monumenta.ch > Ovidius > 5
Ovidius, Fasti, IV <<<     >>> VI

Ovidius, Fasti, Liber V

1 Quaeritis unde putem Maio data nomina mensi?
2 non satis est liquido cognita causa mihi.
3 ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum,
4 cum videt ex omni parte, viator, iter,
5 sic, quia posse datur diversas reddere causas,
6 qua ferar ignoro, copiaque ipsa nocet.
7 dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes,
8 grata Medusaei signa, tenetis, equi.
9 dissensere deae; quarum Polyhymnia coepit
10 prima (silent aliae, dictaque mente notant):
11 'post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo
12 inque novas species omne recessit opus,
13 pondere terra suo subsedit et aequora traxit:
14 at caelum levitas in loca summa tulit;
15 sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus
16 et vos, Lunares, exsiluistis, equi.
17 sed neque terra diu caelo, nec cetera Phoebo
18 sidera cedebant: par erat omnis honos.
19 saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas,
20 ausus de media plebe sedere deus:
21 nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,
22 et Themis extremo saepe recepta loco est,
23 donec Honor placidoque decens Reverentia voltu
24 corpora legitimis imposuere toris.
25 hinc sata Maiestas, hos est dea censa parentes,
26 quaque die partu est edita, magna fuit.
27 nec mora, consedit medio sublimis Olympo
28 aurea, purpureo conspicienda sinu;
29 consedere simul Pudor et Metus. omne videres
30 numen ad hanc voltus composuisse suos.
31 protinus intravit mentes suspectus honorum:
32 fit pretium dignis, nec sibi quisque placet.
33 hic status in caelo multos permansit in annos,
34 dum senior fatis excidit arce deus.
35 Terra feros partus, immania monstra, Gigantas
36 edidit ausuros in Iovis ire domum.
37 mille manus illis dedit et pro cruribus angues,
38 atque ait 'in magnos arma movete deos.'
39 exstruere hi montes ad sidera summa parabant
40 et magnum bello sollicitare Iovem;
41 fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce
42 vertit in auctores pondera vasta suos.
43 his bene Maiestas armis defensa deorum
44 restat, et ex illo tempore culta manet.
45 assidet inde Iovi, Iovis est fidissima custos,
46 et praestat sine vi sceptra timenda Iovi.
47 venit et in terras: coluerunt Romulus illam
48 et Numa, mox alii, tempore quisque suo.
49 illa patres in honore pio matresque tuetur,
50 illa comes pueris virginibusque venit;
51 illa datos fasces commendat eburque curule,
52 illa coronatis alta triumphat equis.'
53 finierat voces Polyhymnia: dicta probarunt
54 Clioque et curvae scita Thalia lyrae.
55 excipit Uranie: fecere silentia cunctae,
56 et vox audiri nulla, nisi illa, potest.
57 'magna fuit quondam capitis reverentia cani,
58 inque suo pretio ruga senilis erat.
59 Martis opus iuvenes animosaque bella gerebant,
60 et pro dis aderant in statione suis;
61 viribus illa minor nec habendis utilis armis
62 consilio patriae saepe ferebat opem;
63 nec nisi post annos patuit tunc curia seros,
64 nomen et aetatis mite senatus habet.
65 iura dabat populo senior, finitaque certis
66 legibus est aetas unde petatur honor,
67 et medius iuvenum, non indignantibus ipsis,
68 ibat, et interior, si comes unus erat.
69 verba quis auderet coram sene digna rubore
70 dicere? censuram longa senecta dabat.
71 Romulus hoc vidit selectaque pectora patres
72 dixit: ad hos urbis summa relata novae.
73 hinc sua maiores tribuisse vocabula Maio
74 tangor, et aetati consuluisse suae.
75 et Numitor dixisse potest 'da, Romule, mensem
76 hunc senibus', nec avum sustinuisse nepos.
77 nec leve propositi pignus successor honoris
78 Iunius, a iuvenum nomine dictus, habet.'
79 tunc sic, neglectos hedera redimita capillos,
80 prima sui coepit Calliopea chori:
81 'duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn,
82 qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis;
83 hinc sata Pleione cum caelifero Atlante
84 iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit.
85 quarum Maia suas forma superasse sorores
86 traditur et summo concubuisse Iovi.
87 haec enixa iugo cupressiferae Cyllenes
88 aetherium volucri qui pede carpit iter;
89 Arcades hunc Ladonque rapax et Maenalos ingens
90 rite colunt, luna credita terra prior.
91 exul ab Arcadia Latios Evander in agros
92 venerat, impositos attuleratque deos.
93 hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae
94 et paucae pecudes et casa rara fuit:
95 quo postquam ventum est, 'consistite', praescia mater
96 'nam locus imperii rus erit istud' ait.
97 et matri et vati paret Nonacrius heros,
98 inque peregrina constitit hospes humo;
99 sacraque multa quidem, sed Fauni prima bicornis
100 has docuit gentes alipedisque dei.
101 semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis,
102 cum lustrant celebres verbera secta vias;
103 at tu materno donasti nomine mensem,
104 inventor curvae, furibus apte, fidis.
105 nec pietas haec prima tua est: septena putaris,
106 Pleiadum numerum, fila dedisse lyrae.'
107 haec quoque desierat: laudata est voce suarum.
108 quid faciam? turbae pars habet omnis idem.
109 gratia Pieridum nobis aequaliter adsit,
110 nullaque laudetur plusve minusve mihi.
111 Ab Iove surgat opus. prima mihi nocte videnda
112 stella est in cunas officiosa Iovis:
113 nascitur Oleniae signum pluviale Capellae;
114 illa dati caelum praemia lactis habet.
115 Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida,
116 dicitur in silvis occuluisse Iovem.
117 huic fuit haedorum mater formosa duorum,
118 inter Dictaeos conspicienda greges,
119 cornibus aeriis atque in sua terga recurvis,
120 ubere, quod nutrix posset habere Iovis.
121 lac dabat illa deo; sed fregit in arbore cornu,
122 truncaque dimidia parte decoris erat.
123 sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis,
124 et plenum pomis ad Iovis ora tulit.
125 ille ubi res caeli tenuit solioque paterno
126 sedit, et invicto nil Iove maius erat,
127 sidera nutricem, nutricis fertile cornu
128 fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet.
129 Praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae
130 aram constitui parvaque signa deum:
131 voverat illa quidem Curius, sed multa vetustas
132 destruit; et saxo longa senecta nocet.
133 causa tamen positi fuerat cognominis illis
134 quod praestant oculis omnia tuta suis:
135 stant quoque pro nobis et praesunt moenibus Urbis,
136 et sunt praesentes auxiliumque ferunt.
137 at canis ante pedes saxo fabricatus eodem
138 stabat: quae standi cum Lare causa fuit?
139 servat uterque domum, domino quoque fidus uterque:
140 compita grata deo, compita grata cani.
141 exagitant et Lar et turba Diania fures:
142 pervigilantque Lares, pervigilantque canes.
143 bina gemellorum quaerebam signa deorum
144 viribus annosae facta caduca morae:
145 mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos,
146 Urbs habet, et vici numina terna colunt.
147 quo feror? Augustus mensis mihi carminis huius
148 ius dabit: interea Diva canenda Bona est.
149 est moles nativa, loco res nomina fecit:
150 appellant Saxum; pars bona montis ea est.
151 huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri
152 prima Palatinae signa dedistis aves;
153 templa patres illic oculos exosa viriles
154 leniter adclivi constituere iugo.
155 dedicat haec veteris Crassorum nominis heres,
156 virgineo nullum corpore passa virum:
157 Livia restituit, ne non imitata maritum
158 esset et ex omni parte secuta virum.
159 Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris
160 in matutinis lampada tollet equis,
161 frigidus Argestes summas mulcebit aristas,
162 candidaque a Calabris vela dabuntur aquis.
163 at simul inducent obscura crepuscula noctem,
164 pars Hyadum toto de grege nulla latet.
165 ora micant Tauri septem radiantia flammis,
166 navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat;
167 pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse
168 Tethyos has neptes Oceanique senis.
169 nondum stabat Atlas umeros oneratus Olympo
170 cum satus est forma conspiciendus Hyas:
171 hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra
172 edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas.
173 dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos
174 terret, et est illi praeda benigna lepus:
175 at postquam virtus annis adolevit, in apros
176 audet et hirsutas comminus ire leas;
177 dumque petit latebras fetae catulosque leaenae,
178 ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae.
179 mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores
180 cervicemque polo subpositurus Atlas.
181 victus uterque parens tamen est pietate sororum:
182 illa dedit caelum, nomina fecit Hyas.
183 'Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis:
184 distuleram partes mense priore tuas.
185 incipis Aprili, transis in tempora Maii:
186 alter te fugiens, cum venit alter habet.
187 cum tua sint cedantque tibi confinia mensum,
188 convenit in laudes ille vel ille tuas.
189 Circus in hunc exit clamataque palma theatris;
190 hoc quoque cum Circi munere carmen eat.
191 ipsa doce quae sis: hominum sententia fallax;
192 optima tu proprii nominis auctor eris.'
193 sic ego; sic nostris respondit diva rogatis
194 (dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas):
195 'Chloris eram quae Flora vocor: corrupta Latino
196 nominis est nostri littera Graeca sono.
197 Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis
198 rem fortunatis ante fuisse viris.
199 quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae;
200 sed generum matri repperit illa deum.
201 ver erat, errabam; Zephyrus conspexit, abibam;
202 insequitur, fugio: fortior ille fuit.
203 et dederat fratri Boreas ius omne rapinae,
204 ausus Erecthea praemia ferre domo.
205 vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae,
206 inque meo non est ulla querella toro.
207 [vere fruor semper: semper nitidissimus annus,
208 arbor habet frondes, pabula semper humus.]
209 est mihi fecundus dotalibus hortus in agris;
210 aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae:
211 hunc meus implevit generoso flore maritus,
212 atque ait 'arbitrium tu, dea, floris habe.'
213 saepe ego digestos volui numerare colores,
214 nec potui: numero copia maior erat.
215 roscida cum primum foliis excussa pruina est
216 et variae radiis intepuere comae,
217 conveniunt pictis incinctae vestibus Horae,
218 inque leves calathos munera nostra legunt;
219 protinus accedunt Charites, nectuntque coronas
220 sertaque caelestes implicitura comas.
221 prima per immensas sparsi nova semina gentes:
222 unius tellus ante coloris erat;
223 prima Therapnaeo feci de sanguine florem,
224 et manet in folio scripta querella suo.
225 tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos,
226 infelix, quod non alter et alter eras.
227 quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum,
228 de quorum per me volnere surgit honor?
229 Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes:
230 Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor.
231 sancta Iovem Iuno nata sine matre Minerva
232 officio doluit non eguisse suo.
233 ibat ut Oceano quereretur facta mariti;
234 restitit ad nostras fessa labore fores.
235 quam simul aspexi, 'quid te, Saturnia', dixi
236 'attulit?' exponit, quem petat, illa, locum;
237 addidit et causam. verbis solabar amicis.
238 'non' inquit 'verbis cura levanda mea est.
239 si pater est factus neglecto coniugis usu
240 Iuppiter, et solus nomen utrumque tenet,
241 cur ego desperem fieri sine coniuge mater,
242 et parere intacto, dummodo casta, viro?
243 omnia temptabo latis medicamina terris,
244 et freta Tartareos excutiamque sinus.'
245 vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam.
246 'nescioquid, nymphe, posse videris' ait.
247 ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:
248 ira Iovis magni causa timoris erat.
249 'fer, precor, auxilium' dixit, 'celabitur auctor',
250 et Stygiae numen testificatur aquae.
251 'quod petis, Oleniis' inquam 'mihi missus ab arvis
252 flos dabit: est hortis unicus ille meis.
253 qui dabat, 'hoc' dixit 'sterilem quoque tange iuvencam,
254 mater erit': tetigi, nec mora, mater erat.'
255 protinus haerentem decerpsi pollice florem;
256 tangitur, et tacto concipit illa sinu.
257 iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat,
258 fitque potens voti, Marsque creatus erat.
259 qui memor accepti per me natalis 'habeto
260 tu quoque Romulea' dixit 'in urbe locum.'
261 forsitan in teneris tantum mea regna coronis
262 esse putes. tangit numen et arva meum.
263 si bene floruerint segetes, erit area dives:
264 si bene floruerit vinea, Bacchus erit;
265 si bene floruerint oleae, nitidissimus annus,
266 pomaque proventum temporis huius habent.
267 flore semel laeso pereunt viciaeque fabaeque,
268 et pereunt lentes, advena Nile, tuae.
269 vina quoque in magnis operose condita cellis
270 florent, et nebulae dolia summa tegunt.
271 mella meum munus: volucres ego mella daturas
272 ad violam et cytisos et thyma cana voco.'
273 [nos quoque idem facimus tunc, cum iuvenalibus annis
274 luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.]
275 talia dicentem tacitus mirabar; at illa
276 'ius tibi discendi, siqua requiris' ait.
277 'dic, dea', respondi 'ludorum quae sit origo.'
278 vix bene desieram, rettulit illa mihi:
279 'cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant;
280 aut pecus aut latam dives habebat humum
281 (hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est);
282 sed iam de vetito quisque parabat opes.
283 venerat in morem populi depascere saltus,
284 idque diu licuit, poenaque nulla fuit;
285 vindice servabat nullo sua publica volgus,
286 iamque in privato pascere inertis erat.
287 plebis ad aediles perducta licentia talis
288 Publicios; animus defuit ante viris.
289 rem populus recipit, multam subiere nocentes:
290 vindicibus laudi publica cura fuit.
291 multa data est ex parte mihi, magnoque favore
292 victores ludos instituere novos;
293 parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes,
294 utile nunc iter est, Publiciumque vocant.'
295 annua credideram spectacula facta: negavit,
296 addidit et dictis altera verba suis:
297 'nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris,
298 turbaque caelestes ambitiosa sumus.
299 saepe deos aliquis peccando fecit iniquos,
300 et pro delictis hostia blanda fuit;
301 saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet
302 fulmina, ture dato sustinuisse manum.
303 at si neglegimur, magnis iniuria poenis
304 solvitur, et iustum praeterit ira modum.
305 respice Thestiaden: flammis absentibus arsit;
306 causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.
307 respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat;
308 virgo est, et spretos bis tamen ulta focos.
309 Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,
310 cum consternatis diripereris equis.
311 longa referre mora est correcta oblivia damnis:
312 me quoque Romani praeteriere patres.
313 quid facerem, per quod fierem manifesta doloris?
314 exigerem nostrae qualia damna notae?
315 excidit officium tristi mihi: nulla tuebar
316 rura, nec in pretio fertilis hortus erat;
317 lilia deciderant, violas arere videres,
318 filaque punicei languida facta croci.
319 saepe mihi Zephyrus 'dotes corrumpere noli
320 ipsa tuas' dixit: dos mihi vilis erat.
321 florebant oleae, venti nocuere protervi:
322 florebant segetes, grandine laesa seges.
323 in spe vitis erat, caelum nigrescit ab Austris
324 et subita frondes decutiuntur aqua.
325 nec volui fieri nec sum crudelis in ira;
326 cura repellendi sed mihi nulla fuit.
327 convenere patres, et, si bene floreat annus,
328 numinibus nostris annua festa vovent.
329 adnuimus voto: consul cum consule ludos
330 Postumio Laenas persoluere mihi.'
331 Quaerere conabar quare lascivia maior
332 his foret in ludis liberiorque iocus;
333 sed mihi succurrit numen non esse severum,
334 aptaque deliciis munera ferre deam.
335 tempora sutilibus cinguntur tota coronis,
336 et latet iniecta splendida mensa rosa;
337 ebrius incinctis philyra conviva capillis
338 saltat, et imprudens utitur arte meri;
339 ebrius ad durum formosae limen amicae
340 cantat, habent unctae mollia serta comae.
341 nulla coronata peraguntur seria fronte,
342 nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae;
343 donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis,
344 gratia sumendae non erat ulla rosae.
345 Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam
346 ex Ariadnaeo sidere nosse potes.
347 scaena levis decet hanc: non est, mihi credite, non est
348 illa cothurnatas inter habenda deas.
349 turba quidem cur hos celebret meretricia ludos
350 non ex difficili causa petita subest.
351 non est de tetricis, non est de magna professis:
352 volt sua plebeio sacra patere choro,
353 et monet aetatis specie, dum floreat, uti;
354 contemni spinam, cum cecidere rosae.
355 Cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albae,
356 sic haec est cultu versicolore decens?
357 an quia maturis albescit messis aristis,
358 et color et species floribus omnis inest?
359 adnuit, et motis flores cecidere capillis,
360 accidere in mensas ut rosa missa solet.
361 lumina restabant, quorum me causa latebat,
362 cum sic errores abstulit illa meos:
363 'vel quia purpureis conlucent floribus agri,
364 lumina sunt nostros visa decere dies;
365 vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore,
366 atque oculos in se splendor uterque trahit;
367 vel quia deliciis nocturna licentia nostris
368 convenit: a vero tertia causa venit.'
369 'est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat,
370 si liceat' dixi: dixit et illa 'licet'.
371 'cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis
372 inbelles capreae sollicitusque lepus?'
373 non sibi respondit silvas cessisse, sed hortos
374 arvaque pugnaci non adeunda ferae.
375 omnia finierat: tenues secessit in auras,
376 mansit odor; posses scire fuisse deam.
377 floreat ut toto carmen Nasonis in aevo,
378 sparge, precor, donis pectora nostra tuis.
379 Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron
380 semivir et flavi corpore mixtus equi.
381 Pelion Haemoniae mons est obversus in Austros:
382 summa virent pinu, cetera quercus habet.
383 Phillyrides tenuit; saxo stant antra vetusto,
384 quae iustum memorant incoluisse senem.
385 ille manus olim missuras Hectora leto
386 creditur in lyricis detinuisse modis.
387 venerat Alcides exhausta parte laborum,
388 iussaque restabant ultima paene viro.
389 stare simul casu Troiae duo fata videres:
390 hinc puer Aeacides, hinc Iove natus erat.
391 excipit hospitio iuvenem Philyreius heros,
392 et causam adventus hic rogat, ille docet.
393 respicit interea clavam spoliumque leonis,
394 'vir' que ait 'his armis, armaque digna viro!'
395 nec se, quin horrens auderent tangere saetis
396 vellus, Achilleae continuere manus.
397 dumque senex tractat squalentia tela venenis,
398 excidit et laevo fixa sagitta pede est.
399 ingemuit Chiron, traxitque e corpore ferrum:
400 adgemit Alcides Haemoniusque puer.
401 ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas
402 temperat et varia volnera mulcet ope;
403 virus edax superabat opem, penitusque recepta
404 ossibus et toto corpore pestis erat:
405 sanguine Centauri Lernaeae sanguis echidnae
406 mixtus ad auxilium tempora nulla dabat.
407 stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles:
408 sic flendus Peleus, si moreretur, erat.
409 saepe manus aegras manibus fingebat amicis:
410 morum, quos fecit, praemia doctor habet.
411 oscula saepe dedit, dixit quoque saepe iacenti
412 'vive, precor, nec me, care, relinque, pater.'
413 nona dies aderat, cum tu, iustissime Chiron,
414 bis septem stellis corpora cinctus eras.
415 Hunc Lyra curva sequi cuperet, sed idonea nondum
416 est via: nox aptum tertia tempus erit.
417 Scorpios in caelo, cum cras lucescere Nonas
418 dicimus, a media parte notandus erit.
419 Hinc ubi protulerit formosa ter Hesperos ora,
420 ter dederint Phoebo sidera victa locum,
421 ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri:
422 inferias tacitis manibus illa dabunt.
423 annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant,
424 nec tu dux mensum, Iane biformis, eras:
425 iam tamen exstincto cineri sua dona ferebant,
426 compositique nepos busta piabat avi.
427 mensis erat Maius, maiorum nomine dictus,
428 qui partem prisci nunc quoque moris habet.
429 nox ubi iam media est somnoque silentia praebet,
430 et canis et variae conticuistis aves,
431 ille memor veteris ritus timidusque deorum
432 surgit (habent gemini vincula nulla pedes),
433 signaque dat digitis medio cum pollice iunctis,
434 occurrat tacito ne levis umbra sibi.
435 cumque manus puras fontana perluit unda,
436 vertitur et nigras accipit ante fabas,
437 aversusque iacit; sed dum iacit, 'haec ego mitto,
438 his' inquit 'redimo meque meosque fabis.'
439 hoc novies dicit nec respicit: umbra putatur
440 colligere et nullo terga vidente sequi.
441 rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera,
442 et rogat ut tectis exeat umbra suis.
443 cum dixit novies 'manes exite paterni'
444 respicit, et pure sacra peracta putat.
445 dicta sit unde dies, quae nominis exstet origo
446 me fugit: ex aliquo est invenienda deo.
447 Pliade nate, mone, virga venerande potenti:
448 saepe tibi est Stygii regia visa Iovis.
449 venit adoratus Caducifer. accipe causam
450 nominis: ex ipso est cognita causa deo.
451 Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras,
452 et male veloci iusta soluta Remo,
453 Faustulus infelix et passis Acca capillis
454 spargebant lacrimis ossa perusta suis;
455 inde domum redeunt sub prima crepuscula maesti,
456 utque erat, in duro procubuere toro.
457 umbra cruenta Remi visa est adsistere lecto,
458 atque haec exiguo murmure verba loqui:
459 'en ego dimidium vestri parsque altera voti,
460 cernite sim qualis, qui modo qualis eram!
461 qui modo, si volucres habuissem regna iubentes,
462 in populo potui maximus esse meo,
463 nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago:
464 haec est ex illo forma relicta Remo.
465 heu ubi Mars pater est? si vos modo vera locuti,
466 uberaque expositis ille ferina dedit.
467 quem lupa servavit, manus hunc temeraria civis
468 perdidit. o quanto mitior illa fuit!
469 saeve Celer, crudelem animam per volnera reddas,
470 utque ego, sub terras sanguinulentus eas.
471 noluit hoc frater, pietas aequalis in illo est:
472 quod potuit, lacrimas in mea fata dedit.
473 hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate
474 ut celebrem nostro signet honore diem.'
475 mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt:
476 lubrica prensantes effugit umbra manus.
477 ut secum fugiens somnos abduxit imago,
478 ad regem voces fratris uterque ferunt.
479 Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicit
480 illam, qua positis iusta feruntur avis.
481 aspera mutata est in lenem tempore longo
482 littera, quae toto nomine prima fuit;
483 mox etiam lemures animas dixere silentum:
484 hic sensus verbi, vis ea vocis erat.
485 fana tamen veteres illis clausere diebus,
486 ut nunc ferali tempore operta vides;
487 nec viduae taedis eadem nec virginis apta
488 tempora: quae nupsit, non diuturna fuit.
489 hac quoque de causa, si te proverbia tangunt,
490 mense malas Maio nubere volgus ait.
