus es hospitii temeratis advena sacris
6 legitimam nuptae sollicitare fidem!
7 scilicet idcirco ventosa per aequora vectum
8 excepit portu Taenaris ora suo
9 nec tibi, diversa quamvis e gente venires,
10 oppositas habuit regia nostra fores,
11 esset ut officii merces iniuria tanti?
12 qui sic intrabas, hospes an hostis eras?
13 nec dubito quin haec, cum sit tam iusta, vocetur
14 rustica iudicio nostra querela tuo.
15 rustica sim sane, dum non oblita pudoris
16 dumque tenor vitae sit sine labe meae.
17 si non est ficto tristis mihi vultus in ore
18 nec sedeo duris torva superciliis,
19 fama tamen clara est, et adhuc sine crimine lusi
20 et laudem de me nullus adulter habet.
21 quo magis admiror, quae sit fiducia coepti
22 spemque tori dederit quae tibi causa mei.
23 an quia vim nobis Neptunius attulit heros,
24 rapta semel videor bis quoque digna rapi?
25 crimen erat nostrum, si delenita fuissem;
26 cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit?
27 non tamen e facto fructum tulit ille petitum;
28 excepto redii passa timore nihil.
29 oscula luctanti tantummodo pauca protervus
30 abstulit: ulterius nil habet ille mei.
31 quae tua nequitia est, non his contenta fuisset.
32 di melius! similis non fuit ille tui.
33 reddidit intactam minuitque modestia crimen
34 et iuvenem facti paenituisse patet.
35 Thesea paenituit, Paris ut succederet illi,
36 ne quando nomen non sit in ore meum?
37 nec tamen irascor - quis enim succenset amanti? -
38 si modo, quem praefers, non simulatur amor.
39 hoc quoque enim dubito, non quod fiducia desit,
40 aut mea sit facies non bene nota mihi,
41 sed quia credulitas damno solet esse puellis
42 verbaque dicuntur vestra carere fide.
43 at peccant aliae, matronaque rara pudica est.
44 quis prohibet raris nomen inesse meum?
45 nam mea quod visa est tibi mater idonea, cuius
46 exemplo flecti me quoque posse putes,
47 matris in admisso falsa sub imagine lusae
48 error inest; pluma tectus adulter erat.
49 nil ego, si peccem, possum nescisse; nec ullus
50 error qui facti crimen obumbret erit.
51 illa bene erravit vitiumque auctore redemit.
52 felix in culpa quo Iove dicar ego?
53 et genus et proavos et regia nomina iactas;
54 clara satis domus haec nobilitate sua est.
55 Iuppiter ut soceri proavus taceatur et omne
56 Tantalidae Pelopis Tyndareique decus;
57 dat mihi Leda Iovem cygno decepta parentem,
58 quae falsam gremio credula fovit avem.
59 i nunc et Phrygiae late primordia gentis
60 cumque suo Priamum Laumedonte refer!
61 quos ego suspicio; sed qui tibi gloria magna est
62 quintus, is a nostro nomine primus erit.
63 sceptra tuae quamvis rear esse potentia terrae,
64 non tamen haec illis esse minora puto.
65 si iam divitiis locus hic numeroque virorum
66 vincitur, at certe barbara terra tua est.
67 munera tanta quidem promittit epistula dives
68 ut possint ipsas illa movere deas.
69 sed si iam vellem fines transire pudoris,
70 tu melior culpae causa futurus eras.
71 aut ego perpetuo famam sine labe tenebo
72 aut ego te potius quam tua dona sequar.
73 utque ea non sperno, sic acceptissima semper
74 munera sunt, auctor quae pretiosa facit.
75 plus multo est, quod amas, quod sum tibi causa laboris,
76 quod per tam longas spes tua venit aquas.
77 illa quoque, adposita quae nunc facis, improbe, mensa,
78 quamvis experiar dissimulare, noto -
79 cum modo me spectas oculis, lascive, protervis,
80 quos vix instantes lumina nostra ferunt,
81 et modo suspiras, modo pocula proxima nobis
82 sumis, quaque bibi, tu quoque parte bibis.
83 a, quotiens digitis, quotiens ego tecta notavi
84 signa supercilio paene loquente dari!
85 et saepe extimui ne vir meus illa videret,
86 non satis occultis erubuique notis.
87 saepe vel exiguo vel nullo murmure dixi:
88 'nil pudet hunc!' nec vox haec mea falsa fuit.
89 orbe quoque in mensae legi sub nomine nostro,
90 quod deducta mero littera fecit, 'amo.'
91 credere me tamen hoc oculo renuente negavi.
92 ei mihi, iam didici sic ego posse loqui!
93 his ego blanditiis, si peccatura fuissem,
94 flecterer; his poterant pectora nostra capi.
95 est quoque, confiteor, facies tibi rara potestque
96 velle sub amplexus ire puella tuos.
