Ovidius, Heroides, XV. Sappho Phaoni
| 1 | Ecquid, ut adspecta est studiosae littera dextrae, |
| 2 | Protinus est oculis cognita nostra tuis? |
| 3 | an, nisi legisses auctoris nomina Sapphus, |
| 4 | hoc breve nescires unde veniret opus? |
| 5 | Forsitan et quare mea sint alterna requiras |
| 6 | carmina, cum lyricis sim magis apta modis: |
| 7 | flendus amor meus est; elegiae flebile carmen; |
| 8 | non facit ad lacrimas barbitos ulla meas. |
| 9 | Uror ut indomitis ignem exercentibus Euris |
| 10 | fertilis accensis messibus ardet ager. |
| 11 | arva Phaon celebrat diversa Typhoidos Aetnae; |
| 12 | me calor Aetnaeo non minor igne tenet. |
| 13 | nec mihi, dispositis quae iungam carmina nervis, |
| 14 | proveniunt; vacuae carmina mentis opus. |
| 15 | nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae, |
| 16 | nec me Lesbiadum cetera turba iuvant. |
| 17 | vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro, |
| 18 | non oculis grata est Atthis ut ante meis |
| 19 | atque aliae centum, quas non sine crimine amavi. |
| 20 | improbe, multarum quod fuit, unus habes! |
| 21 | Est in te facies, sunt apti lusibus anni, |
| 22 | o facies oculis insidiosa meis! |
| 23 | sume fidem et pharetram - fies manifestus Apollo; |
| 24 | accedant capiti cornua - Bacchus eris. |
| 25 | et Phoebus Daphnen, et Cnosida Bacchus amavit |
| 26 | nec norat lyricos illa vel illa modos. |
| 27 | at mihi Pegasides blandissima carmina dictant; |
| 28 | iam canitur toto nomen in orbe meum; |
| 29 | nec plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque |
| 30 | laudis habet, quamvis grandius ille sonet. |
| 31 | si mihi difficilis formam natura negavit, |
| 32 | ingenio formae damna repende meae. |
| 33 | sum brevis. at nomen, quod terras impleat omnes, |
| 34 | est mihi: mensuram nominis ipsa fero. |
| 35 | candida si non sum, placuit Cepheia Perseo |
| 36 | Andromede patriae fusca colore suae. |
| 37 | et variis albae iunguntur saepe columbae |
| 38 | et niger a viridi turtur amatur ave. |
| 39 | si nisi quae facie poterit te digna videri, |
| 40 | nulla futura tua est, nulla futura tua est! |
| 41 | At mea cum legerem, sat iam formosa videbar: |
| 42 | unam iurabas usque decere loqui. |
| 43 | cantabam, memini (meminerunt omnia amantes) |
| 44 | oscula cantanti tu mihi rapta dabas. |
| 45 | hoc quoque laudabas, omni tibi parte placebam |
| 46 | sed tunc praecipue, cum fit Amoris opus. |
| 47 | tunc te plus solito lascivia nostra iuvabat |
| 48 | crebraque mobilitas aptaque verba ioco |
| 49 | et quod, ubi amborum fuerat confusa voluptas, |
| 50 | plurimus in lasso corpore languor erat. |
| 51 | Nunc tibi Sicelides veniunt nova praeda puellae. |
| 52 | quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo. |
| 53 | o vos erronem tellure remittite vestra, |
| 54 | Nisiades matres Nisiadesque nurus! |
| 55 | nec vos decipiant blandae mendacia linguae: |
| 56 | quod vobis dicit, dixerat ante mihi. |
| 57 | tu quoque quae montes celebras, Erycina, Sicanos |
| 58 | (nam tua sum) vati consule, diva, tuae! |
| 59 | an gravis inceptum peragit fortuna tenorem |
| 60 | et manet in cursu semper acerba suo? |
| 61 | sex mihi natales ierant, cum lecta parentis |
| 62 | ante diem lacrimas ossa bibere meas. |
| 63 | arsit inops frater meretricis captus amore |
| 64 | mixtaque cum turpi damna pudore tulit. |
| 65 | factus inops agili peragit freta caerula remo, |
| 66 | quasque male amisit, nunc male quaerit opes. |
| 67 | me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit; |
| 68 | hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit. |
| 69 | et tamquam desit, quae me sine fine fatiget, |
| 70 | accumulat curas filia parva meas. |
| 71 | Ultima tu nostris accedis causa querelis; |
| 72 | non agitur vento nostra carina suo. |
| 73 | ecce iacent collo sparsi sine lege capilli |
| 74 | nec premit articulos lucida gemma meos. |
| 75 | veste tegor vili, nullum est in crinibus aurum, |
| 76 | non Arabum noster dona capillus habet. |
| 77 | cui colar infelix aut cui placuisse laborem? |
| 78 | ille mei cultus unicus auctor abes. |
| 79 | molle meum levibusque cor est violabile telis |
| 80 | et semper causa est, cur ego semper amem, |
| 81 | sive ita nascenti legem dixere Sorores |
| 82 | nec data sunt vitae fila severa meae, |
| 83 | sive abeunt studia in mores artisque magistra |
| 84 | ingenium nobis molle Thalia facit. |
| 85 | quid mirum, si me primae lanuginis aetas |
| 86 | abstulit atque anni quos vir amare potest? |
| 87 | hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam! |
| 88 | (et faceres sed te prima rapina tenet!) |
| 89 | hunc si conspiciat, quae conspicit omnia, Phoebe, |
| 90 | iussus erit somnos continuare Phaon. |
| 91 | hunc Venus in caelum curru vexisset eburneo, |
| 92 | sed videt et Marti posse placere suo. |
| 93 | o nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas, |
| 94 | o decus atque aevi gloria magna tui, |
| 95 | huc ades inque sinus, formose, relabere nostros: |
| 96 | non ut ames oro, me sed amare sinas! |
| 97 | Scribimus et lacrimis oculi rorantur obortis; |
| 98 | adspice quam sit in hoc multa litura loco. |
| 99 | si tam certus eras hinc ire, modestius isses, |
| 100 | et modo dixisses "Lesbi puella, vale!" |
| 101 | non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti; |
| 102 | denique non timui, quod dolitura fui. |
| 103 | nil de te mecum est, nisi tantum iniuria. nec tu, |
| 104 | admoneat quod te, pignus amantis habes. |
| 105 | non mandata dedi. neque enim mandata dedissem |
| 106 | ulla, nisi ut nolles immemor esse mei. |
| 107 | per tibi qui numquam longe discedit Amorem |
| 108 | perque novem iuro, numina nostra, deas, |
| 109 | cum mihi nescio quis "fugiunt tua gaudia" dixit |
| 110 | nec me flere diu, nec potuisse loqui; |
| 111 | et lacrimae deerant oculis et verba palato, |
| 112 | adstrictum gelido frigore pectus erat. |
| 113 | postquam se dolor invenit nec pectora plangi |
| 114 | nec puduit scissis exululare comis, |
| 115 | non aliter quam si nati pia mater adempti |
| 116 | portet ad exstructos corpus inane rogos. |
| 117 | gaudet et e nostro crescit maerore Charaxus |
| 118 | frater et ante oculos itque reditque meos. |
| 119 | utque pudenda mei videatur causa doloris, |
| 120 | "quid dolet haec? certe filia vivit!" ait. |
| 121 | non veniunt in idem pudor atque amor; omne videbat |
| 122 | vulgus; eram lacero pectus aperta sinu. |
| 123 | Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt - |
| 124 | somnia formoso candidiora die. |
| 125 | illic te invenio, quamvis regionibus absis; |
| 126 | sed non longa satis gaudia somnus habet. |
| 127 | saepe tuos nostra cervice onerare lacertos, |
| 128 | saepe tuae videor supposuisse meos. |
| 129 | oscula cognosco, quae tu committere lingua |
| 130 | aptaque consueras accipere, apta dare. |
| 131 | blandior interdum verisque simillima verba |
| 132 | eloquor et vigilant sensibus ora meis; - |
| 133 | ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt - |
| 134 | et iuvat - et siccae non licet esse mihi. |
| 135 | At cum se Titan ostendit et omnia secum, |
| 136 | tam cito me somnos destituisse queror; |
| 137 | antra nemusque peto, tamquam nemus antraque prosint: |
| 138 | conscia deliciis illa fuere meis. |
| 139 | illuc mentis inops, ut quam furialis Enyo |
| 140 | attigit, in collo crine iacente feror. |
| 141 | antra vident oculi scabro pendentia tofo, |
| 142 | quae mihi Mygdonii marmoris instar erant: |
| 143 | invenio silvam, quae saepe cubilia nobis |
| 144 | praebuit et multa texit opaca coma. |
| 145 | at non invenio dominum silvaeque meumque. |
| 146 | vile solum locus est - dos erat ille loci. |
| 147 | cognovi pressas noti mihi caespitis herbas; |
| 148 | de nostro curvum pondere gramen erat. |
