Ovidius, Heroides, XIII. Laodamia Protesilao
| 1 | Mittit et optat amans, quo mittitur, ire salutem |
| 2 | Haemonis Haemonio Laodamia viro. |
| 3 | Aulide te fama est vento retinente morari: |
| 4 | a! me cum fugeres, hic ubi ventus erat? |
| 5 | tum freta debuerant vestris obsistere remis; |
| 6 | illud erat saevis utile tempus aquis. |
| 7 | oscula plura viro mandataque plura dedissem |
| 8 | et sunt quae volui dicere multa tibi. |
| 9 | raptus es hinc praeceps et qui tua vela vocaret, |
| 10 | quem cuperent nautae, non ego, ventus erat. |
| 11 | ventus erat nautis aptus, non aptus amanti; |
| 12 | solvor ab amplexu, Protesilae, tuo |
| 13 | linguaque mandantis verba inperfecta reliquit; |
| 14 | vix illud potui dicere triste "vale." |
| 15 | Incubuit Boreas abreptaque vela tetendit, |
| 16 | iamque meus longe Protesilaus erat. |
| 17 | dum potui spectare virum, spectare iuvabat |
| 18 | sumque tuos oculos usque secuta meis; |
| 19 | ut te non poteram, poteram tua vela videre, |
| 20 | vela diu vultus detinuere meos. |
| 21 | at postquam nec te nec vela fugacia vidi, |
| 22 | et quod spectarem, nil nisi pontus erat, |
| 23 | lux quoque tecum abiit, tenebrisque exanguis obortis |
| 24 | succiduo dicor procubuisse genu. |
| 25 | vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus, |
| 26 | vix mater gelida maesta refecit aqua. |
| 27 | officium fecere pium, sed inutile nobis: |
| 28 | indignor miserae non licuisse mori. |
| 29 | Ut rediit animus, pariter rediere dolores; |
| 30 | pectora legitimus casta momordit amor. |
| 31 | nec mihi pectendos cura est praebere capillos |
| 32 | nec libet aurata corpora veste tegi. |
| 33 | ut quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta |
| 34 | creditur, huc illuc, qua furor egit, eo. |
| 35 | conveniunt matres Phylleides et mihi clamant: |
| 36 | "Indue regales, Laodamia, sinus!" |
| 37 | scilicet ipsa geram saturatas murice lanas, |
| 38 | bella sub Iliacis moenibus ille gerat? |
| 39 | ipsa comas pectar? galea caput ille premetur? |
| 40 | ipsa novas vestes, dura vir arma ferat? |
| 41 | qua possum, squalore tuos imitata labores |
| 42 | dicar et haec belli tempora tristis agam. |
| 43 | Dyspari Priamide, damno formose tuorum, |
| 44 | tam sis hostis iners quam malus hospes eras! |
| 45 | aut te Taenariae faciem culpasse maritae |
| 46 | aut illi vellem displicuisse tuam. |
| 47 | tu, qui pro rapta nimium, Menelae, laboras, |
| 48 | ei mihi! quam multis flebilis ultor eris. |
| 49 | di, precor, a nobis omen removete sinistrum |
| 50 | et sua det reduci vir meus arma Iovi! |
| 51 | sed timeo, quotiens subiit miserabile bellum; |
| 52 | more nivis lacrimae sole madentis eunt. |
| 53 | Ilion et Tenedos Simoisque et Xanthus et Ide |
| 54 | nomina sunt ipso paene timenda sono. |
| 55 | nec rapere ausurus, nisi se defendere posset, |
| 56 | hospes erat: vires noverat ille suas. |
| 57 | venerat, ut fama est, multo spectabilis auro |
| 58 | quique suo Phrygias corpore ferret opes, |
| 59 | classe virisque potens, per quae fera bella geruntur - |
| 60 | et sequitur regni pars quota quemque sui? |
| 61 | his ego te victam, consors Ledaea gemellis, |
| 62 | suspicor, haec Danais posse nocere puto. |
| 63 | Hectora nescio quem timeo; Paris Hectora dixit |
| 64 | ferrea sanguinea bella movere manu; |
| 65 | Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caveto: |
| 66 | signatum memori pectore nomen habe! |
| 67 | hunc ubi vitaris, alios vitare memento |
| 68 | et multos illic Hectoras esse puta |
| 69 | et facito ut dicas, quotiens pugnare parabis: |
| 70 | "parcere me iussit Laodamia sibi. |
| 71 | si cadere Argolico fas est sub milite Troiam, |
| 72 | te quoque non ullum vulnus habente cadat. |
| 73 | pugnet et adversos tendat Menelaus in hostes, |
| 74 | hostibus e mediis nupta petenda viro est. |
| 75 | causa tua est dispar: tu tantum vivere pugna, |
| 76 | inque pios dominae posse redire sinus! |
| 77 | Parcite, Dardanidae, de tot, precor, hostibus uni, |
| 78 | ne meus ex illo corpore sanguis eat! |
| 79 | non est quem deceat nudo concurrere ferro |
| 80 | saevaque in oppositos pectora ferre viros. |
| 81 | fortius ille potest multo, quam pugnat, amare. |
| 82 | bella gerant alii; Protesilaus amet! |
| 83 | Nunc fateor: volui revocare, animusque ferebat; |
| 84 | substitit auspicii lingua timore mali. |
| 85 | cum foribus velles ad Troiam exire paternis, |
| 86 | pes tuus offenso limine signa dedit. |
| 87 | ut vidi, ingemui, tacitoque in pectore dixi: |
| 88 | "signa reversuri sint, precor, ista viri!" |
| 89 | haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis. |
| 90 | fac, meus in ventos hic timor omnis eat! |
| 91 | Sors quoque nescio quem fato designat iniquo, |
| 92 | qui primus Danaum Troada tangat humum: |
| 93 | infelix, quae prima virum lugebit ademptum! |
| 94 | di faciant, ne tu strenuus esse velis! |
| 95 | inter mille rates tua sit millensima puppis |
| 96 | iamque fatigatas ultima verset aquas! |
| 97 | hoc quoque praemoneo: de nave novissimus exi! |
| 98 | non est, quo properas, terra paterna tibi. |
| 99 | cum venies, remoque move veloque carinam |
| 100 | inque tuo celerem litore siste gradum! |
| 101 | Sive latet Phoebus seu terris altior exstat, |
| 102 | tu mihi luce celer, tu mihi nocte venis: |
| 103 | nocte tamen quam luce magis. nox grata puellis, |
| 104 | quarum suppositus colla lacertus habet. |
| 105 | aucupor in lecto mendaces caelibe somnos; |
| 106 | dum careo veris gaudia falsa iuvant. |
| 107 | Sed tua cur nobis pallens occurrit imago? |
| 108 | cur venit a labris multa querela tuis? |
| 109 | excutior somno simulacraque noctis adoro; |
| 110 | nulla caret fumo Thessalis ara meo: |
| 111 | tura damus lacrimamque super, qua sparsa relucet, |
| 112 | ut solet adfuso surgere flamma mero. |
| 113 | quando ego te reducem cupidis amplexa lacertis |
| 114 | languida laetitia solvar ab ipsa mea? |
| 115 | quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno |
| 116 | militiae referas splendida facta tuae? |
| 117 | quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit, |
| 118 | multa tamen capies oscula, multa dabis. |
| 119 | semper in his apte narrantia verba resistunt; |
| 120 | promptior est dulci lingua refecta mora. |
| 121 | Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque; |
| 122 | spes bona sollicito victa timore cadit. |
| 123 | hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas, |
| 124 | me movet: invitis ire paratis aquis. |
| 125 | quis velit in patriam vento prohibente reverti? |
| 126 | a patria pelago vela vetante datis! |
| 127 | ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem. |
| 128 | quo ruitis? vestras quisque redite domos! |
| 129 | quo ruitis, Danai? ventos audite vetantes! |
| 130 | non subiti casus - numinis ista mora est. |
| 131 | quid petitur tanto nisi turpis adultera bello? |
| 132 | dum licet, Inachiae vertite vela rates! |
| 133 | sed quid ago? revoco? revocaminis omen abesto |
| 134 | blandaque compositas aura secundet aquas! |
| 135 | Troasin invideo, quae si lacrimosa suorum |
| 136 | funera conspicient, nec procul hostis erit; |
| 137 | ipsa suis manibus forti nova nupta marito |
| 138 | imponet galeam Dardanaque arma dabit; |
| 139 | arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet - |
| 140 | hoc genus officii dulce duobus erit - |
| 141 | producetque virum dabit et mandata reverti |
| 142 | et dicet: "referas ista fac arma Iovi!" |
| 143 | ille ferens dominae mandata recentia secum |
| 144 | pugnabit caute respicietque domum. |
| 145 | exuet haec reduci clipeum galeamque resolvet |
| 146 | excipietque suo corpora lassa sinu. |
| 147 | Nos sumus incertae, nos anxius omnia cogit, |
| 148 | quae possunt fieri, facta putare timor. |
| 149 | dum tamen arma geres diverso miles in orbe, |
| 150 | quae referat vultus est mihi cera tuos: |
| 151 | illi blanditias, illi tibi debita verba |
| 152 | dicimus, amplexus accipit illa meos. |
| 153 | crede mihi, plus est, quam quod videatur, imago; |
| 154 | adde sonum cerae, Protesilaus erit. |
| 155 | hanc specto teneoque sinu pro coniuge vero |
| 156 | et tamquam possit verba referre, queror. |
| 157 | Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro |
| 158 | perque pares animi coniugiique faces |
| 159 | perque quod ut videam canis albere capillis, |
| 160 | quod tecum possis ipse referre, caput, |
| 161 | me tibi venturam comitem, quocumque vocaris, |
| 162 | sive - quod heu! timeo - sive superstes eris. |
| 163 | ultima mandato claudetur epistula parvo: |
| 164 | si tibi cura mei, sit tibi cura tui! |