Ovidius, Heroides, VII. Dido Aeneae
| 1 | [Accipe, Dardanide, moriturae carmen Elissae; |
| 2 | quae legis a nobis ultima verba legi.] |
| 3 | Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbis |
| 4 | ad vada Maeandri concinit albus olor. |
| 5 | Nec quia te nostra sperem prece posse moveri, |
| 6 | alloquor: adverso movimus ista deo! |
| 7 | sed meriti famam corpusque animumque pudicum |
| 8 | cum male perdiderim, perdere verba leve est. |
| 9 | Certus es ire tamen miseramque relinquere Didon |
| 10 | atque idem venti vela fidemque ferent. |
| 11 | certus es, Aenea, cum foedere solvere naves |
| 12 | quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi. |
| 13 | nec nova Karthago, nec te crescentia tangunt |
| 14 | moenia nec sceptro tradita summa tuo. |
| 15 | facta fugis, facienda petis; quaerenda per orbem |
| 16 | altera, quaesita est altera terra tibi. |
| 17 | ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam? |
| 18 | quis sua non notis arva tenenda dabit? |
| 19 | alter habendus amor tibi restat et altera Dido |
| 20 | quamque iterum fallas, altera danda fides. |
| 21 | quando erit, ut condas instar Karthaginis urbem |
| 22 | et videas populos altus ab arce tuos? |
| 23 | omnia ut eveniant, nec di tua vota morentur, |
| 24 | unde tibi, quae te sic amet, uxor erit? |
| 25 | Uror ut inducto ceratae sulpure taedae, |
| 26 | ut pia fumosis addita tura rogis. |
| 27 | Aeneas oculis vigilantis semper inhaeret; |
| 28 | Aenean animo noxque diesque refert. |
| 29 | ille quidem male gratus et ad mea munera surdus |
| 30 | et quo, si non sim stulta, carere velim. |
| 31 | non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi, |
| 32 | sed queror infidum questaque peius amo. |
| 33 | parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem, |
| 34 | frater Amor; castris militet ille tuis. |
| 35 | aut ego quem coepi - neque enim dedignor - amare, |
| 36 | materiam curae praebeat ille meae. |
| 37 | Fallor et ista mihi falso iactatur imago: |
| 38 | matris ab ingenio dissidet ille suae. |
| 39 | te lapis et montes innataque rupibus altis |
| 40 | robora, te saevae progenuere ferae |
| 41 | aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis: |
| 42 | qua tamen adversis fluctibus ire paras? |
| 43 | quo fugis? obstat hiems. hiemis mihi gratia prosit! |
| 44 | adspice ut eversas concitet Eurus aquas. |
| 45 | quod tibi malueram, sine me debere procellis; |
| 46 | iustior est animo ventus et unda tuo. |
| 47 | Non ego sum tanti, quod non cessaris, inique, |
| 48 | ut pereas, dum me per freta longa fugis. |
| 49 | exerces pretiosa odia et constantia magno, |
| 50 | si, dum me careas, est tibi vile mori. |
| 51 | iam venti ponent, strataque aequaliter unda |
| 52 | caeruleis Triton per mare curret equis. |
| 53 | tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses |
| 54 | et, nisi duritia robora vincis, eris. |
| 55 | quid, si nescires, insana quid aequora possunt, |
| 56 | expertae totiens tam male credis aquae? |
| 57 | ut, pelago suadente etiam, retinacula solvas, |
| 58 | multa tamen latus tristia pontus habet. |
| 59 | nec violasse fidem temptantibus aequora prodest; |
| 60 | perfidiae poenas exigit ille locus, |
| 61 | praecipue cum laesus amor, quia mater Amorum |
| 62 | nuda Cytheriacis edita fertur aquis. |
| 63 | Perdita ne perdam, timeo, noceamve nocenti |
| 64 | neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas. |
| 65 | vive, precor! sic te melius quam funere perdam, |
| 66 | tu potius leti causa ferere mei. |
| 67 | finge, age, te rapido - nullum sit in omine pondus! - |
| 68 | turbine deprendi; quid tibi mentis erit? |
| 69 | protinus occurrent falsae periuria linguae |
| 70 | et Phrygia Dido fraude coacta mori; |
| 71 | coniugis ante oculos deceptae stabit imago |
| 72 | tristis et effusis sanguinolenta comis. |
| 73 | quidquid id est "tantum merui! concedite!" dicas, |
| 74 | quaeque cadent in te fulmina missa putes! |
| 75 | Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque; |
| 76 | grande morae pretium tuta futura via est. |
| 77 | nec mihi tu curae; puero parcatur Iulo! |
| 78 | te satis est titulum mortis habere meae. |
| 79 | quid puer Ascanius, quid di meruere Penates? |
| 80 | ignibus ereptos obruet unda deos? |
| 81 | sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide, iactas, |
| 82 | presserunt umeros sacra paterque tuos. |
| 83 | omnia mentiris; neque enim tua fallere lingua |
| 84 | incipit a nobis, primaque plector ego: |
| 85 | si quaeras ubi sit formosi mater Iuli - |
| 86 | occidit a duro sola relicta viro! |
| 87 | haec mihi narraras, at me movere merentem. |
| 88 | inde minor culpa poena futura mea est. |
| 89 | Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent: |
| 90 | per mare, per terras septima iactat hiems. |
| 91 | fluctibus eiectum tuta statione recepi |
| 92 | vixque bene audito nomine regna dedi. |
| 93 | his tamen officiis utinam contenta fuissem |
| 94 | nec mea concubitu fama sepulta foret! |
| 95 | illa dies nocuit, qua nos declive sub antrum |
| 96 | caeruleus subitis conpulit imber aquis. |
| 97 | audieram vocem; nymphas ululasse putavi: |
| 98 | Eumenides fatis signa dedere meis. |
| 99 | Exige, laese pudor, poenas, violataque lecti |
| 100 | iura neque ad cineres fama retenta meos! |
| 101 | vosque mei manes animaeque cinisque Sychaei, |
| 102 | ad quas, me miseram, plena pudoris eo. |
| 103 | est mihi marmorea sacratus in aede Sychaeus; |
| 104 | oppositae frondes velleraque alba tegunt. |
| 105 | hinc ego me sensi noto quater ore citari; |
| 106 | ipse sono tenui dixit "Elissa, veni!" |
| 107 | Nulla mora est: venio, venio tibi debita coniunx, - |
| 108 | sum tamen admisso tarda pudore meo! |
| 109 | da veniam culpae; decepit idoneus auctor; |
| 110 | invidiam noxae detrahit ille meae. |
| 111 | diva parens seniorque pater, pia sarcina nati, |
| 112 | spem mihi mansuri rite dedere viri. |
| 113 | si fuit errandum, causas habet error honestas: |
| 114 | adde fidem, nulla parte pigendus erit. |
| 115 | Durat in extremum vitaeque novissima nostrae |
| 116 | prosequitur fati, qui fuit ante, tenor: |
| 117 | occidit internas coniunx mactatus ad aras |
| 118 | et sceleris tanti praemia frater habet, |
| 119 | exul agor cineresque viri patriamque relinquo |
| 120 | et feror in dubias hoste sequente vias; |
| 121 | adplicor ignotis fratrique elapsa fretoque; |
| 122 | quod tibi donavi, perfide, litus emo. |
| 123 | urbem constitui lateque patentia fixi |
| 124 | moenia finitimis invidiosa locis. |
| 125 | bella tument. bellis peregrina et femina temptor |
| 126 | vixque rudis portas urbis et arma paro. |
| 127 | mille procis placui, qui me coiere querentes |
| 128 | nescio quem thalamis praeposuisse suis. |
| 129 | quid dubitas vinctam Gaetulo tradere Iarbae? |
| 130 | praebuerim sceleri bracchia nostra tuo. |
| 131 | est etiam frater, cuius manus impia poscit |
| 132 | respergi nostro sparsa cruore viri. |
| 133 | pone deos et quae tangendo sacra profanas! |
| 134 | non bene caelestis impia dextra colit. |
| 135 | si tu cultor eras elapsis igne futurus, |
| 136 | paenitet elapsos ignibus esse deos. |
| 137 | Forsitan et gravidam Didon, scelerate, relinquas |
| 138 | parsque tui lateat corpore clausa meo. |
| 139 | accedet fatis matris miserabilis infans |
| 140 | et nondum nato funeris auctor eris. |
| 141 | cumque parente sua frater morietur Iuli, |
| 142 | poenaque conexos auferet una duos. |
| 143 | "Sed iubet ire deus." vellem, vetuisset adire |
| 144 | Punica nec Teucris pressa fuisset humus. |
| 145 | hoc duce nempe deo ventis agitaris iniquis |
| 146 | et teris in rapido tempora longa freto? |
| 147 | Pergama vix tanto tibi erant repetenda labore, |
| 148 | Hectore si vivo quanta fuere forent. |
| 149 | non patrium Simoenta petis, sed Thybridis undas, |
| 150 | nempe ut pervenias quo cupis hospes eris. |
| 151 | utque latet vitatque tuis obtrusa carinis, |
| 152 | vix tibi continget terra petita seni. |
| 153 | Hos potius populos in dotem ambage remissa |
| 154 | accipe et advectas Pygmalionis opes. |
| 155 | Ilion in Tyriam transfer felicius urbem |
| 156 | resque loco regis sceptraque sacra tene! |
| 157 | si tibi mens avida est belli, si quaerit Iulus, |
| 158 | unde suo partus Marte triumphus eat, |
| 159 | quem superet, nequid desit praebebimus hostem; |
| 160 | hic pacis leges, hic locus arma capit. |
| 161 | tu modo - per matrem fraternaque tela, sagittas, |
| 162 | perque fugae comites, Dardana sacra, deos! - |
| 163 | sic superent, quoscumque tua de gente reportas |
| 164 | Mars ferus et damni sit modus ille tui |
| 165 | Ascaniusque suos feliciter inpleat annos |
| 166 | et senis Anchisae molliter ossa cubent! - |
| 167 | parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam! |
| 168 | quod crimen dicis praeter amasse meum? |
| 169 | non ego sum Pthias magnisque oriunda Mycenis, |
| 170 | nec steterunt in te virque paterque meus. |
| 171 | si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar; |
| 172 | dum tua sit Dido, quidlibet esse feret. |
| 173 | Nota mihi freta sunt Afrum plangentia litus; |
| 174 | temporibus certis dantque negantque viam: |
| 175 | cum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis; |
| 176 | nunc levis eiectam continet alga ratem. |
| 177 | tempus ut observem, manda mihi: certius ibis, |
| 178 | nec te, si cupies, ipsa manere sinam. |
| 179 | et socii requiem poscunt, laniataque classis |
| 180 | postulat exiguas semirefecta moras. |
| 181 | pro meritis et siqua tibi debebimus ultra, |
| 182 | pro spe coniugii tempora parva peto: |
| 183 | dum freta mitescunt et amor, dum temperat usum, |
| 184 | fortiter edisco tristia posse pati. |
| 185 | Si minus, est animus nobis effundere vitam; |
| 186 | in me crudelis non potes esse diu. |
| 187 | adspicias utinam, quae sit scribentis imago; |
| 188 | scribimus, et gremio Troicus ensis adest; |
| 189 | perque genas lacrimae strictum labuntur in ensem, |
| 190 | qui iam pro lacrimis sanguine tinctus erit. |
| 191 | quam bene conveniunt fato tua munera nostro! |
| 192 | instruis impensa nostra sepulcra brevi. |
| 193 | nec mea nunc primum feriuntur pectora telo: |
| 194 | ille locus saevi vulnus amoris habet. |
| 195 | Anna soror, soror Anna, meae male conscia culpae, |
| 196 | iam dabis in cineres ultima dona meos. |
| 197 | nec consumpta rogis inscribar Elissa Sychaei, |
| 198 | hoc tantum in tumuli marmore carmen erit: |
| 199 | praebuit aeneas et causam mortis et ensem. |
| 200 | ipsa sua Dido concidit usa manu. |