| 149 | incubui tetigique locum qua parte fuisti; |
| 150 | grata prius lacrimas combibit herba meas. |
| 151 | quin etiam rami positis lugere videntur |
| 152 | frondibus et nullae dulce queruntur aves. |
| 153 | sola virum non ulta pie maestissima mater |
| 154 | concinit Ismarium Daulias ales Ityn. |
| 155 | ales Ityn, Sappho desertos cantat amores; |
| 156 | hactenus, ut media cetera nocte, silent. |
| 157 | Est nitidus vitroque magis perlucidus omni |
| 158 | fons sacer; hunc multi numen habere putant. |
| 159 | quem supra ramos expandit aquatica lotos, |
| 160 | una nemus, tenero caespite terra viret. |
| 161 | hic ego cum lassos posuissem flebilis artus, |
| 162 | constitit ante oculos Naias una meos; |
| 163 | constitit et dixit: "quoniam non ignibus aequis |
| 164 | ureris, Ambracia est terra petenda tibi. |
| 165 | Phoebus ab excelso, quantum patet, adspicit aequor: |
| 166 | Actiacum populi Leucadiumque vocant. |
| 167 | hinc se Deucalion Pyrrhae succensus amore |
| 168 | misit, et illaeso corpore pressit aquas. |
| 169 | nec mora, versus amor fugit lentissima mersi |
| 170 | pectora; Deucalion igne levatus erat. |
| 171 | hanc legem locus ille tenet. pete protinus altam |
| 172 | Leucada nec saxo desiluisse time!" |
| 173 | Ut monuit, cum voce abiit. ego frigida surgo |
| 174 | nec lacrimas oculi continuere mei. |
| 175 | ibimus, o nymphe, monstrataque saxa petemus; |
| 176 | sit procul insano victus amore timor. |
| 177 | quidquid erit, melius quam nunc erit. aura, subito - |
| 178 | et mea non magnum corpora pondus habent. |
| 179 | tu quoque, mollis Amor, pinnas suppone cadenti, |
| 180 | ne sim Leucadiae mortua crimen aquae. |
| 181 | inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam, |
| 182 | et sub ea versus unus et alter erunt: |
| 183 | "grata lyram posui tibi, Phoebe, poetria Sappho: |
| 184 | convenit illa mihi, convenit illa tibi." |
| 185 | Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras, |
| 186 | cum profugum possis ipse referre pedem? |
| 187 | tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda; |
| 188 | et forma et meritis tu mihi Phoebus eris. |
| 189 | an potes, o scopulis undaque ferocior omni, |
| 190 | si moriar, titulum mortis habere meae? |
| 191 | a quanto melius tecum mea pectora iungi, |
| 192 | quam saxis poterant praecipitanda dari! |
| 193 | haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas |
| 194 | visaque sunt totiens ingeniosa tibi. |
| 195 | nunc vellem facunda forem! dolor artibus obstat |
| 196 | ingeniumque meis substitit omne malis. |
| 197 | non mihi respondent veteres in carmina vires; |
| 198 | plectra dolore tacent muta, dolore lyra est. |
| 199 | Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles, |
| 200 | Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra, |
| 201 | Lesbides, infamem quae me fecistis amatae, |
| 202 | desinite ad citharas turba venire meas! |
| 203 | abstulit omne Phaon, quod vobis ante placebat, |
| 204 | me miseram! dixi quam modo paene: "meus." |
| 205 | efficite ut redeat. vates quoque vestra redibit. |
| 206 | ingenio vires ille dat, ille rapit. |
| 207 | Ecquid ago precibus pectusve agreste movetur, |
| 208 | an riget et Zephyri verba caduca ferunt? |
| 209 | qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent; |
| 210 | hoc te, si saperes, lente, decebat opus. |
| 211 | sive redis, puppique tuae votiva parantur |
| 212 | munera, quid laceras pectora nostra mora? |
| 213 | solve ratem! Venus orta mari mare praestat amanti. |
| 214 | aura dabit cursum - tu modo solve ratem! |
| 215 | ipse gubernator residens in puppe Cupido; |
| 216 | ipse dabit tenera vela legetque manu. |
| 217 | sive iuvat longe fugisse Pelasgida Sappho |
| 218 | (nec tamen invenies, cur ego digna fugi) |
| 219 | hoc saltem miserae crudelis epistula dicat, |
| 220 | ut mihi Leucadiae fata petantur aquae. |