491 sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa
492 inter se nulla continuata die.
493 Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres,
494 falsus eris: signi causa canenda mihi.
495 Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater
496 carpebant socias Mercuriusque vias;
497 tempus erat quo versa iugo referuntur aratra,
498 et pronus saturae lac bibit agnus ovis.
499 forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli,
500 hos videt, exiguam stabat ut ante casam,
501 atque ita 'longa via est, nec tempora longa supersunt',
502 dixit 'et hospitibus ianua nostra patet.'
503 addidit et voltum verbis, iterumque rogavit:
504 parent promissis dissimulantque deos.
505 tecta senis subeunt nigro deformia fumo;
506 ignis in hesterno stipite parvus erat:
507 ipse genu nixus flammas exsuscitat aura,
508 et promit quassas comminuitque faces.
509 stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat,
510 et spumat testo pressus uterque suo.
511 dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra:
512 accipit aequoreus pocula prima deus.
513 quae simul exhausit, 'da nunc bibat ordine' dixit
514 'Iuppiter.' audito palluit ille Iove.
515 ut rediit animus, cultorem pauperis agri
516 immolat et magno torret in igne bovem;
517 quaeque puer quondam primis diffuderat annis
518 promit fumoso condita vina cado.
519 nec mora, flumineam lino celantibus ulvam,
520 sic quoque non altis, incubuere toris.
521 nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo;
522 terra rubens crater, pocula fagus erant.
523 verba fuere Iovis: 'si quid fert impetus, opta:
524 omne feres.' placidi verba fuere senis:
525 'cara fuit coniunx, primae mihi vere iuventae
526 cognita. nunc ubi sit quaeritis? urna tegit.
527 huic ego iuratus, vobis in verba vocatis,
528 'coniugio' dixi 'sola fruere meo.'
529 et dixi et servo; sed enim diversa voluntas
530 est mihi: nec coniunx et pater esse volo.'
531 adnuerant omnes. omnes ad terga iuvenci
532 constiterant?pudor est ulteriora loqui.
533 tum superiniecta texere madentia terra:
534 iamque decem menses, et puer ortus erat.
535 hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona:
536 perdidit antiquum littera prima sonum.
537 creverat immensum: comitem sibi Delia sumpsit;
538 ille deae custos, ille satelles erat.
539 verba movent iras non circumspecta deorum:
540 'quam nequeam' dixit 'vincere nulla fera est.'
541 scorpion immisit Tellus: fuit impetus illi
542 curva gemelliparae spicula ferre deae;
543 obstitit Orion. Latona nitentibus astris
544 addidit et 'meriti praemia' dixit 'habe.'
545 Sed quid et Orion et cetera sidera mundo
546 cedere festinant, noxque coartat iter?
547 quid solito citius liquido iubar aequore tollit
548 candida, Lucifero praeveniente, dies?
549 fallor, an arma sonant? non fallimur, arma sonabant:
550 Mars venit et veniens bellica signa dedit.
551 Ultor ad ipse suos caelo descendit honores
552 templaque in Augusto conspicienda foro.
553 et deus est ingens et opus: debebat in urbe
554 non aliter nati Mars habitare sui.
555 digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis:
556 hinc fera Gradivum bella movere decet,
557 seu quis ab Eoo nos impius orbe lacesset,
558 seu quis ab occiduo sole domandus erit.
559 perspicit Armipotens operis fastigia summi,
560 et probat invictas summa tenere deas;
561 perspicit in foribus diversae tela figurae,
562 armaque terrarum milite victa suo.
563 hinc videt Aenean oneratum pondere caro
564 et tot Iuleae nobilitatis avos;
565 hinc videt Iliaden umeris ducis arma ferentem,
566 claraque dispositis acta subesse viris.
567 spectat et Augusto praetextum nomine templum,
568 et visum lecto Caesare maius opus.
569 voverat hoc iuvenis tum cum pia sustulit arma:
570 a tantis princeps incipiendus erat.
