monumenta.ch > Martialis > 96 > 16 > 36 > 22 > 16 > 41 > 16
Ovidius, Heroides, XV. Sappho Phaoni <<<     >>> XVII. Helene Paridi

Ovidius, Heroides, XVI. Paris Helenae

1 Hanc tibi Priamides mitto, Ledaea, salutem,
2 quae tribui sola te mihi dante potest.
3 eloquar, an flammae non est opus indice notae,
4 et plus quam vellem, iam meus extat amor?
5 ille quidem lateat malim, dum tempora dentur
6 laetitiae mixtos non habitura metus.
7 sed male dissimulo; quis enim celaverit ignem,
8 lumine qui semper proditur ipse suo?
9 si tamen expectas, vocem quoque rebus ut addam:
10 uror - habes animi nuntia verba mei.
11 parce, precor, fasso, nec vultu cetera duro
12 perlege, sed formae conveniente tuae.
13 iamdudum gratum est, quod epistula nostra recepta
14 spem facit, hoc recipi me quoque posse modo.
15 quae rata sit; nec te frustra promiserit, opto,
16 hoc mihi quae suasit, mater Amoris, iter.
17 namque ego divino monitu - ne nescia pecces -
18 advehor et coepto non leve numen adest.
19 praemia magna quidem, sed non indebita posco:
20 pollicita est thalamo te Cytherea meo.
21 hac duce Sigeo dubias a litore feci
22 longa Phereclea per freta puppe vias.
23 illa dedit faciles auras ventosque secundos -
24 in mare nimirum ius habet orta mari.
25 perstet et ut pelagi, sic pectoris adiuvet aestum,
26 deferat in portus et mea vota suos.
27 attulimus flammas, non hic invenimus, illas.
28 hae mihi tam longae causa fuere viae.
29 nam neque tristis hiems neque nos huc appulit error;
30 Taenaris est classi terra petita meae.
31 nec me crede fretum merces portante carina
32 findere - quas habeo, di tueantur opes.
33 nec venio Graias veluti spectator ad urbes;
34 oppida sunt regni divitiora mei.
35 te peto, quam pepigit lecto Venus aurea nostro;
36 te prius optavi quam mihi nota fores.
37 ante tuos animo vidi quam lumine vultus;
38 prima tulit vulnus nuntia fama tui.
39 nec tamen est mirum, si sicut oportuit arcu,
40 missilibus telis eminus ictus amo.
41 sic placuit fatis; quae ne convellere temptes,
42 accipe cum vera dicta relata fide.
43 matris adhuc utero partu remorante tenebar;
44 iam gravidus iusto pondere venter erat.
45 illa sibi ingentem visa est sub imagine somni
46 flammiferam pleno reddere ventre facem.
47 territa consurgit metuendaque noctis opacae
48 visa seni Priamo, vatibus ille refert.
49 arsurum Paridis vates canit Ilion igni -
50 pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei.
51 forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar,
52 indicium tectae nobilitatis erat.
53 est locus in mediis nemorosae vallibus Idae
54 devius et piceis ilicibusque frequens,
55 qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae
56 nec patulo tardae carpitur ore bovis;
57 hinc ego Dardaniae muros excelsaque tecta
58 et freta prospiciens arbore nixus eram -
59 ecce, pedum pulsu visa est mihi terra moveri -
60 vera loquar veri vix habitura fidem -
61 constitit ante oculos actus velocibus alis
62 Atlantis magni Pleionesque nepos -
63 fas vidisse fuit, fas sit mihi visa referre -
64 inque dei digitis aurea virga fuit.
65 tresque simul divae, Venus et cum Pallade Iuno,
66 graminibus teneros inposuere pedes.
67 obstupui, gelidusque comas erexerat horror,
68 cum mihi 'pone metum!' nuntius ales ait:
69 'arbiter es formae; certamina siste dearum,
70 vincere quae forma digna sit una duas.'
71 neve recusarem, verbis Iovis imperat et se
72 protinus aetheria tollit in astra via.
73 mens mea convaluit, subitoque audacia venit
74 nec timui vultu quamque notare meo.
75 vincere erant omnes dignae iudexque querebar
76 non omnes causam vincere posse suam.
77 sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat,
78 hanc esse ut scires, unde movetur amor.
79 tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent
80 iudicium donis sollicitare meum.
81 regna Iovis coniunx, virtutem filia iactat;
82 ipse potens dubito fortis an esse velim.
83 dulce Venus risit; 'nec te, Pari, munera tangant
84 utraque suspensi plena timoris,' ait;
85 'nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia Ledae
86 ibit in amplexus pulchrior illa tuos.'
87 dixit, et ex aequo donis formaque probata
88 victorem caelo rettulit illa pedem.
89 interea, credo, versis ad prospera fatis
90 regius agnoscor per rata signa puer.
91 laeta domus nato per tempora longa recepto,
92 addit et ad festos hunc quoque Troia diem.
93 utque ego te cupio, sic me cupiere puellae;
94 multarum votum sola tenere potes.
95 nec tantum regum natae petiere ducumque,
96 sed nymphis etiam curaque amorque fui.
97 quas super Oenonen facies mutarer in orbem
98 nec Priamo est a te dignior ulla nurus.
99 sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam
100 coniugii spes est, Tyndari, facta tui.
101 te vigilans oculis, animo te nocte videbam,
102 lumina cum placido victa sopore iacent.
103 quid facies praesens, quae nondum visa placebas?
104 ardebam, quamvis hic procul ignis erat.
105 nec potui debere mihi spem longius istam,
106 caerulea peterem quin mea vota via.
107 Troia caeduntur Phrygia pineta securi
108 quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis;
109 ardua proceris spoliantur Gargara silvis,
110 innumerasque mihi longa dat Ida trabes.
111 fundatura citas flectuntur robora naves
112 texitur et costis panda carina suis.
113 addimus antennas et vela sequentia malo
114 accipit et pictos puppis adunca deos;
115 qua tamen ipse vehor, comitata Cupidine parvo
116 sponsor coniugii stat dea picta sui.
117 imposita est factae postquam manus ultima classi,
118 protinus Aegaeis ire lubebat aquis.
119 at pater et genetrix inhibent mea vota rogando
120 propositumque pia voce morantur iter;
121 et soror effusis ut erat Cassandra capillis,
122 cum vellent nostrae iam dare vela rates,
123 'quo ruis?' exclamat, 'referes incendia tecum!
124 quanta per has nescis flamma petatur aquas!'
125 vera fuit vates; dictos invenimus ignes
126 et ferus in molli pectore flagrat amor.
127 portubus egredior ventisque ferentibus usus
128 applicor in terras, Oebali nympha, tuas.
129 excipit hospitio vir me tuus: hoc quoque factum
130 non sine consilio numinibusque deum.
131 ille quidem ostendit, quidquid Lacedaemone tota
132 ostendi dignum conspicuumque fuit;
133 sed mihi laudatam cupienti cernere formam
134 lumina nil aliud quo caperentur erat.
135 ut vidi, obstipui praecordiaque intima sensi
136 attonitus curis intumuisse novis.
137 his similes vultus, quantum reminiscor, habebat,
138 venit in arbitrium cum Cytherea meum.
139 si tu venisses pariter certamen in illud,
140 in dubium Veneris palma futura fuit.
141 magna quidem de te rumor praeconia fecit,
142 nullaque de facie nescia terra tua est;
143 nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortu
144 inter formosas altera nomen habet!
145 credis et hoc nobis? - minor est tua gloria vero
146 famaque de forma paene maligna tua est.
147 plus hic invenio, quam quod promiserat illa,
148 et tua materia gloria victa sua est.
149 ergo arsit merito, qui noverat omnia, Theseus,
150 et visa es tanto digna rapina viro,
151 more tuae gentis nitida dum nuda palaestra
152 ludis et es nudis femina mixta viris.
153 quod rapuit, laudo; miror quod reddidit umquam.
154 tam bona constanter praeda tenenda fuit.
155 ante recessisset caput hoc cervice cruenta,
156 quam tu de thalamis abstraherere meis.
157 tene manus umquam nostrae dimittere vellent?
158 tene meo paterer vivus abire sinu?
159 si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem
160 nec Venus ex toto nostra fuisset iners.
161 vel mihi virginitas esset libata vel illud
162 quod poterat salva virginitate rapi.
163 da modo te, quae sit Paridis constantia nosces:
164 flamma rogi flammas finiet una meas.
165 praeposui regnis ego te, quae maxima quondam
166 pollicita est nobis nupta sororque Iovis,
167 dumque tuo possem circumdare bracchia collo,
168 contempta est virtus Pallade dante mihi.
169 nec piget aut umquam stulte legisse videbor;
170 permanet in voto mens mea firma suo.
171 spem modo ne nostram fieri patiare caducam,
172 deprecor, o tanto digna labore peti!
173 non ego coniugium generosae degener opto,
174 nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris.
175 Pliada, si quaeres, in nostra gente Iovemque
176 invenies, medios ut taceamus avos.
177 sceptra parens Asiae, qua nulla beatior ora est,
178 finibus inmensis vix obeunda, tenet.
179 innumeras urbes atque aurea tecta videbis
180 quaeque suos dicas templa decere deos.
181 Ilion adspicies firmataque turribus altis
182 moenia, Phoebeae structa canore lyrae.
183 quid tibi de turba narrem numeroque virorum?
184 vix populum tellus sustinet illa suum.
185 occurrent denso tibi Troades agmine matres
186 nec capient Phrygias atria nostra nurus.
187 o quotiens dices: 'quam pauper Achaia nostra est!'
188 una domus quaevis urbis habebit opes.
189 nec mihi fas fuerit Sparten contemnere vestram:
190 in qua tu nata es, terra beata mihi est.
191 parca sed est Sparte, tu cultu divite digna;
192 ad talem formam non facit iste locus.
193 hanc faciem largis sine fine paratibus uti
194 deliciisque decet luxuriare novis.
195 cum videas cultus nostra de gente virorum,
196 qualem Dardanias credis habere nurus?
197 da modo te facilem nec dedignare maritum,
198 rure Therapnaeo nata puella, Phrygem.
199 Phryx erat et nostro genitus de sanguine, qui nunc
200 cum dis potando nectare miscet aquas.
201 Phryx erat Aurorae coniunx, tamen abstulit illum
202 extremum noctis quae dea finit iter.
203 Phryx etiam Anchises, volucrum cui mater Amorum
204 gaudet in Idaeis concubuisse iugis.
205 nec, puto, conlatis forma Menelaus et annis
206 iudice te nobis anteferendus erit.
207 non dabimus certe socerum tibi clara fugantem
208 lumina, qui trepidos a dape vertat equos;
209 nec Priamo pater est soceri de caede cruentus
210 et qui Myrtoas crimine signat aquas;
211 nec proavo Stygia nostro captantur in unda
212 poma, nec in mediis quaeritur umor aquis.
213 quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis?
214 cogitur huic domui Iuppiter esse socer.
215 heu facinus! totis indignus noctibus ille
216 te tenet amplexu perfruiturque tuo;
217 at mihi conspiceris posita vix denique mensa
218 multaque quae laedant hoc quoque tempus habet.
219 hostibus eveniant convivia talia nostris,
220 experior posito qualia saepe mero.
221 paenitet hospitii, cum me spectante lacertos
222 imponit collo rusticus iste tuo.
223 rumpor et invideo - quid ni tamen omnia narrem? -
224 membra superiecta cum tua veste fovet.
225 oscula cum vero coram non dura daretis,
226 ante oculos posui pocula sumpta meos;
227 lumina demitto cum te tenet artius ille,
228 crescit et invito lentus in ore cibus.
229 saepe dedi gemitus; et te, lasciva, notavi
230 in gemitu risum non tenuisse meo.
231 saepe mero volui flammam compescere, at illa
232 crevit, et ebrietas ignis in igne fuit.
233 multaque ne videam, versa cervice recumbo;
234 sed revocas oculos protinus ipsa meos.
235 quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre,
236 sed dolor a facie maior abesse tua.
237 qua licet et possum, luctor celare furorem,
238 sed tamen apparet dissimulatus amor.
239 nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis;
240 atque utinam soli sint ea nota tibi.
241 a, quotiens lacrimis venientibus ora reflexi,
242 ne causam fletus quaereret ille mei.
243 a, quotiens aliquem narravi potus amorem,
244 ad vulnus referens singula verba tuos,
245 indiciumque mei ficto sub nomine feci;
246 ille ego, si nescis, verus amator eram.
247 quin etiam ut possem verbis petulantius uti,
248 non semel ebrietas est simulata mihi.
249 Prodita sunt, memini, tunica tua pectora laxa
250 atque oculis aditum nuda dedere meis
251 pectora vel puris nivibus vel lacte tuamve
252 complexo matrem candidiora Iove.
253 dum stupeo visis - nam pocula forte tenebam -
254 tortilis a digitis excidit ansa meis.
255 oscula si natae dederas, ego protinus illa
256 Hermiones tenero laetus ab ore tuli.
257 et modo cantabam veteres resupinus amores
258 et modo per nutum signa tegenda dabam.
259 et comitum primas Clymenen Aethramque, tuarum
260 ausus sum blandis nuper adire sonis;
261 quae mihi non aliud, quam formidare locutae
262 orantis medias deseruere preces.
263 di facerent, pretium magni certaminis esses,
264 teque suo posset victor habere toro,
265 ut tulit Hippomenes Schoeneida praemia cursus,
266 venit ut in Phrygios Hippodamia sinus,
267 ut ferus Alcides Acheloia cornua fregit,
268 dum petit amplexus, Deianira, tuos.
269 nostra per has leges audacia fortiter isset
270 teque mei scires esse laboris opus.
271 nunc mihi nil superest nisi te, formosa, precari
272 amplectique tuos, si patiare, pedes.
273 o decus, o praesens geminorum gloria fratrum,
274 o Iove digna viro, ni Iove nata fores,
275 aut ego Sigeos repetam te coniuge portus
276 aut hic Taenaria contegar exul humo!
277 non mea sunt summa leviter destricta sagitta
278 pectora; descendit vulnus ad ossa meum!
279 hoc mihi, nam repeto, fore ut a caeleste sagitta
280 figar, erat verax vaticinata soror.
281 parce datum fatis, Helene, contemnere amorem -
282 sic habeas faciles in tua vota deos.
283 multa quidem subeunt; sed coram ut plura loquamur,
284 excipe me lecto nocte silente tuo.
285 an pudet et metuis Venerem temerare maritam
286 castaque legitimi fallere iura tori?
287 a, nimium simplex Helene, ne rustica dicam,
288 hanc faciem culpa posse carere putas?
289 aut faciem mutes aut sis non dura, necesse est;
290 lis est cum forma magna pudicitiae.
291 Iuppiter his gaudet, gaudet Venus aurea furtis;
292 haec tibi nempe patrem furta dedere Iovem.
293 vix fieri, si sunt vires in semine amorum,
294 et Iovis et Ledae filia casta potes.
295 casta tamen tum sis, cum te mea Troia tenebit,
296 et tua sim quaeso crimina solus ego.
297 nunc ea peccemus quae corriget hora iugalis,
298 si modo promisit non mihi vana Venus.
299 sed tibi et hoc suadet rebus, non voce, maritus,
300 neve sui furtis hospitis obstet, abest.
301 non habuit tempus, quo Cresia regna videret
302 aptius - o mira calliditate virum!
303 'res, et ut Idaei mando tibi,' dixit iturus,
304 'curam pro nobis hospitis, uxor, agas.'
305 neglegis absentis, testor, mandata mariti;
306 cura tibi non est hospitis ulla tui.
307 huncine tu speras hominem sine pectore dotes
308 posse satis formae, Tyndari, nosse tuae?
309 falleris: ignorat, nec, si bona magna putaret,
310 quae tenet, externo crederet illa viro.
311 ut te nec mea vox nec te meus incitet ardor,
312 cogimur ipsius commoditate frui:
313 aut erimus stulti, sic ut superemus et ipsum,
314 si tam securum tempus abibit iners.
315 paene suis ad te manibus deducit amantem;
316 utere mandantis simplicitate viri!
317 sola iaces viduo tam longa nocte cubili;
318 in viduo iaceo solus et ipse toro.
319 te mihi meque tibi communia gaudia iungant;
320 candidior medio nox erit illa die.
321 tunc ego iurabo quaevis tibi numina meque
322 adstringam verbis in sacra vestra meis;
323 tunc ego, si non est fallax fiducia nostri,
324 efficiam praesens, ut mea regna petas.
325 si pudet et metuis ne me videare secuta,
326 ipse reus sine te criminis huius ero.
327 nam sequar Aegidae factum fratrumque tuorum;
328 exemplo tangi non propiore potes.
329 te rapuit Theseus, geminas Leucippidas illi;
330 quartus in exemplis adnumerabor ego.
331 Troia classis adest armis instructa virisque;
332 iam facient celeres remus et aura vias.
333 ibis Dardanias ingens regina per urbes,
334 teque novam credet vulgus adesse deam,
335 quaque feres gressus, adolebunt cinnama flammae,
336 caesaque sanguineam victima planget humum.
337 dona pater fratresque et cum genetrice sorores
338 Iliadesque omnes totaque Troia dabit.
339 ei mihi! pars a me vix dicitur ulla futuri.
340 plura feres quam quae littera nostra refert.
341 nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur,
342 concitet et vires Graecia magna suas.
343 tot prius abductis ecqua est repetita per arma?
344 crede mihi, vanos res habet ista metus.
345 nomine ceperunt Aquilonis Erechthida Thraces
346 et tuta a bello Bistonis ora fuit.
347 Phasida puppe nova vexit Pagasaeus Iason,
348 laesa neque est Colcha Thessala terra manu.
349 te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus;
350 nulla tamen Minos Cretas ad arma vocat.
351 terror in his ipso maior solet esse periclo;
352 quaeque timere libet, pertimuisse pudet.
353 finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum:
354 et mihi sunt vires, et mea tela nocent.
355 nec minor est Asiae quam vestrae copia terrae:
356 illa viris dives, dives abundat equis.
357 nec plus Atrides animi Menelaus habebit
358 quam Paris aut armis anteferendus erit.
359 paene puer caesis abducta armenta recepi
360 hostibus et causam nominis inde tuli.
361 paene puer iuvenes vario certamine vici,
362 in quibus Ilioneus Deiphobusque fuit.
363 neve putes, non me nisi comminus esse timendum,
364 figitur in iusso nostra sagitta loco.
365 num potes haec illi primae dare facta iuventae,
366 instruere Atriden num potes arte mea?
367 omnia si dederis, numquid dabis Hectora fratrem?
368 unus is innumeri militis instar erit.
369 quid valeam nescis et te mea robora fallunt;
370 ignoras cui sis nupta futura viro.
371 aut igitur nullo belli repetere tumultu,
372 aut cedent Marti Dorica castra meo.
373 nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum
374 coniuge; certamen praemia magna movent.
375 tu quoque, si de te totus contenderit orbis,
376 nomen ab aeterna posteritate feres
377 spe modo non timida dis hinc egressa secundis
378 exige cum plena munera pacta fide.
Ovidius HOME

bav1666.75 bnf8242.35 cbo90.222r ubbF_IV_17.49r

Ovidius, Heroides, XV. Sappho Phaoni <<<     >>> XVII. Helene Paridi
monumenta.ch > Martialis > 96 > 16 > 36 > 22 > 16 > 41 > 16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik