Ovidius, Heroides, X. Ariadne Theseo
| 1 | [Illa relicta feris etiam nunc, improbe Theseu |
| 2 | vivit. Et haec aequa mente tulisse velis?] |
| 3 | Mitius inveni quam te genus omne ferarum; |
| 4 | credita non ulli quam tibi peius eram. |
| 5 | quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto |
| 6 | unde tuam sine me vela tulere ratem, |
| 7 | in quo me somnusque meus male prodidit et tu, |
| 8 | per facinus somnis insidiate meis. |
| 9 | Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina |
| 10 | spargitur et tectae fronde queruntur aves; |
| 11 | incertum vigilans ac somno languida movi |
| 12 | Thesea prensuras semisupina manus: |
| 13 | nullus erat. referoque manus iterumque retempto |
| 14 | perque torum moveo bracchia: nullus erat. |
| 15 | excussere metus somnum; conterrita surgo |
| 16 | membraque sunt viduo praecipitata toro. |
| 17 | protinus adductis sonuerunt pectora palmis |
| 18 | utque erat e somno turbida, rupta coma est. |
| 19 | Luna fuit; specto siquid nisi litora cernam; |
| 20 | quod videant oculi, nil nisi litus habent. |
| 21 | nunc huc, nunc illuc et utroque sine ordine, curro, |
| 22 | alta puellares tardat harena pedes. |
| 23 | interea toto clamanti litore "Theseu!" |
| 24 | reddebant nomen concava saxa tuum |
| 25 | et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat; |
| 26 | ipse locus miserae ferre volebat opem. |
| 27 | Mons fuit; apparent frutices in vertice rari; |
| 28 | hinc scopulus raucis pendet adesus aquis. |
| 29 | adscendo; vires animus dabat; atque ita late |
| 30 | aequora prospectu metior alta meo. |
| 31 | inde ego - nam ventis quoque sum crudelibus usa - |
| 32 | vidi praecipiti carbasa tenta Noto. |
| 33 | aut vidi aut fuerant quae me vidisse putarem; |
| 34 | frigidior glacie semianimisque fui. |
| 35 | nec languere diu patitur dolor. excitor illo, |
| 36 | excitor et summa Thesea voce voco. |
| 37 | "quo fugis?" exclamo "scelerate revertere Theseu! |
| 38 | flecte ratem! numerum non habet illa suum!" |
| 39 | Haec ego. quod voci deerat, plangore replebam; |
| 40 | verbera cum verbis mixta fuere meis. |
| 41 | si non audires, ut saltem cernere posses: |
| 42 | iactatae late signa dedere manus. |
| 43 | candidaque imposui longae velamina virgae |
| 44 | scilicet oblitos admonitura mei. |
| 45 | iamque oculis ereptus eras. tum denique flevi; |
| 46 | torpuerant molles ante dolore genae. |
| 47 | quid potius facerent, quam me mea lumina flerent, |
| 48 | postquam desieram vela videre tua? |
| 49 | aut ego diffusis erravi sola capillis, |
| 50 | qualis ab Ogygio concita Baccha deo; |
| 51 | aut mare prospiciens in saxo frigida sedi, |
| 52 | quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui. |
| 53 | saepe torum repeto qui nos acceperat ambos, |
| 54 | sed non acceptos exhibiturus erat |
| 55 | et tua quae possum pro te vestigia tango |
| 56 | strataque quae membris intepuere tuis. |
| 57 | incumbo lacrimisque toro manante profusis |
| 58 | "pressimus" exclamo "te duo, redde duos! |
| 59 | venimus huc ambo; cur non discedimus ambo? |
| 60 | perfide, pars nostri, lectule, maior ubi est?" |
| 61 | Quid faciam? quo sola ferar? vacat insula cultu; |
| 62 | non hominum video, non ego facta boum. |
| 63 | omne latus terrae cingit mare; navita nusquam. |
| 64 | nulla per ambiguas puppis itura vias. |
| 65 | finge dari comitesque mihi ventosque ratemque, |
| 66 | quid sequar? accessus terra paterna negat. |
| 67 | ut rate felici pacata per aequora labar, |
| 68 | temperet ut ventos Aeolus; exul ero. |
| 69 | non ego te, Crete, centum digesta per urbes, |
| 70 | adspiciam, puero cognita terra Iovi. |
| 71 | at pater et tellus iusto regnata parenti |
| 72 | prodita sunt facto, nomina cara, meo, |
| 73 | cum tibi, ne victor tecto morerere recurvo, |
| 74 | quae regerent passus, pro duce fila dedi. |
| 75 | tum mihi dicebas: "per ego ipsa pericula iuro |
| 76 | te fore, dum nostrum vivet uterque, meam." |
| 77 | Vivimus, et non sum, Theseu, tua, si modo vivis, |
| 78 | femina periuri fraude sepulta viri. |
| 79 | me quoque, qua fratrem mactasses, improbe, clava! |
| 80 | esset, quam dederas, morte soluta fides. |
| 81 | nunc ego non tantum, quae sum passura, recordor, |
| 82 | sed quaecumque potest ulla relicta pati. |
| 83 | occurrunt animo pereundi mille figurae, |
| 84 | morsque minus poenae quam mora mortis habet. |
| 85 | iam iam venturos aut hac aut suspicor illac, |
| 86 | qui lanient avido viscera dente lupos. |
| 87 | forsitan et fulvos tellus alat ista leones? |
| 88 | quis scit an et saevas tigridas insula habet. |
| 89 | et freta dicuntur magnas expellere phocas; |
| 90 | quis vetat et gladios per latus ire meum? |
| 91 | Tantum ne religer dura captiva catena, |
| 92 | neve traham serva grandia pensa manu, |
| 93 | cui pater est Minos, cui mater filia Phoebi, |
| 94 | quodque magis memini, quae tibi pacta fui! |
| 95 | si mare, si terras porrectaque litora vidi, |
| 96 | multa mihi terrae, multa minantur aquae. |
| 97 | caelum restabat; timeo simulacra deorum; |
| 98 | destituor rapidis praeda cibusque feris. |
| 99 | sive colunt habitantque viri, diffidimus illis; |
| 100 | externos didici laesa timere viros. |
| 101 | Viveret Androgeos utinam, nec facta luisses |
| 102 | impia funeribus, Cecropi terra, tuis; |
| 103 | nec tua mactasset nodoso stipite, Theseu, |
| 104 | ardua parte virum dextera, parte bovem; |
| 105 | nec tibi, quae reditus monstrarent, fila dedissem, |
| 106 | fila per adductas saepe recepta manus. |
| 107 | non equidem miror, si stat victoria tecum |
| 108 | strataque Cretaeam belva planxit humum. |
| 109 | non poterant figi praecordia ferrea cornu; |
| 110 | ut te non tegeres, pectore tutus eras. |
| 111 | illic tu silices, illic adamanta tulisti, |
| 112 | illic, qui silices, Thesea, vincat, habes. |
| 113 | Crudeles somni, quid me tenuistis inertem? |
| 114 | aut semel aeterna nocte premenda fui. |
| 115 | vos quoque crudeles venti, nimiumque parati |
| 116 | flaminaque in lacrimas officiosa meas; |
| 117 | dextera crudelis, quae me fratremque necavit, |
| 118 | et data poscenti, nomen inane, fides: |
| 119 | in me iurarunt somnus ventusque fidesque: |
| 120 | prodita sum causis una puella tribus. |
| 121 | Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo |
| 122 | nec mea qui digitis lumina condat, erit. |
| 123 | spiritus infelix peregrinas ibit in auras |
| 124 | nec positos artus unguet amica manus. |
| 125 | ossa superstabunt volucres inhumata marinae; |
| 126 | haec sunt officiis digna sepulcra meis. |
| 127 | ibis Cecropios portus patriaque receptus, |
| 128 | cum steteris urbis celsus in arce tuae |
| 129 | et bene narraris letum taurique virique |
| 130 | sectaque per dubias saxea tecta vias; |
| 131 | me quoque narrato sola tellure relictam; |
| 132 | non ego sum titulis subripienda tuis! |
| 133 | nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos Aethrae |
| 134 | filius; auctores saxa fretumque tui. |
| 135 | Di facerent ut me summa de puppe videres, |
| 136 | movisset vultus maesta figura tuos. |
| 137 | nunc quoque non oculis, sed qua potes, adspice mente |
| 138 | haerentem scopulo quem vaga pulsat aqua; |
| 139 | adspice demissos lugentis more capillos |
| 140 | et tunicas lacrimis sicut ab imbre graves! |
| 141 | corpus ut impulsae segetes aquilonibus horret |
| 142 | litteraque articulo pressa tremente labat. |
| 143 | non te per meritum, quoniam male cessit, adoro; |
| 144 | debita sit facto gratia nulla meo. |
| 145 | sed ne poena quidem. si non ego causa salutis, |
| 146 | non tamen est cur sis tu mihi causa necis. |
| 147 | Has tibi plangendo lugubria pectora lassas |
| 148 | infelix tendo trans freta lata manus; |
| 149 | hos tibi qui superant ostendo maesta capillos; |
| 150 | per lacrimas oro, quas tua facta movent: |
| 151 | flecte ratem, Theseu, versoque relabere vento; |
| 152 | si prius occidero, tu tamen ossa feres. |