Ovidius, Heroides, II. Phyllis Demophoonti
| 1 | Hospita, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis |
| 2 | ultra promissum tempus abesse queror. |
| 3 | cornua cum lunae pleno semel orbe coissent, |
| 4 | litoribus nostris ancora pacta tua est |
| 5 | luna quater latuit, toto quater orbe recrevit; |
| 6 | nec vehit Actaeas Sithonis unda rates. |
| 7 | tempora si numeresbene quae numeramus amantes |
| 8 | non venit ante suam nostra querela diem. |
| 9 | Spes quoque lenta fuit; tarde, quae credita laedunt, |
| 10 | credimus. invita nunc es amante nocens. |
| 11 | saepe fui mendax pro te mihi, saepe putavi |
| 12 | alba procellosos vela referre Notos. |
| 13 | Thesea devovi, quia te dimittere nollet; |
| 14 | nec tenuit cursus forsitan ille tuos. |
| 15 | interdum timui, ne, dum vada tendis ad Hebri, |
| 16 | mersa foret cana naufraga puppis aqua. |
| 17 | saepe deos supplex, ut tu, scelerate, valeres, |
| 18 | cum prece turicremis sum venerata sacris; |
| 19 | saepe, videns ventos caelo pelagoque faventes, |
| 20 | ipsa mihi dixi: 'si valet ille, venit.' |
| 21 | denique fidus amor, quidquid properantibus obstat, |
| 22 | finxit, et ad causas ingeniosa fui. |
| 23 | at tu lentus abes; nec te iurata reducunt |
| 24 | numina, nec nostro motus amore redis. |
| 25 | Demophoon, ventis et verba et vela dedisti; |
| 26 | vela queror reditu, verba carere fide. |
| 27 | Dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amavi? |
| 28 | crimine te potui demeruisse meo. |
| 29 | unum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi; |
| 30 | sed scelus hoc meriti pondus et instar habet. |
| 31 | iura fidesque ubi nunc, commissaque dextera dextrae, |
| 32 | quique erat in falso plurimus ore deus? |
| 33 | promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos, |
| 34 | qui mihi coniugii sponsor et obses erat? |
| 35 | per mare, quod totum ventis agitatur et undis, |
| 36 | per quod nempe ieras, per quod iturus eras, |
| 37 | perque tuum mihi iurastinisi fictus et ille est |
| 38 | concita qui ventis aequora mulcet, avum, |
| 39 | per Venerem nimiumque mihi facientia tela |
| 40 | altera tela arcus, altera tela faces |
| 41 | Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis, |
| 42 | et per taediferae mystica sacra deae. |
| 43 | si de tot laesis sua numina quisque deorum |
| 44 | vindicet, in poenas non satis unus eris. |
| 45 | Ah, laceras etiam puppes furiosa refeci |
| 46 | ut, qua desererer, firma carina foret! |
| 47 | remigiumque dedi, quod me fugiturus haberes. |
| 48 | heu! patior telis vulnera facta meis! |
| 49 | credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis; |
| 50 | credidimus generi nominibusque tuis; |
| 51 | credidimus lacrimisan et hae simulare docentur? |
| 52 | hae quoque habent artes, quaque iubentur, eunt? |
| 53 | dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis? |
| 54 | parte satis potui qualibet inde capi. |
| 55 | Nec moveor, quod te iuvi portuque locoque |
| 56 | debuit haec meriti summa fuisse mei! |
| 57 | turpiter hospitium lecto cumulasse iugali |
| 58 | paenitet, et lateri conseruisse latus. |
| 59 | quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset |
| 60 | nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori. |
| 61 | speravi melius, quia me meruisse putavi; |
| 62 | quaecumque ex merito spes venit, aequa venit. |
| 63 | Fallere credentem non est operosa puellam |
| 64 | gloria. simplicitas digna favore fuit. |
| 65 | sum decepta tuis et amans et femina verbis. |
| 66 | di faciant, laudis summa sit ista tuae! |
| 67 | inter et Aegidas, media statuaris in urbe, |
| 68 | magnificus titulis stet pater ante suis. |
| 69 | cum fuerit Sciron lectus torvusque Procrustes |
| 70 | et Sinis et tauri mixtaque forma viri |
| 71 | et domitae bello Thebae fusique bimembres |
| 72 | et pulsata nigri regia caeca dei |
| 73 | hoc tua post illos titulo signetur imago: |
| 74 | hic est, cuius amans hospita capta dolo est. |
| 75 | de tanta rerum turba factisque parentis |
| 76 | sedit in ingenio Cressa relicta tuo. |
| 77 | quod solum excusat, solum miraris in illo; |
| 78 | heredem patriae, perfide, fraudis agis. |
| 79 | illanec invideofruitur meliore marito |
| 80 | inque capistratis tigribus alta sedet; |
| 81 | at mea despecti fugiunt conubia Thraces, |
| 82 | quod ferar externum praeposuisse meis. |
| 83 | atque aliquis 'iam nunc doctas eat,' inquit, 'Athenas; |
| 84 | armiferam Thracen qui regat, alter erit. |
| 85 | exitus acta probat.' careat successibus, opto, |
| 86 | quisquis ab eventu facta notanda putat! |
| 87 | at si nostra tuo spumescant aequora remo, |
| 88 | iam mihi, iam dicar consuluisse meis |
| 89 | sed neque consului, nec te mea regia tanget |
| 90 | fessaque Bistonia membra lavabis aqua! |
| 91 | Illa meis oculis species abeuntis inhaeret, |
| 92 | cum premeret portus classis itura meos. |
| 93 | ausus es amplecti colloque infusus amantis |
| 94 | oscula per longas iungere pressa moras |
| 95 | cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras, |
| 96 | quodque foret velis aura secunda, queri |
| 97 | et mihi discedens suprema dicere voce: |
| 98 | 'Phylli, fac expectes Demophoonta tuum!' |
| 99 | Expectem, qui me numquam visurus abisti? |
| 100 | expectem pelago vela negata meo? |
| 101 | et tamen expectoredeas modo serus amanti, |
| 102 | ut tua sit solo tempore lapsa fides! |
| 103 | Quid precor infelix? te iam tenet altera coniunx |
| 104 | forsitan et, nobis qui male favit, amor; |
| 105 | iamque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nosti. |
| 106 | ei mihi! si, quae sim Phyllis et unde, rogas |
| 107 | quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto |
| 108 | Threicios portus hospitiumque dedi, |
| 109 | cuius opes auxere meae, cui dives egenti |
| 110 | munera multa dedi, multa datura fui; |
| 111 | quae tibi subieci latissima regna Lycurgi, |
| 112 | nomine femineo vix satis apta regi, |
| 113 | qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum, |
| 114 | et sacer admissas exigit Hebrus aquas, |
| 115 | cui mea virginitas avibus libata sinistris |
| 116 | castaque fallaci zona recincta manu! |
| 117 | pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis, |
| 118 | et cecinit maestum devia carmen avis; |
| 119 | adfuit Allecto brevibus torquata colubris, |
| 120 | suntque sepulcrali lumina mota face! |
| 121 | Maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco |
| 122 | quaeque patent oculis litora lata meis. |
| 123 | sive die laxatur humus, seu frigida lucent |
| 124 | sidera, prospicio, quis freta ventus agat; |
| 125 | et quaecumque procul venientia lintea vidi, |
| 126 | protinus illa meos auguror esse deos. |
| 127 | in freta procurro, vix me retinentibus undis, |
| 128 | mobile qua primas porrigit aequor aquas. |
| 129 | quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto; |
| 130 | linquor et ancillis excipienda cado. |
| 131 | Est sinus, adductos modice falcatus in arcus; |
| 132 | ultima praerupta cornua mole rigent. |
| 133 | hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas |
| 134 | mens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit. |
| 135 | ad tua me fluctus proiectam litora portent, |
| 136 | occurramque oculis intumulata tuis! |
| 137 | duritia ferrum ut superes adamantaque teque, |
| 138 | 'non tibi sic,' dices, 'Phylli, sequendus eram!' |
| 139 | saepe venenorum sitis est mihi; saepe cruenta |
| 140 | traiectam gladio morte perire iuvat. |
| 141 | colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis |
| 142 | praebuerunt, laqueis inplicuisse iuvat. |
| 143 | stat nece matura tenerum pensare pudorem. |
| 144 | in necis electu parva futura mora est. |
| 145 | Inscribere meo causa invidiosa sepulcro. |
| 146 | aut hoc aut simili carmine notus eris: |
| 147 | phyllida demophoon leto dedit hospes amantem; |
| 148 | ille necis causam praebuit, ipsa manum. |