97 altera sed potius felix sine crimine fiat,
98 quam cadat externo noster amore pudor.
99 disce modo exemplo formosis posse carere;
100 est virtus placitis abstinuisse bonis.
101 quam multos credis iuvenes optare, quod optas?
102 qui sapiant, oculos an Paris unus habes?
103 non tu plus cernis, sed plus temerarius audes;
104 nec tibi plus cordis sed minus oris, adest.
105 tunc ego te vellem celeri venisse carina,
106 cum mea virginitas mille petita procis.
107 si te vidissem, primus de mille fuisses;
108 iudicio veniam vir dabit ipse meo.
109 ad possessa venis praeceptaque gaudia serus;
110 spes tua lenta fuit; quod petis, alter habet.
111 ut tamen optarim fieri tua Troica coniunx,
112 invitam sic me nec Menelaus habet.
113 desine molle, precor, verbis convellere pectus
114 neve mihi, quam te dicis amare, noce;
115 sed sine quam tribuit sortem fortuna tueri
116 nec spolium nostri turpe pudoris habe.
117 at Venus hoc pacta est, et in altae vallibus Idae
118 tres tibi se nudas exhibuere deae;
119 unaque cum regnum, belli daret altera laudem
120 'Tyndaridis coniunx,' tertia dixit, 'eris!'
121 credere vix equidem caelestia corpora possum
122 arbitrio formam supposuisse tuo;
123 utque sit hoc verum, certe pars altera ficta est,
124 iudicii pretium qua data dicor ego.
125 non est tanta mihi fiducia corporis, ut me
126 maxima teste dea dona fuisse putem.
127 contenta est oculis hominum mea forma probari;
128 laudatrix Venus est invidiosa mihi.
129 sed nihil infirmo; faveo quoque laudibus istis;
130 nam, mens, vox quare, quod cupit esse, neget?
131 nec tu succense nimium mihi creditus aegre;
132 tarda solet magnis rebus inesse fides.
133 prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas;
134 proxima, me visam praemia summa tibi,
135 nec te Palladios nec te Iunonis honores
136 auditis Helenae praeposuisse bonis.
137 ergo ego sum virtus, ego sum tibi nobile regnum?
138 ferrea sim, si non hoc ego pectus amem.
139 ferrea, crede mihi, non sum; sed amare repugno
140 illum, quem fieri vix puto posse meum.
141 quid bibulum curvo proscindere litus aratro
142 spemque sequi coner quam locus ipse negat?
143 sum rudis ad Veneris furtum nullaque fidelem -
144 di mihi sunt testes! - lusimus arte virum!
145 nunc quoque, quod tacito mando mea verba libello,
146 fungitur officio littera nostra novo.
147 felices, quibus usus adest! ego nescia rerum
148 difficilem culpae suspicor esse viam.
149 ipse malo metus est; iam nunc confundor et omnes
150 in nostris oculos vultibus esse reor.
151 nec reor hoc falso; sensi mala murmura vulgi
152 et quasdam voces rettulit Aethra mihi.
153 at tu dissimula, nisi si desistere mavis.
154 sed cur desistas? dissimulare potes.
155 lude, sed occulte! maior, non maxima, nobis
156 est data libertas, quod Menelaus abest.
157 ille quidem procul est, ita re cogente, profectus;
158 magna fuit subitae iustaque causa viae;
159 aut mihi sic visum est. ego, cum dubitaret an iret,
160 'quam primum,' dixi, 'fac rediturus eas!'
161 omine laetatus dedit oscula, 'resque domusque
162 et tibi sit curae Troicus hospes,' ait.
163 vix tenui risum, quem dum conpescere luctor,
164 nil illi potui dicere praeter 'erit.'
165 uela quidem Creten ventis dedit ille secundis;
166 sed tu non ideo cuncta licere puta!
167 sic meus hinc vir abest ut me custodiat absens.
168 an nescis longas regibus esse manus?
169 forma quoque est oneri; nam quo constantius ore
170 laudamur vestro, iustius ille timet.
171 quae iuvat, ut nunc est, eadem mihi gloria damno est,
172 et melius famae verba dedisse fuit.
173 nec quod abest hic me tecum mirare relictam;
174 moribus et vitae credidit ille meae.
175 de facie metuit, vitae confidit, et illum
176 securum probitas, forma timere facit.
177 tempora ne pereant ultro data praecipis, utque
178 simplicis utamur commoditate viri.
179 et libet et timeo, nec adhuc exacta voluntas
180 est satis; in dubio pectora nostra labant.
181 et vir abest nobis et tu sine coniuge dormis,
182 inque vicem tua me, te mea forma capit;
183 et longae noctes et iam sermone coimus
184 et tu, me miseram! blandus, et una domus.
185 et peream, si non invitant omnia culpam;
186 nescio quo tardor sed tamen ipsa metu.
