monumenta.ch > Martialis > 68 > 87 > 73 > 79 > 85 > 82 > 86 > 29 > 68 > 17 > 74 > 24 > 77 > 60 > 89 > 18 > 80 > 48 > 84 > 32 > 38 > 65 > 41 > 5
Ovidius, Heroides, IV. Phaedra Hippolyto <<<     >>> VI. Hypsipyle Iasoni

Ovidius, Heroides, V. Oenone Paridi

1 [Nympha suo Paridi, quamvis suus esse recuset,
2 mittit ab Idaeis verba legenda iugis.]
3 Perlegis? an coniunx prohibet nova? perlege! non est
4 ista Mycenaea littera facta manu.
5 Pedasis Oenone, Phrygiis celeberrima silvis,
6 laesa queror de te, si sinis, ipse meo.
7 Quis deus opposuit nostris sua numina votis?
8 ne tua permaneam, quod mihi crimen obest?
9 leniter, e merito quicquid patiare, ferendum est;
10 quae venit indignae poena dolenda venit.
11 Nondum tantus eras, cum te contenta marito
12 edita de magno flumine nympha fui.
13 qui nunc Priamides (absit reverentia vero)
14 servus eras; servo nubere nympha tuli!
15 saepe greges inter requievimus arbore tecti
16 mixtaque cum foliis praebuit herba torum.
17 saepe super stramen fenoque iacentibus alto
18 defensa est humili cana pruina casa.
19 quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos
20 et tegeret catulos qua fera rupe suos?
21 retia saepe comes maculis distincta tetendi,
22 saepe citos egi per iuga longa canes.
23 incisae servant a te mea nomina fagi
24 et legor Oenone falce notata tua;
25 et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt;
26 crescite et in titulos surgite recta meos!
27 [Populus est, memini, fluviali consita rivo,
28 est in qua nostri littera scripta memor.]
29 popule, vive, precor, quae consita margine ripae
30 hoc in rugoso cortice carmen habes:
31 "cum Paris Oenone poterit spirare relicta,
32 ad fontem Xanthi versa recurret aqua."
33 Xanthe, retro propera versaeque recurrite lymphae!
34 sustinet Oenonen deseruisse Paris.
35 Illa dies fatum miserae mihi dixit, ab illa
36 pessima mutati coepit amoris hiems,
37 qua Venus et Iuno sumptisque decentior armis
38 venit in arbitrium nuda Minerva tuum.
39 attoniti micuere sinus gelidusque cucurrit,
40 ut mihi narrasti, dura per ossa tremor.
41 consului (neque enim modice terrebar) anusque
42 longaevosque senes: constitit esse nefas.
43 Caesa abies sectaeque trabes et classe parata
44 caerula ceratas accipit unda rates.
45 flesti discedens. hoc saltim parce negare;
46 praeterito magis est iste pudendus amor.
47 et flesti et nostros vidisti flentis ocellos;
48 miscuimus lacrimas maestus uterque suas.
49 non sic appositis vincitur vitibus ulmus,
50 ut tua sunt collo bracchia nexa meo.
51 ah quotiens, cum te vento quererere teneri,
52 riserunt comites - ille secundus erat.
53 oscula dimissae quotiens repetita dedisti!
54 quam vix sustinuit dicere lingua "vale!"
55 Aura levis rigido pendentia lintea malo
56 suscitat et remis eruta canet aqua.
57 prosequor infelix oculis abeuntia vela,
58 qua licet, et lacrimis umet arena meis,
59 utque celer venias, virides Nereidas oro -
60 scilicet ut venias in mea damna celer.
61 votis ergo meis, alii rediture, redisti?
62 ei mihi, pro dira paelice blanda fui!
63 Adspicit immensum moles nativa profundum
64 (mons fuit), aequoreis illa resistit aquis;
65 hinc ego vela tuae cognovi prima carinae
66 et mihi per fluctus impetus ire fuit.
67 dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora.
68 pertimui: cultus non erat ille tuus.
69 fit propior terrasque cita ratis attigit aura:
70 femineas vidi corde tremente genas.
71 non satis id fuerat - quid enim furiosa morabar? -
72 haerebat gremio turpis amica tuo!
73 tunc vero rupique sinus et pectora planxi
74 et secui madidas ungue rigente genas
75 implevique sacram querulis ululatibus Iden
76 illuc has lacrimas in mea saxa tuli.
77 sic Helene doleat defectaque coniuge ploret,
78 quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat!
79 Nunc tibi conveniunt, quae te per aperta sequantur
80 aequora legitimos destituantque viros.
81 at cum pauper eras armentaque pastor agebas,
82 nulla nisi Oenone pauperis uxor erat.
83 non ego miror opes, nec me tua regia tangit
84 nec de tot Priami dicar ut una nurus,
85 non tamen ut Priamus nymphae socer esse recuset
86 aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus.
87 dignaque sum et cupio fieri matrona potentis;
88 sunt mihi quas possint sceptra decere manus.
89 nec me, faginea quod tecum fronde iacebam,
90 despice; purpureo sum magis apta toro.
91 Denique tutus amor meus est; ibi nulla parantur
92 bella nec ultrices advehit unda rates.
93 Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis;
94 hac venit in thalamos dote superba tuos.
95 quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem,
96 vel cum Deiphobo Polydamanta roga;
97 quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse,
98 consule, quis aetas longa magistra fuit.
99 turpe rudimentum, patriae praeponere raptam.
100 causa pudenda tua est; iusta vir arma movet.
101 Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam,
102 quae sit in amplexus tam cito versa tuos.
103 ut minor Atrides temerati foedera lecti
104 clamat et externo laesus amore dolet,
105 tu quoque clamabis. nulla reparabilis arte
106 laesa pudicitia est; deperit illa semel.
107 ardet amore tui; sic et Menelaon amavit;
108 nunc iacet in viduo credulus ille toro.
109 felix Andromache certo bene nupta marito;
110 uxor ad exemplum fratris habenda fui.
111 tu levior foliis, tum cum sine pondere suci
112 mobilibus ventis arida facta volant.
113 et minus est in te quam summa pondus arista,
114 quae levis adsiduis solibus usta riget.
115 Hoc tua (nam recolo) quondam germana canebat
116 sic mihi diffusis vaticinata comis:
117 "quid facis, Oenone? quid arenae semina mandas?
118 non profecturis litora bubus aras!
119 Graia iuvenca venit, quae te patriamque domumque
120 perdat! io prohibe! Graia iuvenca venit!
121 dum licet, obscenam ponto demergite puppim!
122 heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit!"
123 dixerat; in cursu famulae rapuere furentem,
124 at mihi flaventes diriguere comae.
125 ah, nimium miserae vates mihi vera fuisti;
126 possidet en saltus Graia iuvenca meos!
127 sit facie quamvis insignis, adultera certe est;
128 deseruit socios hospite capta deos.
129 illam de patria Theseus, nisi nomine fallor,
130 nescioquis Theseus abstulit ante sua.
131 a iuvene, et cupido, credatur reddita virgo?
132 unde hoc compererim tam bene quaeris? amo!
133 vim licet appelles et culpam nomine veles;
134 quae totiens rapta est, praebuit ipsa rapi.
135 at manet Oenone fallenti casta marito -
136 et poteras falli legibus ipse tuis:
137 Me Satyri celeres (silvis ego tecta latebam)
138 quaesierunt rapido, turba proterva, pede
139 cornigerumque caput pinu praecinctus acuta
140 Faunus, in immensis qua tumet Ida iugis.
141 me fide conspicuus Troiae munitor amavit;
142 ille meae spolium virginitatis habet.
143 id quoque luctando; rupi tamen ungue capillos
144 oraque sunt digitis aspera facta meis.
145 nec pretium stupri gemmas aurumque poposci;
146 turpiter ingenuum munera corpus emunt.
147 Ipse ratus dignam medicas mihi tradidit artes
148 admisitque meas ad sua dona manus.
149 quaecumque herba potens ad opem radixque medendi
150 utilis in toto nascitur orbe, mea est.
151 me miseram, quod amor non est medicabilis herbis!
152 deficior prudens artis ab arte mea.
153 ipse repertor opis vaccas pavisse Pheraeas
154 fertur et e nostro saucius igne fuit.
155 Quod nec graminibus tellus fecunda creandis
156 nec deus, auxilium tu mihi ferre potes.
157 et potes et merui. dignae miserere puellae!
158 non ego cum Danais arma cruenta fero.
159 sed tua sum tecumque fui puerilibus annis
160 et tua, quod superest temporis, esse precor.
Ovidius HOME

bav1666.24 bnf8242.8 ubbF_IV_17.13r

Ovidius, Heroides, IV. Phaedra Hippolyto <<<     >>> VI. Hypsipyle Iasoni
monumenta.ch > Martialis > 68 > 87 > 73 > 79 > 85 > 82 > 86 > 29 > 68 > 17 > 74 > 24 > 77 > 60 > 89 > 18 > 80 > 48 > 84 > 32 > 38 > 65 > 41 > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik