Ovidius, Fasti, Liber VI
| 1 | Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas: |
| 2 | quae placeat, positis omnibus ipse leges. |
| 3 | facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur, |
| 4 | nullaque mortali numina visa putent. |
| 5 | est deus in nobis, agitante calescimus illo; |
| 6 | impetus hic sacrae semina mentis habet: |
| 7 | fas mihi praecipue voltus vidisse deorum, |
| 8 | vel quia sum vates, vel quia sacra cano. |
| 9 | est nemus arboribus densum, secretus ab omni |
| 10 | voce locus, si non obstreperetur aquis: |
| 11 | hic ego quaerebam coepti quae mensis origo |
| 12 | esset, et in cura nominis huius eram. |
| 13 | ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi |
| 14 | viderat, Ascraeas cum sequeretur oves; |
| 15 | nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae |
| 16 | contulit: ex illis sed tamen una fuit, |
| 17 | ex illis fuit una, sui germana mariti; |
| 18 | haec erat, agnovi, quae stat in arce Iovis. |
| 19 | horrueram tacitoque animum pallore fatebar; |
| 20 | tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus. |
| 21 | namque ait 'o vates, Romani conditor anni, |
| 22 | ause per exiguos magna referre modos, |
| 23 | ius tibi fecisti numen caeleste videndi, |
| 24 | cum placuit numeris condere festa tuis: |
| 25 | ne tamen ignores volgique errore traharis, |
| 26 | Iunius a nostro nomine nomen habet. |
| 27 | est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem: |
| 28 | fratre magis dubito glorier anne viro. |
| 29 | si genus aspicitur, Saturnum prima parentem |
| 30 | feci, Saturni sors ego prima fui. |
| 31 | a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est: |
| 32 | haec illi a caelo proxima terra fuit. |
| 33 | si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis, |
| 34 | iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi. |
| 35 | an potuit Maio paelex dare nomina mensi, |
| 36 | hic honor in nobis invidiosus erit? |
| 37 | cur igitur regina vocor princepsque dearum, |
| 38 | aurea cur dextrae sceptra dedere meae? |
| 39 | an facient mensem luces, Lucinaque ab illis |
| 40 | dicar, et a nullo nomina mense traham? |
| 41 | tum me paeniteat posuisse fideliter iras |
| 42 | in genus Electrae Dardaniamque domum. |
| 43 | causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam, |
| 44 | forma quoque Idaeo iudice victa mea est. |
| 45 | paeniteat quod non foveo Carthaginis arces, |
| 46 | cum mea sint illo currus et arma loco: |
| 47 | paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas |
| 48 | et veterem Latio subposuisse Samon: |
| 49 | adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos, |
| 50 | quos ego Romanis succubuisse tuli. |
| 51 | sed neque paeniteat, nec gens mihi carior ulla est: |
| 52 | hic colar, hic teneam cum Iove templa meo. |
| 53 | ipse mihi Mavors 'commendo moenia' dixit |
| 54 | 'haec tibi: tu pollens urbe nepotis eris.' |
| 55 | dicta fides sequitur: centum celebramur in aris, |
| 56 | nec levior quovis est mihi mensis honor. |
| 57 | nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem |
| 58 | Roma: suburbani dant mihi munus idem. |
| 59 | inspice quos habeat nemoralis Aricia fastos |
| 60 | et populus Laurens Lanuviumque meum: |
| 61 | est illic mensis Iunonius. inspice Tibur |
| 62 | et Praenestinae moenia sacra deae, |
| 63 | Iunonale leges tempus: nec Romulus illas |
| 64 | condidit, at nostri Roma nepotis erat.' |
| 65 | finierat Iuno, respeximus: Herculis uxor |
| 66 | stabat, et in voltu signa vigoris erant. |
| 67 | 'non ego, si toto mater me cedere caelo |
| 68 | iusserit, invita matre morabor' ait. |
| 69 | 'nunc quoque non luctor de nomine temporis huius: |
| 70 | blandior, et partes paene rogantis ago, |
| 71 | remque mei iuris malim tenuisse precando: |
| 72 | et faveas causae forsitan ipse meae. |
| 73 | aurea possedit socio Capitolia templo |
| 74 | mater et, ut debet, cum Iove summa tenet; |
| 75 | at decus omne mihi contingit origine mensis: |
| 76 | unicus est, de quo sollicitamur, honor. |
| 77 | quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti |
| 78 | Herculis uxori, posteritasque memor? |
| 79 | haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni |
| 80 | coniugis: huc captas adpulit ille boves, |
| 81 | hic male defensus flammis et dote paterna |
| 82 | Cacus Aventinam sanguine tinxit humum. |
| 83 | ad propiora vocor: populum digessit ab annis |
| 84 | Romulus, in partes distribuitque duas; |
| 85 | haec dare consilium, pugnare paratior illa est, |
| 86 | haec aetas bellum suadet, at illa gerit. |
| 87 | sic statuit, mensesque nota secrevit eadem: |
| 88 | Iunius est iuvenum; qui fuit ante, senum.' |
| 89 | dixit; et in litem studio certaminis issent, |
| 90 | atque ira pietas dissimulata foret: |
| 91 | venit Apollinea longas Concordia lauro |
| 92 | nexa comas, placidi numen opusque ducis. |
| 93 | haec ubi narravit Tatium fortemque Quirinum |
| 94 | binaque cum populis regna coisse suis, |
| 95 | et lare communi soceros generosque receptos, |
| 96 | 'his nomen iunctis Iunius' inquit 'habet.' |
| 97 | dicta triplex causa est. at vos ignoscite, divae: |
| 98 | res est arbitrio non dirimenda meo. |
| 99 | ite pares a me. perierunt iudice formae |
| 100 | Pergama: plus laedunt, quam iuvat una, duae. |
| 101 | Prima dies tibi, Carna, datur. dea cardinis haec est: |
| 102 | numine clausa aperit, claudit aperta suo. |
| 103 | unde datas habeat vires, obscurior aevo |
| 104 | fama; sed e nostro carmine certus eris. |
| 105 | adiacet antiquus Tiberino lucus Alerni: |
| 106 | pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt. |
| 107 | inde sata est nymphe (Cranaen dixere priores) |
| 108 | nequiquam multis saepe petita procis. |
| 109 | rura sequi iaculisque feras agitare solebat, |
| 110 | nodosasque cava tendere valle plagas; |
| 111 | non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem |
| 112 | credebant, nec erat, Phoebe, pudenda tibi. |
| 113 | huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba, |
| 114 | reddebat tales protinus illa sonos: |
| 115 | 'haec loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris: |
| 116 | si secreta magis ducis in antra, sequor.' |
| 117 | credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit, |
| 118 | et latet et nullo est invenienda modo. |
| 119 | viderat hanc Ianus, visaeque cupidine captus |
| 120 | ad duram verbis mollibus usus erat. |
| 121 | nympha iubet quaeri de more remotius antrum, |
| 122 | utque comes sequitur, destituitque ducem. |
| 123 | stulta! videt Ianus quae post sua terga gerantur: |
| 124 | nil agis, et latebras respicit ille tuas. |
| 125 | nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem |
| 126 | occupat amplexu, speque potitus ait |
| 127 | 'ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto: |
| 128 | hoc pretium positae virginitatis habe.' |
| 129 | sic fatus spinam, qua tristes pellere posset |
| 130 | a foribus noxas (haec erat alba) dedit. |
| 131 | sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis |
| 132 | guttura fraudabant, sed genus inde trahunt: |
| 133 | grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis; |
| 134 | canities pennis, unguibus hamus inest; |
| 135 | nocte volant puerosque petunt nutricis egentes, |
| 136 | et vitiant cunis corpora rapta suis; |
| 137 | carpere dicuntur lactentia viscera rostris, |
| 138 | et plenum poto sanguine guttur habent. |
| 139 | est illis strigibus nomen; sed nominis huius |
| 140 | causa quod horrenda stridere nocte solent. |
| 141 | sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt |
| 142 | neniaque in volucres Marsa figurat anus, |
| 143 | in thalamos venere Procae: Proca natus in illis |
| 144 | praeda recens avium quinque diebus erat, |
| 145 | pectoraque exsorbent avidis infantia linguis; |
| 146 | at puer infelix vagit opemque petit. |
| 147 | territa voce sui nutrix accurrit alumni, |
| 148 | et rigido sectas invenit ungue genas. |
| 149 | quid faceret? color oris erat qui frondibus olim |
| 150 | esse solet seris, quas nova laesit hiems. |
| 151 | pervenit ad Cranaen, et rem docet. illa 'timorem |
| 152 | pone: tuus sospes' dixit 'alumnus erit.' |
| 153 | venerat ad cunas; flebant materque paterque: |
| 154 | 'sistite vos lacrimas, ipsa medebor' ait. |
| 155 | protinus arbutea postes ter in ordine tangit |
| 156 | fronde, ter arbutea limina fronde notat, |
| 157 | spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant) |
| 158 | extaque de porca cruda bimenstre tenet, |
| 159 | atque ita 'noctis aves, extis puerilibus' inquit |
| 160 | 'parcite: pro parvo victima parva cadit. |
| 161 | cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras: |
| 162 | hanc animam vobis pro meliore damus.' |
| 163 | sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit, |
| 164 | quique adsint sacris respicere illa vetat: |
| 165 | virgaque Ianalis de spina subditur alba, |
| 166 | qua lumen thalamis parva fenestra dabat. |
| 167 | post illud nec aves cunas violasse feruntur, |
| 168 | et rediit puero qui fuit ante color. |
| 169 | Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis |
| 170 | mixtaque cum calido sit faba farre rogas? |
| 171 | prisca dea est, aliturque cibis quibus ante solebat, |
| 172 | nec petit adscitas luxuriosa dapes. |
| 173 | piscis adhuc illi populo sine fraude natabat, |
| 174 | ostreaque in conchis tuta fuere suis; |
| 175 | nec Latium norat quam praebet Ionia dives |
| 176 | nec quae Pygmaeo sanguine gaudet avis; |
| 177 | et praeter pennas nihil in pavone placebat, |
| 178 | nec tellus captas miserat arte feras. |
| 179 | sus erat in pretio, caesa sue festa colebant; |
| 180 | terra fabas tantum duraque farra dabat. |
| 181 | quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis |
| 182 | ederit, huic laedi viscera posse negant. |
| 183 | Arce quoque in summa Iunoni templa Monetae |
| 184 | ex voto memorant facta, Camille, tuo. |
| 185 | ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam |
| 186 | a Capitolino reppulit arma Iove. |
| 187 | quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa |
| 188 | defensor solii, Iuppiter alte, tui! |
| 189 | vixit, ut occideret damnatus crimine regni: |
| 190 | hunc illi titulum longa senecta dabat. |
| 191 | Lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra |
| 192 | adpositum Tectae porta Capena Viae. |
| 193 | te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur, |
| 194 | cum paene est Corsis obruta classis aquis. |
| 195 | haec hominum monimenta patent: si quaeritis astra, |
| 196 | tunc oritur magni praepes adunca Iovis. |
| 197 | Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis, |
| 198 | evocat, et multa terra madescit aqua. |
| 199 | Mane ubi bis fuerit Phoebusque iteraverit ortus |
| 200 | factaque erit posito rore bis uda seges, |
| 201 | hac sacrata die Tusco Bellona duello |
| 202 | dicitur, et Latio prospera semper adest. |
| 203 | Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata |
| 204 | multum animo vidit, lumine cas erat. |
| 205 | prospicit a templo summum brevis area Circum: |
| 206 | est ibi non parvae parva columna notae; |
| 207 | hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti, |
| 208 | in regem et gentes cum placet arma capi. |
| 209 | Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est, |
| 210 | quod deus Euboico carmine munus habet. |
| 211 | muneris est tempus qui Nonas Lucifer ante est; |
| 212 | si titulum quaeris, Sulla probavit opus. |
| 213 | Quaerebam Nonas Sanco Fidione referrem |
| 214 | an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait: |
| 215 | 'cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo: |
| 216 | nomina terna fero: sic voluere Cures.' |
| 217 | hunc igitur veteres donarunt aede Sabini, |
| 218 | inque Quirinali constituere iugo. |
| 219 | Est mihi, sitque, precor, nostris diuturnior annis, |
| 220 | filia, qua felix sospite semper ero. |
| 221 | hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis |
| 222 | apta requirebam, quaeque cavenda forent: |
| 223 | tum mihi post sacras monstratus Iunius Idus |
| 224 | utilis et nuptis, utilis esse viris, |
| 225 | primaque pars huius thalamis aliena reperta est; |
| 226 | nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait: |
| 227 | 'donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta |
| 228 | detulerit flavis in mare Thybris aquis, |
| 229 | non mihi detonso crinem depectere buxo, |
| 230 | non ungues ferro subsecuisse licet, |
| 231 | non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos, |
| 232 | quamvis perpetua sit mihi lege datus. |
| 233 | tu quoque ne propera: melius tua filia nubet |
| 234 | ignea cum pura Vesta nitebit humo.' |
| 235 | Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe |
| 236 | fertur, et a tergo non habet Ursa metum. |
| 237 | tunc ego me memini ludos in gramine Campi |
| 238 | aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos. |
| 239 | festa dies illis qui lina madentia ducunt, |
| 240 | quique tegunt parvis aera recurva cibis. |
| 241 | Mens quoque numen habet: Mentis delubra videmus |
| 242 | vota metu belli, perfide Poene, tui. |
| 243 | Poene, rebellaras, et leto consulis omnes |
| 244 | attoniti Mauras pertimuere manus. |
| 245 | spem metus expulerat, cum Menti vota senatus |
| 246 | suscipit, et melior protinus illa venit. |
| 247 | aspicit instantes mediis sex lucibus Idus |
| 248 | illa dies qua sunt vota soluta deae. |
| 249 | Vesta, fave: tibi nunc operata resolvimus ora, |
| 250 | ad tua si nobis sacra venire licet. |
| 251 | in prece totus eram: caelestia numina sensi, |
| 252 | lactaque purpurea luce refulsit humus. |
| 253 | non equidem vidi (valeant mendacia vatum) |
| 254 | te, dea, nec fueras aspicienda viro; |
| 255 | sed quae nescieram quorumque errore tenebar |
| 256 | cognita sunt nullo praecipiente mihi. |
| 257 | dena quater memorant habuisse Parilia Romam, |
| 258 | cum flammae custos aede recepta dea est, |
| 259 | regis opus placidi, quo non metuentius ullum |
| 260 | numinis ingenium terra Sabina tulit. |
| 261 | quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres, |
| 262 | et paries lento vimine textus erat. |
| 263 | hic locus exiguus, qui sustinet Atria Vestae, |
| 264 | tunc erat intonsi regia magna Numae; |
| 265 | forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse |
| 266 | dicitur, et formae causa probanda subest. |
| 267 | Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique: |
| 268 | significant sedem terra focusque suam. |
| 269 | terra pilae similis, nullo fulcimine nixa, |
| 270 | aere subiecto tam grave pendet onus: |
| 271 | ipsa volubilitas libratum sustinet orbem, |
| 272 | quique premat partes angulus omnis abest: |
| 273 | cumque sit in media rerum regione locata, |
| 274 | ut tangat nullum plusve minusve latus, |
| 275 | ni convexa foret, parti vicinior esset, |
| 276 | nec medium terram mundus haberet onus. |
| 277 | arte Syracosia suspensus in aere clauso |
| 278 | stat globus, immensi parva figura poli, |
| 279 | et quantum a summis, tantum secessit ab imis |
| 280 | terra; quod ut fiat forma rotunda facit. |
| 281 | par facies templi; nullus procurrit in illo |
| 282 | angulus, a pluvio vindicat imbre tholus. |
| 283 | cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris? |
| 284 | inveniam causas hac quoque parte suas. |
| 285 | ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas |
| 286 | semine Saturni; tertia Vesta fuit. |
| 287 | utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur; |
| 288 | de tribus impatiens restitit una viri. |
| 289 | quid mirum, virgo si virgine laeta ministra |
| 290 | admittit castas ad sua sacra manus? |
| 291 | nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam; |
| 292 | nataque de flamma corpora nulla vides. |
| 293 | iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit |
| 294 | nec capit, et comites virginitatis amat. |
| 295 | esse diu stultus Vestae simulacra putavi, |
| 296 | mox didici curvo nulla subesse tholo. |
| 297 | ignis inexstinctus templo celatur in illo: |
| 298 | effigiem nullam Vesta nec ignis habet. |
| 299 | stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur; |
| 300 | causaque par Grai nominis esse potest. |
| 301 | at focus a flammis et quod fovet omnia dictus; |
| 302 | qui tamen in primis aedibus ante fuit. |
| 303 | hinc quoque vestibulum dici reor; inde precando |
| 304 | praefamur Vestam, quae loca prima tenet. |
| 305 | Ante focos olim scamnis considere longis |
| 306 | mos erat, et mensae credere adesse deos; |
| 307 | nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae, |
| 308 | ante Vacunales stantque sedentque focos. |
| 309 | venit in hos annos aliquid de more vetusto: |
| 310 | fert missos Vestae pura patella cibos. |
| 311 | Ecce coronatis panis dependet asellis, |
| 312 | et velant scabras florida serta molas. |
| 313 | sola prius furnis torrebant farra coloni |
| 314 | (et Fornacali sunt sua sacra deae): |
| 315 | subpositum cineri panem focus ipse parabat, |
| 316 | strataque erat tepido tegula quassa solo. |
| 317 | inde focum servat pistor dominamque focorum |
| 318 | et quae pumiceas versat asella molas. |
| 319 | praeteream referamne tuum, rubicunde Priape, |
| 320 | dedecus? est multi fabula parva ioci. |
| 321 | turrigera frontem Cybele redimita corona |
| 322 | convocat aeternos ad sua festa deos; |
| 323 | convocat et satyros et, rustica numina, nymphas; |
| 324 | Silenus, quamvis nemo vocarat, adest. |
| 325 | nec licet et longum est epulas narrare deorum: |
| 326 | in multo nox est pervigilata mero. |
| 327 | hi temere errabant in opacae vallibus Idae, |
| 328 | pars iacet et molli gramine membra levat; |
| 329 | hi ludunt, hos somnus habet; pars bracchia nectit |
| 330 | et viridem celeri ter pede pulsat humum. |
| 331 | Vesta iacet placidamque capit secura quietem, |
| 332 | sicut erat, positum caespite fulta caput. |
| 333 | at ruber hortorum custos nymphasque deasque |
| 334 | captat, et errantes fertque refertque pedes; |
| 335 | aspicit et Vestam: dubium nymphamne putarit |
| 336 | an scierit Vestam, scisse sed ipse negat. |
| 337 | spem capit obscenam, furtimque accedere temptat, |
| 338 | et fert suspensos corde micante gradus. |
| 339 | forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum |
| 340 | liquerat ad ripas lene sonantis aquae; |
| 341 | ibat ut inciperet longi deus Hellesponti, |
| 342 | intempestivo cum rudit ille sono. |
| 343 | territa voce gravi surgit dea; convolat omnis |
| 344 | turba, per infestas effugit ille manus. |
| 345 | Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo, |
| 346 | 'apta' canens 'flammis indicis exta damus.' |
| 347 | quem tu, diva, memor de pane monilibus ornas; |
| 348 | cessat opus, vacuae conticuere molae. |
| 349 | Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis |
| 350 | dicam Pistoris quid velit ara Iovis. |
| 351 | cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis: |
| 352 | fecerat obsidio iam diuturna famem. |
| 353 | Iuppiter, ad solium superis regale vocatis, |
| 354 | 'incipe' ait Marti; protinus ille refert: |
| 355 | 'scilicet ignotum est quae sit fortuna malorum, |
| 356 | et dolor hic animi voce querentis eget. |
| 357 | si tamen ut referam breviter mala iuncta pudori |
| 358 | exigis, Alpino Roma sub hoste iacet. |
| 359 | haec est cui fuerat promissa potentia rerum, |
| 360 | Iuppiter? hanc terris impositurus eras? |
| 361 | iamque suburbanos Etruscaque contudit arma: |
| 362 | spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est. |
| 363 | vidimus ornatos aerata per atria picta |
| 364 | veste triumphales occubuisse senes; |
| 365 | vidimus Iliacae transferri pignora Vestae |
| 366 | sede: putant aliquos scilicet esse deos. |
| 367 | at si respicerent qua vos habitatis in arce |
| 368 | totque domos vestras obsidione premi, |
| 369 | nil opis in cura scirent superesse deorum, |
| 370 | et data sollicita tura perire manu. |
| 371 | atque utinam pugnae pateat locus; arma capessant, |
| 372 | et, si non poterunt exsuperare, cadant. |
| 373 | nunc inopes victus ignavaque fata timentes |
| 374 | monte suo clausos barbara turba premit.' |
| 375 | tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus |
| 376 | Vestaque pro Latio multa locuta suo est. |
| 377 | 'publica' respondit 'cura est pro moenibus istis' |
| 378 | Iuppiter 'et poenas Gallia victa dabit. |
| 379 | tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur |
| 380 | effice, nec sedes desere, Vesta, tuas. |
| 381 | quodcumque est solidae Cereris, cava machina frangat, |
| 382 | mollitamque manu duret in igne focus.' |
| 383 | iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis |
| 384 | adnuit, et mediae tempora noctis erant. |
| 385 | iam ducibus somnum dederat labor. increpat illos |
| 386 | Iuppiter et sacro quid velit ore docet: |
| 387 | 'surgite, et in medios de summis arcibus hostes |
| 388 | mittite, quam minime mittere voltis, opem.' |
| 389 | somnus abit, quaeruntque, novis ambagibus acti, |
| 390 | tradere quam nolint et iubeantur opem. |
| 391 | esse Ceres visa est; iaciunt Cerialia dona: |
| 392 | iacta super galeas scutaque longa sonant. |
| 393 | posse fame vinci spes excidit: hoste repulso |
| 394 | candida Pistori ponitur ara Iovi. |
| 395 | Forte revertebar festis Vestalibus illa |
| 396 | quae Nova Romano nunc Via iuncta foro est: |
| 397 | huc pede matronam nudo descendere vidi; |
| 398 | obstipui tacitus sustinuique gradum. |
| 399 | sensit anus vicina loci, iussumque sedere |
| 400 | adloquitur, quatiens voce tremente caput: |
| 401 | 'hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes; |
| 402 | amne redundatis fossa madebat aquis. |
| 403 | Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras, |
| 404 | nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit; |
| 405 | qua Velabra solent in Circum ducere pompas, |
| 406 | nil praeter salices cassaque canna fuit: |