187 quod male persuades, utinam bene cogere posses!
188 vi mea rusticitas excutienda fuit.
189 utilis interdum est ipsis iniuria passis.
190 sic certe felix esse coacta forem.
191 dum novus est, potius coepto pugnemus amori!
192 flamma recens parva sparsa resedit aqua.
193 certus in hospitibus non est amor; errat, ut ipsi,
194 cumque nihil speres firmius esse, fugit.
195 Hypsipyle testis, testis Minoia virgo est;
196 in non exhibitis utraque lusa toris.
197 tu quoque dilectam multos, infide, per annos
198 diceris Oenonen destituisse tuam.
199 nec tamen ipse negas; et nobis omnia de te
200 quaerere, si nescis, maxima cura fuit.
201 adde quod, ut cupias constans in amore manere,
202 non potes. expediunt iam tua vela Phryges;
203 dum loqueris mecum, dum nox sperata paratur,
204 qui ferat in patriam, iam tibi ventus erit.
205 cursibus in mediis novitatis plena relinques
206 gaudia; cum ventis noster abibit amor.
207 an sequar, ut suades, laudataque Pergama visam
208 pronurus et magni Laumedontis ero?
209 non ita contemno volucris praeconia famae,
210 ut probris terras impleat illa meis.
211 quid de me poterit Sparte, quid Achaia tota,
212 quid gentes Asiae, quid tua Troia loqui?
213 quid Priamus de me, Priami quid sentiet uxor
214 totque tui fratres Dardanidesque nurus?
215 tu quoque qui poteris fore me sperare fidelem
216 et non exemplis anxius esse tuis?
217 quicumque Iliacos intraverit advena portus,
218 is tibi solliciti causa timoris erit.
219 ipse mihi quotiens iratus 'adultera!' dices,
220 oblitus nostro crimen inesse tuum!
221 delicti fies idem reprehensor et auctor.
222 terra, precor, vultus obruat ante meos!
223 at fruar Iliacis opibus cultuque beato
224 donaque promissis uberiora feram:
225 purpura nempe mihi pretiosaque texta dabuntur,
226 congestoque auri pondere dives ero!
227 da veniam fassae! non sunt tua munera tanti;
228 nescio quo tellus me tenet ista modo.
229 quis mihi, si laedar, Phrygiis succurret in oris?
230 unde petam fratres, unde parentis opem?
231 omnia Medeae fallax promisit Iason:
232 pulsa est Aesonia num minus illa domo?
233 non erat Aeetes, ad quem despecta rediret,
234 non Idyia parens Chalciopeve soror.
235 tale nihil timeo, sed nec Medea timebat;
236 fallitur augurio spes bona saepe suo.
237 omnibus invenies, quae nunc iactantur in alto,
238 navibus a portu lene fuisse fretum.
239 fax quoque me terret, quam se peperisse cruentam
240 ante diem partus est tua visa parens;
241 et vatum timeo monitus, quos igne Pelasgo
242 Ilion arsurum praemonuisse ferunt.
243 utque favet Cytherea tibi, quia vicit habetque
244 parta per arbitrium bina tropaea tuum,
245 sic illas vereor, quae, si tua gloria vera est,
246 iudice te causam non tenuere duae;
247 nec dubito, quin te si prosequar arma parentur.
248 ibit per gladios, ei mihi! noster amor.
249 an fera Centauris indicere bella coegit
250 Atracis Haemonios Hippodamia viros:
251 tu fore tam iusta lentum Menelaon in ira
252 et geminos fratres Tyndareumque putas?
253 quod bene te iactes et fortia facta loquaris,
254 a verbis facies dissidet ista suis.
255 apta magis Veneri quam sunt tua corpora Marti.
256 bella gerant fortes, tu, Pari, semper ama!
257 Hectora, quem laudas, pro te pugnare iubeto;
258 militia est operis altera digna tuis.
259 his ego, si saperem pauloque audacior essem,
260 uterer; utetur, siqua puella sapit.
261 aut ego deposito sapiam fortasse pudore
262 et dabo cunctatas tempore victa manus.
263 quod petis, ut furtim praesentes ista loquamur,
264 scimus, quid captes conloquiumque voces;
265 sed nimium properas, et adhuc tua messis in herba est.
266 haec mora sit voto forsan amica tuo.
267 hactenus; arcanum furtivae conscia mentis
268 littera iam lasso pollice sistat opus.
269 cetera per socias Clymenen Aethramque loquamur,
270 quae mihi sunt comites consiliumque duae.
Ovidius HOME

bav1666.82 bnf8242.39 cbo90.222r ubbF_IV_17.55r

Ovidius, Heroides, XVI. Paris Helenae <<<     >>> XVIII. Leander Heroni
monumenta.ch > Martialis > 68 > 87 > 73 > 79 > 85 > 82 > 86 > 29 > 68 > 17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik