Ovidius, Heroides, XIV. Hypermestra Lynceo
| 1 | Mittit Hypermestra de tot modo fratribus uni; |
| 2 | cetera nuptarum crimine turba iacet. |
| 3 | clausa domo teneor gravibusque coercita vinclis; |
| 4 | est mihi supplicii causa fuisse piam. |
| 5 | quod manus extimuit iugulo demittere ferrum, |
| 6 | sum rea; laudarer, si scelus ausa forem. |
| 7 | esse ream praestat, quam sic placuisse parenti; |
| 8 | non piget immunes caedis habere manus. |
| 9 | me pater igne licet, quem non violavimus, urat, |
| 10 | quaeque aderant sacris, tendat in ora faces |
| 11 | aut illo iugulet, quem non bene tradidit ensem, |
| 12 | ut qua non cecidit vir nece, nupta cadam, - |
| 13 | non tamen ut dicant morientia "paenitet!" ora, |
| 14 | efficiet. non est, quam piget esse piam! |
| 15 | paeniteat sceleris Danaum saevasque sorores; |
| 16 | hic solet eventus facta nefanda sequi. |
| 17 | Cor pavet admonitu temeratae sanguine noctis |
| 18 | et subitus dextrae praepedit ossa tremor. |
| 19 | quam tu caede putes fungi potuisse mariti, |
| 20 | scribere de facta non sibi caede timet! |
| 21 | Sed tamen experiar. modo facta crepuscula terris, |
| 22 | ultima pars lucis primaque noctis erat. |
| 23 | ducimur Inachides magni sub tecta Pelasgi |
| 24 | et socer armatas accipit ipse nurus. |
| 25 | undique conlucent praecinctae lampades auro; |
| 26 | dantur in invitos impia tura focos. |
| 27 | vulgus "Hymen, Hymenaee!" vocant. fugit ille vocantes; |
| 28 | ipsa Iovis coniunx cessit ab urbe sua. |
| 29 | ecce mero dubii comitum clamore frequentes |
| 30 | flore novo madidas impediente comas, |
| 31 | in thalamos laeti - thalamos sua busta - feruntur |
| 32 | strataque corporibus funere digna premunt. |
| 33 | Iamque cibo vinoque graves somnoque iacebant |
| 34 | securumque quies alta per Argos erat. |
| 35 | circum me gemitus morientum audire videbar |
| 36 | et tamen audibam quodque verebar, erat. |
| 37 | sanguis abit, mentemque calor corpusque relinquit |
| 38 | inque novo iacui frigida facta toro. |
| 39 | ut leni Zephyro graciles vibrantur aristae, |
| 40 | frigida populeas ut quatit aura comas, |
| 41 | aut sic, aut etiam tremui magis. ipse iacebas |
| 42 | quaeque tibi dederant vina, soporis eras. |
| 43 | Excussere metum violenti iussa parentis; |
| 44 | erigor et capio tela tremente manu. |
| 45 | non ego falsa loquar. ter acutum sustulit ensem, |
| 46 | ter male sublato reccidit ense manus. |
| 47 | admovi iugulo sine me tibi vera fateri; |
| 48 | [tandem victa mei saeva formidine patris] |
| 49 | admovi iugulo tela paterna tuo; |
| 50 | sed timor et pietas crudelibus obstitit ausis |
| 51 | castaque mandatum dextra refugit opus. |
| 52 | purpureos laniata sinus, laniata capillos |
| 53 | exiguo dixi talia verba sono: |
| 54 | "saevus, Hypermestra, pater est tibi; iussa parentis |
| 55 | effice; germanis sit comes iste suis! |
| 56 | femina sum et virgo, natura mitis et annis; |
| 57 | non faciunt molles ad fera tela manus. |
| 58 | quin age dumque iacet, fortis imitare sorores; |
| 59 | credibile est caesos omnibus esse viros. |
| 60 | si manus haec aliquam posset committere caedem, |
| 61 | morte foret dominae sanguinolenta suae. |
| 62 | at meruere necem patruelia regna tenendo; |
| 63 | quae tamen externis danda forent generis |
| 64 | finge viros meruisse mori: quid fecimus ipsae? |
| 65 | quo mihi commisso non licet esse piae? |
| 66 | quid mihi cum ferro? quo bellica tela puellae? |
| 67 | aptior est digitis lana colusque meis." |
| 68 | Haec ego. dumque queror, lacrimae sua verba sequuntur |
| 69 | deque meis oculis in tua membra cadunt. |
| 70 | dum petis amplexus sopitaque bracchia iactas, |
| 71 | paene manus telo saucia facta tua est. |
| 72 | iamque patrem famulosque patris lucemque timebam. |
| 73 | expulerunt somnos haec mea dicta tuos: |
| 74 | "surge age, Belide, de tot modo fratribus unus! |
| 75 | nox tibi, ni properas, ista perennis erit!" |
| 76 | territus exsurgis, fugit omnis inertia somni, |
| 77 | adspicis in timida fortia tela manu. |
| 78 | quaerenti causam "dum nox sinit, effuge!" dixi, |
| 79 | dum nox atra sinit, tu fugis, ipsa moror. |
| 80 | Mane erat et Danaus generos ex caede iacentes |
| 81 | dinumerat. summae criminis unus abes. |
| 82 | fert male cognatae iacturam mortis in uno |
| 83 | et queritur facti sanguinis esse parum. |
| 84 | abstrahor a patriis pedibus raptamque capillis |
| 85 | - haec meruit pietas praemia? - carcer habet. |
| 86 | Scilicet ex illo Iunonia permanet ira, |
| 87 | cum bos ex homine est, ex bove facta dea - |
| 88 | at satis est poenae teneram mugisse puellam |
| 89 | nec modo formosam posse placere Iovi. |
| 90 | adstitit in ripa liquidi nova vacca parentis |
| 91 | cornuaque in patriis non sua vidit aquis |
| 92 | conatoque queri mugitus edidit ore |
| 93 | territaque est forma, territa voce sua. |
| 94 | quid furis, infelix? quid te miraris in unda? |
| 95 | quid numeras factos ad nova membra pedes? |
| 96 | illa Iovis magni paelex metuenda sorori |
| 97 | fronde levas nimiam caespitibusque famem; |
| 98 | fonte bibis spectasque tuam stupefacta figuram |
| 99 | et, te ne feriant quae geris arma, times. |
| 100 | quaeque modo, ut posses etiam Iove digna videri, |
| 101 | dives eras, nuda nuda recumbis humo. |
| 102 | per mare, per terras cognataque flumina curris; |
| 103 | dat mare, dant amnes, dat tibi terra viam. |
| 104 | quae tibi causa fugae? quid, io! freta longa pererras? |
| 105 | non poteris vultus effugere ipsa tuos. |
| 106 | Inachi, quo properas? eadem sequerisque fugisque; |
| 107 | tu tibi dux comiti, tu comes ipsa duci. |
| 108 | Per septem Nilus portus emissus in aequor |
| 109 | exuit insana paelicis ora bove. |
| 110 | ultima quid referam, quorum mihi cana senectus |
| 111 | auctor? dant anni quod querar, ecce, mei. |
| 112 | bella pater patruusque gerunt; regnoque domoque |
| 113 | pellimur; eiectos ultimus orbis habet. |
| 114 | Ille ferox solus solio sceptroque potitur; |
| 115 | cum sene nos inopi turba vagamur inops. |
| 116 | de fratrum populo pars exiguissima restat; |
| 117 | quique dati leto, quaeque dedere, fleo. |
| 118 | nam mihi quot fratres, totidem periere sorores; |
| 119 | accipiat lacrimas utraque turba meas. |
| 120 | en ego, quod vivis, poenae crucianda reservor: |
| 121 | quid fiet sonti, cum rea laudis agar? |
| 122 | et consanguineae quondam centesima turbae |
| 123 | infelix uno fratre manente cadam. |
| 124 | At tu, siqua piae, Lynceu, tibi cura sororis |
| 125 | quaeque tibi tribui munera, dignus habes, |
| 126 | vel fer opem vel dede neci; defunctaque vita |
| 127 | corpora furtivis insuper adde rogis |
| 128 | et sepeli lacrimis perfusa fidelibus ossa |
| 129 | sculptaque sint titulo nostra sepulcra brevi: |
| 130 | "exul Hypermestra, pretium pietatis iniquum, |
| 131 | quam mortem fratri depulit, ipsa tulit." |
| 132 | Scribere plura libet, sed pondere lapsa catenae |
| 133 | est manus et vires subtrahit ipse timor. |