| 407 | saepe suburbanas rediens conviva per undas |
| 408 | cantat et ad nautas ebria verba iacit. |
| 409 | nondum conveniens diversis iste figuris |
| 410 | nomen ab averso ceperat amne deus. |
| 411 | hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus |
| 412 | et pede velato non adeunda palus. |
| 413 | stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet, |
| 414 | siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.' |
| 415 | reddiderat causam. 'valeas, anus optima' dixi; |
| 416 | 'quod superest aevi molle sit omne tui.' |
| 417 | Cetera iam pridem didici puerilibus annis, |
| 418 | non tamen idcirco praetereunda mihi. |
| 419 | moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus |
| 420 | (Ilus adhuc Asiae dives habebat opes); |
| 421 | creditur armiferae signum caeleste Minervae |
| 422 | urbis in Iliacae desiluisse iuga. |
| 423 | cura videre fuit: vidi templumque locumque; |
| 424 | hoc superest illi, Pallada Roma tenet. |
| 425 | consulitur Smintheus, lucoque obscurus opaco |
| 426 | hos non mentito reddidit ore sonos: |
| 427 | 'aetheriam servate deam, servabitis urbem: |
| 428 | imperium secum transferet illa loci.' |
| 429 | servat et inclusam summa tenet Ilus in arce, |
| 430 | curaque ad heredem Laomedonta redit; |
| 431 | sub Priamo servata parum: sic ipsa volebat, |
| 432 | ex quo iudicio forma revicta sua est. |
| 433 | seu gener Adrasti, seu furtis aptus Ulixes, |
| 434 | seu fuit Aeneas, eripuisse ferunt; |
| 435 | auctor in incerto, res est Romana: tuetur |
| 436 | Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt. |
| 437 | heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta |
| 438 | arsit et est tectis obruta paene suis! |
| 439 | flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes, |
| 440 | mixtaque erat flammae flamma profana piae; |
| 441 | attonitae flebant demisso crine ministrae: |
| 442 | abstulerat vires corporis ipse timor. |
| 443 | provolat in medium, et magna 'succurrite' voce, |
| 444 | 'non est auxilium flere' Metellus ait. |
| 445 | 'pignora virgineis fatalia tollite palmis: |
| 446 | non ea sunt voto, sed rapienda manu. |
| 447 | me miserum! dubitatis?' ait. dubitare videbat |
| 448 | et pavidas posito procubuisse genu. |
| 449 | haurit aquas, tollensque manus 'ignoscite', dixit |
| 450 | 'sacra: vir intrabo non adeunda viro. |
| 451 | si scelus est, in me commissi poena redundet: |
| 452 | sit capitis damno Roma soluta mei.' |
| 453 | dixit, et inrupit: factum dea rapta probavit, |
| 454 | pontificisque sui munere tuta fuit. |
| 455 | nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae: |
| 456 | ignis in Iliacis nunc erit estque focis; |
| 457 | nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos |
| 458 | hoc duce, nec viva defodietur humo: |
| 459 | sic incesta perit, quia, quam violavit, in illam |
| 460 | conditur: est Tellus Vestaque numen idem. |
| 461 | Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste |
| 462 | fecit et Hispanam sanguine tinxit humum. |
| 463 | scilicet interdum miscentur tristia laetis, |
| 464 | ne populum toto pectore festa iuvent: |
| 465 | Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque |
| 466 | perdidit, et leto est ultimus ipse datus. |
| 467 | 'Parthe, quid exsultas?' dixit dea 'signa remittes, |
| 468 | quique necem Crassi vindicet ultor erit.' |
| 469 | At simul auritis violae demuntur asellis, |
| 470 | et Cereris fruges aspera saxa terunt, |
| 471 | navita puppe sedens 'Delphina videbimus', inquit |
| 472 | 'umida cum pulso nox erit orta die.' |
| 473 | Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui, |
| 474 | et vigil Eois Lucifer exit aquis: |
| 475 | ite, bonae matres (vestrum Matralia festum), |
| 476 | flavaque Thebanae reddite liba deae. |
| 477 | pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo |
| 478 | area, quae posito de bove nomen habet. |
| 479 | hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti |
| 480 | sceptriferas Servi templa dedisse manus. |
| 481 | quae dea sit, quare famulas a limine templi |
| 482 | arceat (arcet enim) libaque tosta petat, |
| 483 | Bacche racemiferos hedera distincte capillos, |
| 484 | si domus illa tua est, derige vatis opus. |
| 485 | arserat obsequio Semele Iovis: accipit Ino |
| 486 | te, puer, et summa sedula nutrit ope. |
| 487 | intumuit Iuno, raptum quod paelice natum |
| 488 | educet: at sanguis ille sororis erat. |
| 489 | hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa, |
| 490 | tuque cadis patria, parve Learche, manu; |
| 491 | maesta Learcheas mater tumulaverat umbras |
| 492 | et dederat miseris omnia iusta rogis. |
| 493 | haec quoque, funestos ut erat laniata capillos, |
| 494 | prosilit et cunis te, Melicerta, rapit. |
| 495 | est spatio contracta brevi, freta bina repellit, |
| 496 | unaque pulsatur, terra, duabus aquis: |
| 497 | huc venit insanis natum complexa lacertis, |
| 498 | et secum celso mittit in alta iugo. |
| 499 | excipit inlaesos Panope centumque sorores, |
| 500 | et placido lapsu per sua regna ferunt. |
| 501 | nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon |
| 502 | verticibus densi Thybridis ora tenent. |
| 503 | lucus erat, dubium Semelae Stimulaene vocetur; |
| 504 | maenadas Ausonias incoluisse ferunt: |
| 505 | quaerit ab his Ino quae gens foret. Arcadas esse |
| 506 | audit et Evandrum sceptra tenere loci; |
| 507 | dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas |
| 508 | instimulat fictis insidiosa sonis: |
| 509 | 'o nimium faciles, o toto pectore captae, |
| 510 | non venit haec nostris hospes amica choris. |
| 511 | fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum: |
| 512 | quo possit poenas pendere pignus habet.' |
| 513 | vix bene desierat, complent ululatibus auras |
| 514 | thyiades, effusis per sua colla comis, |
| 515 | iniciuntque manus puerumque revellere pugnant. |
| 516 | quos ignorat adhuc, invocat illa deos: |
| 517 | 'dique virique loci, miserae succurrite matri.' |
| 518 | clamor Aventini saxa propinqua ferit. |
| 519 | adpulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas; |
| 520 | audit, et ad vocem concitus urget iter: |
| 521 | Herculis adventu quae vim modo ferre parabant |
| 522 | turpia femineae terga dedere fugae. |
| 523 | 'quid petis hinc', (cognorat enim) 'matertera Bacchi? |
| 524 | an numen, quod me, te quoque vexat?' ait. |
| 525 | illa docet partim, partim praesentia nati |
| 526 | continet, et furiis in scelus isse pudet. |
| 527 | Rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis, |
| 528 | estque frequens, Ino, nomen in ore tuum. |
| 529 | hospita Carmentis fidos intrasse penates |
| 530 | diceris et longam deposuisse famem. |
| 531 | liba sua properata manu Tegeaea sacerdos |
| 532 | traditur in subito cocta dedisse foco. |
| 533 | nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam; |
| 534 | rustica sedulitas gratior arte fuit. |
| 535 | 'nunc', ait 'o vates, venientia fata resigna, |
| 536 | qua licet: hospitiis hoc, precor, adde meis.' |
| 537 | parva mora est, caelum vates ac numina sumit, |
| 538 | fitque sui toto pectore plena dei; |
| 539 | vix illam subito posses cognoscere, tanto |
| 540 | sanctior et tanto, quam modo, maior erat. |
| 541 | 'laeta canam: gaude, defuncta laboribus Ino' |
| 542 | dixit, 'et huic populo prospera semper ades. |
| 543 | numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit. |
| 544 | in vestris aliud sumite nomen aquis: |
| 545 | Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris; |
| 546 | in portus nato ius erit omne tuo, |
| 547 | quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet. |
| 548 | ite, precor, nostris aequus uterque locis.' |
| 549 | adnuerat, promissa fides; posuere labores, |
| 550 | nomina mutarunt: hic deus, illa dea est. |
| 551 | Cur vetet ancillas accedere quaeritis? odit, |
| 552 | principiumque odii, si sinat illa, canam. |
| 553 | una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum |
| 554 | saepe sub amplexus coniugis ire tui. |
| 555 | improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa |
| 556 | comperit agricolis semina tosta dari: |
| 557 | ipsa quidem fecisse negas, sed fama recepit: |
| 558 | hoc est cur odio sit tibi serva manus. |
| 559 | non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret: |
| 560 | ipsa parum felix visa fuisse parens. |
| 561 | alterius prolem melius mandabitis illi: |
| 562 | utilior Baccho quam fuit illa suis. |
| 563 | hanc tibi 'quo properas?' memorant dixisse, Rutili, |
| 564 | 'luce mea Marso consul ab hoste cades.' |
| 565 | exitus accessit verbis, flumenque Toleni |
| 566 | purpureum mixtis sanguine fluxit aquis. |
| 567 | proximus annus erat: Pallantide caesus eadem |
| 568 | Didius hostiles ingeminavit opes. |
| 569 | Lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque locusque; |
| 570 | sed superiniectis quis latet iste togis? |
| 571 | Servius est, hoc constat enim: sed causa latendi |
| 572 | discrepat, et dubium me quoque mentis habet. |
| 573 | dum dea furtivos timide profitetur amores, |
| 574 | caelestemque homini concubuisse pudet |
| 575 | (arsit enim magno correpta cupidine regis, |
| 576 | caecaque in hoc uno non fuit illa viro), |
| 577 | nocte domum parva solita est intrare fenestra, |
| 578 | unde Fenestellae nomina porta tenet. |
| 579 | nunc pudet, et voltus velamine celat amatos, |
| 580 | oraque sunt multa regia tecta toga. |
| 581 | an magis est verum post Tulli funera plebem |
| 582 | confusam placidi morte fuisse ducis: |
| 583 | nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus, |
| 584 | donec eum positis occuluere togis? |
| 585 | tertia causa mihi spatio maiore canenda est; |
| 586 | nos tamen adductos intus agemus equos. |
| 587 | Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto |
| 588 | his solita est dictis exstimulare virum: |
| 589 | 'quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis |
| 590 | meque tui fratris, si pia vita placet? |
| 591 | vivere debuerant et vir meus et tua coniunx, |
| 592 | si nullum ausuri maius eramus opus. |
| 593 | et caput et regnum facio dotale parentis. |
| 594 | si vir es, i, dictas exige dotis opes. |
| 595 | regia res scelus est: socero cape regna necato, |
| 596 | et nostras patrio sanguine tingue manus.' |
| 597 | talibus instinctus solio privatus in alto |
| 598 | sederat: attonitum volgus in arma ruit: |
| 599 | hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas: |
| 600 | sceptra gener socero rapta Superbus habet. |
| 601 | ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus |
| 602 | concidit in dura sanguinulentus humo. |
| 603 | filia carpento, patrios initura penates, |
| 604 | ibat per medias alta feroxque vias. |
| 605 | corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis |
| 606 | restitit; hunc tali corripit illa sono: |
| 607 | 'vadis, an exspectas pretium pietatis amarum? |
| 608 | duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas.' |
| 609 | certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa |
| 610 | vicus, et aeterna res ea pressa nota. |
| 611 | post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis, |
| 612 | tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar. |
| 613 | signum erat in solio residens sub imagine Tulli; |
| 614 | dicitur hoc oculis opposuisse manum, |
| 615 | et vox audita est 'voltus abscondite nostros, |
| 616 | ne natae videant ora nefanda meae.' |
| 617 | veste data tegitur; vetat hanc Fortuna moveri, |
| 618 | et sic e templo est ipsa locuta suo: |
| 619 | 'ore revelato qua primum luce patebit |
| 620 | Servius, haec positi prima pudoris erit.' |
| 621 | parcite, matronae, vetitas attingere vestes |
| 622 | (sollemni satis est voce movere preces), |
| 623 | sitque caput semper Romano tectus amictu |
| 624 | qui rex in nostra septimus urbe fuit. |
| 625 | arserat hoc templum: signo tamen ille pepercit |
| 626 | ignis; opem nato Mulciber ipse tulit. |
| 627 | namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater |
| 628 | praesignis facie Corniculana fuit. |
| 629 | hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis, |
| 630 | iussit in ornatum fundere vina focum: |
| 631 | hinc inter cineres obsceni forma virilis |
| 632 | aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis. |
| 633 | iussa foco captiva sedet: conceptus ab illa |
| 634 | Servius a caelo semina gentis habet. |
| 635 | signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco |
| 636 | contigit, inque comis flammeus arsit apex. |
| 637 | Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede |
| 638 | Livia, quam caro praestitit ipsa viro. |
| 639 | disce tamen, veniens aetas: ubi Livia nunc est |
| 640 | porticus, immensae tecta fuere domus; |
| 641 | urbis opus domus una fuit spatiumque tenebat |
| 642 | quo brevius muris oppida multa tenent. |
| 643 | haec aequata solo est, nullo sub crimine regni, |
| 644 | sed quia luxuria visa nocere sua. |
| 645 | sustinuit tantas operum subvertere moles |
| 646 | totque suas heres perdere Caesar opes: |
| 647 | sic agitur censura et sic exempla parantur, |
| 648 | cum vindex, alios quod monet, ipse facit. |
| 649 | Nulla nota est veniente die, quam dicere possis; |
| 650 | Idibus Invicto sunt data templa Iovi. |
| 651 | et iam Quinquatrus iubeor narrare minores. |
| 652 | nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis. |
| 653 | 'cur vagus incedit tota tibicen in Urbe? |
| 654 | quid sibi personae, quid stola longa volunt?' |
| 655 | sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit |
| 656 | (possim utinam doctae verba referre deae): |
| 657 | 'temporibus veterum tibicinis usus avorum |
| 658 | magnus et in magno semper honore fuit: |
| 659 | cantabat fanis, cantabat tibia ludis, |
| 660 | cantabat maestis tibia funeribus; |
| 661 | dulcis erat mercede labor. tempusque secutum |
| 662 | quod subito gratae frangeret artis opus. |
| 663 | adde quod aedilis, pompam qui funeris irent, |
| 664 | artifices solos iusserat esse decem. |
| 665 | exilio mutant Urbem Tiburque recedunt: |
| 666 | exilium quodam tempore Tibur erat. |
| 667 | quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris; |
| 668 | ducit supremos nenia nulla toros. |
| 669 | servierat quidam, quantolibet ordine dignus, |
| 670 | Tibure, sed longo tempore liber erat. |
| 671 | rure dapes parat ille suo, turbamque canoram |
| 672 | convocat: ad festas convenit illa dapes. |
| 673 | nox erat, et vinis oculique animique natabant, |
| 674 | cum praecomposito nuntius ore venit, |
| 675 | atque ita 'quid cessas convivia solvere?' dixit |
| 676 | 'auctor vindictae nam venit ecce tuae.' |
| 677 | nec mora, convivae valido titubantia vino |
| 678 | membra movent; dubii stantque labantque pedes. |
| 679 | at dominus 'discedite' ait, plaustroque morantes |
| 680 | sustulit; in plaustro scirpea lata fuit. |
| 681 | adliciunt somnos tempus motusque merumque, |
| 682 | potaque se Tibur turba redire putat. |
| 683 | iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem, |
| 684 | et mane in medio plaustra fuere foro. |
| 685 | Plautius, ut posset specie numeroque senatum |
| 686 | fallere, personis imperat ora tegi, |
| 687 | admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum |
| 688 | augeat, in longis vestibus esse iubet; |
| 689 | sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur |
| 690 | contra collegi iussa venire sui. |
| 691 | res placuit, cultuque novo licet Idibus uti |
| 692 | et canere ad veteres verba iocosa modos.' |
| 693 | haec ubi perdocuit, 'superest mihi discere' dixi |
| 694 | 'cur sit Quinquatrus illa vocata dies.' |
| 695 | 'Martius' inquit 'agit tali mea nomine festa, |
| 696 | estque sub inventis haec quoque turba meis. |
| 697 | prima, terebrato per rara foramina buxo, |
| 698 | ut daret, effeci, tibia longa sonos. |
| 699 | vox placuit: faciem liquidis referentibus undis |
| 700 | vidi virgineas intumuisse genas. |
| 701 | 'ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia' dixi: |
| 702 | excipit abiectam caespite ripa suo. |
| 703 | inventam satyrus primum miratur, et usum |
| 704 | nescit, et inflatam sentit habere sonum; |
| 705 | et modo dimittit digitis, modo concipit auras, |
| 706 | iamque inter nymphas arte superbus erat: |
| 707 | provocat et Phoebum. Phoebo superante pependit; |
| 708 | caesa recesserunt a cute membra sua. |
| 709 | sum tamen inventrix auctorque ego carminis huius: |
| 710 | hoc est cur nostros ars colat ista dies.' |
| 711 | Tertia nox veniet, qua tu, Dodoni Thyone, |
| 712 | stabis Agenorei fronte videnda bovis. |
| 713 | haec est illa dies qua tu purgamina Vestae, |
| 714 | Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas. |
| 715 | Siqua fides ventis, Zephyro date carbasa, nautae: |
| 716 | cras veniet vestris ille secundus aquis. |
| 717 | At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis, |
| 718 | et cinget geminos stella serena polos, |
| 719 | tollet humo validos proles Hyriea lacertos; |
| 720 | continua Delphin nocte videndus erit. |
| 721 | scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos |
| 722 | viderat in campis, Algida terra, tuis; |
| 723 | unde suburbano clarus, Tuberte, triumpho |
| 724 | vectus es in niveis postmodo victor equis. |
| 725 | Iam sex et totidem luces de mense supersunt, |
| 726 | huic unum numero tu tamen adde diem. |
| 727 | sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt: |
| 728 | coepit Aventina Pallas in arce coli. |
| 729 | Iam tua, Laomedon, oritur nurus, ortaque noctem |
| 730 | pellit, et e pratis uda pruina fugit: |
| 731 | reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur, |
| 732 | tum cum Romanis, Pyrrhe, timendus eras. |
| 733 | Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis, |
| 734 | plenaque securae terra quietis erit, |
| 735 | surgit humo iuvenis telis adflatus avitis, |
| 736 | et gemino nexas porrigit angue manus. |
| 737 | notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei: |
| 738 | devovit natum credulus ille suum. |
| 739 | non impune pius iuvenis Troezena petebat: |
| 740 | dividit obstantes pectore taurus aquas. |
| 741 | solliciti terrentur equi, frustraque retenti |
| 742 | per scopulos dominum duraque saxa trahunt. |
| 743 | exciderat curru, lorisque morantibus artus |
| 744 | Hippolytus lacero corpore raptus erat, |
| 745 | reddideratque animam, multum indignante Diana. |
| 746 | 'nulla' Coronides 'causa doloris' ait: |
| 747 | 'namque pio iuveni vitam sine volnere reddam, |
| 748 | et cedent arti tristia fata meae.' |
| 749 | gramina continuo loculis depromit eburnis: |
| 750 | profuerant Glauci manibus illa prius, |
| 751 | tum cum observatas augur descendit in herbas, |
| 752 | usus et auxilio est anguis ab angue dato. |
| 753 | pectora ter tetigit, ter verba salubria dixit: |
| 754 | depositum terra sustulit ille caput. |
| 755 | lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu |
| 756 | celat: Aricino Virbius ille lacu. |
| 757 | at Clymenus Clothoque dolent, haec fila teneri, |
| 758 | hic fieri regni iura minora sui. |
| 759 | Iuppiter, exemplum veritus, derexit in ipsum |
| 760 | fulmina qui nimiae moverat artis opem. |
| 761 | Phoebe, querebaris: deus est, placare parenti: |
| 762 | propter te, fieri quod vetat, ipse facit. |
| 763 | Non ego te, quamvis properabis vincere, Caesar, |
| 764 | si vetet auspicium, signa movere velim. |
| 765 | sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes |
| 766 | per volucres aequos multa monere deos. |
| 767 | tempora si veteris quaeris temeraria damni, |
| 768 | quintus ab extremo mense bis ille dies. |
| 769 | postera lux melior: superat Masinissa Syphacem, |
| 770 | et cecidit telis Hasdrubal ipse suis. |
| 771 | Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis, |
| 772 | et fugiunt freno non remorante dies. |
| 773 | quam cito venerunt Fortunae Fortis honores! |
| 774 | post septem luces Iunius actus erit. |
| 775 | ite, deam laeti Fortem celebrate, Quirites: |
| 776 | in Tiberis ripa munera regis habet. |
| 777 | pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba, |
| 778 | nec pudeat potos inde redire domum. |
| 779 | ferte coronatae iuvenum convivia, lintres, |
| 780 | multaque per medias vina bibantur aquas. |
| 781 | plebs colit hanc, quia qui posuit de plebe fuisse |
| 782 | fertur, et ex humili sceptra tulisse loco. |
| 783 | convenit et servis, serva quia Tullius ortus |
| 784 | constituit dubiae templa propinqua deae. |
| 785 | Ecce suburbana rediens male sobrius aede |
| 786 | ad stellas aliquis talia verba iacit: |
| 787 | 'zona latet tua nunc, et cras fortasse latebit: |
| 788 | dehinc erit, Orion, aspicienda mihi.' |
| 789 | at, si non esset potus, dixisset eadem |
| 790 | venturum tempus solstitiale die. |
| 791 | Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt |
| 792 | hic ubi fit docta multa corona manu. |
| 793 | tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim |
| 794 | ante Palatini condidit ora iugi. |
| 795 | Tot restant de mense dies quot nomina Parcis, |
| 796 | cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae. |
| 797 | Tempus Iuleis cras est natale Kalendis: |
| 798 | Pierides, coeptis addite summa meis. |
| 799 | dicite, Pierides, quis vos addixerit isti |
| 800 | cui dedit invitas victa noverca manus. |
| 801 | sic ego. sic Clio: 'clari monimenta Philippi |
| 802 | aspicis, unde trahit Marcia casta genus, |
| 803 | Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco, |
| 804 | in qua par facies nobilitate sua. |
| 805 | par animo quoque forma suo respondet; in illa |
| 806 | et genus et facies ingeniumque simul. |
| 807 | nec, quod laudamus formam, tu turpe putaris: |
| 808 | laudamus magnas hac quoque parte deas. |
| 809 | nupta fuit quondam matertera Caesaris illi: |
| 810 | o decus, o sacra femina digna domo!' |
| 811 | sic cecinit Clio, doctae adsensere sorores; |
| 812 | adnuit Alcides increpuitque lyram. |