571 ille manus tendens, hinc stanti milite iusto,
572 hinc coniuratis, talia dicta dedit:
573 'si mihi bellandi pater est Vestaeque sacerdos
574 auctor, et ulcisci numen utrumque paro,
575 Mars, ades et satia scelerato sanguine ferrum,
576 stetque favor causa pro meliore tuus.
577 templa feres et, me victore, vocaberis Ultor.'
578 voverat, et fuso laetus ab hoste redit.
579 nec satis est meruisse semel cognomina Marti:
580 persequitur Parthi signa retenta manu.
581 gens fuit et campis et equis et tuta sagittis
582 et circumfusis invia fluminibus;
583 addiderant animos Crassorum funera genti,
584 cum periit miles signaque duxque simul.
585 signa, decus belli, Parthus Romana tenebat,
586 Romanaeque aquilae signifer hostis erat;
587 isque pudor mansisset adhuc, nisi fortibus armis
588 Caesaris Ausoniae protegerentur opes.
589 ille notas veteres et longi dedecus aevi
590 sustulit: agnorunt signa recepta suos.
591 quid tibi nunc solitae mitti post terga sagittae,
592 quid loca, quid rapidi profuit usus equi?
593 Parthe, refers aquilas, victos quoque porrigis arcus:
594 pignora iam nostri nulla pudoris habes.
595 rite deo templumque datum nomenque bis ulto,
596 et meritus voti debita solvit honor.
597 sollemnes ludos Circo celebrate, Quirites:
598 non visa est fortem scaena decere deum.
599 Pliadas aspicies omnes totumque sororum
600 agmen, ubi ante Idus nox erit una super:
601 tum mihi non dubiis auctoribus incipit aestas,
602 et tepidi finem tempora veris habent.
603 Idibus ora prior stellantia tollere Taurum
604 indicat: huic signo fabula nota subest.
605 praebuit ut taurus Tyriae sua terga puellae
606 Iuppiter et falsa cornua fronte tulit,
607 illa iubam dextra, laeva retinebat amictus,
608 et timor ipse novi causa decoris erat;
609 aura sinus implet, flavos movet aura capillos:
610 Sidoni, sic fueras aspicienda Iovi.
611 saepe puellares subduxit ab aequore plantas,
612 et metuit tactus adsilientis aquae;
613 saepe deus prudens tergum demisit in undas,
614 haereat ut collo fortius illa suo.
615 litoribus tactis stabat sine cornibus ullis
616 Iuppiter inque deum de bove versus erat.
617 taurus init caelum: te, Sidoni, Iuppiter implet,
618 parsque tuum terrae tertia nomen habet.
619 hoc alii signum Phariam dixere iuvencam,
620 quae bos ex homine est, ex bove facta dea.
621 Tum quoque priscorum Virgo simulacra virorum
622 mittere roboreo scirpea ponte solet.
623 corpora post decies senos qui credidit annos
624 missa neci, sceleris crimine damnat avos.
625 fama vetus, tum cum Saturnia terra vocata est,
626 talia fatidici dicta fuisse Iovis:
627 'falcifero libata seni duo corpora gentis
628 mittite, quae Tuscis excipiantur aquis';
629 donec in haec venit Tirynthius arva, quotannis
630 tristia Leucadio sacra peracta modo;
631 illum stramineos in aquam misisse Quirites,
632 Herculis exemplo corpora falsa iaci.
633 pars putat, ut ferrent iuvenes suffragia soli,
634 pontibus infirmos praecipitasse senes.
635 Thybri, doce verum: tua ripa vetustior Urbe est;
636 principium ritus tu bene nosse potes.
637 Thybris harundiferum medio caput extulit alveo
638 raucaque dimovit talibus ora sonis:
639 'haec loca desertas vidi sine moenibus herbas:
640 pascebat sparsas utraque ripa boves,
641 et, quem nunc gentes Tiberim noruntque timentque,
642 tunc etiam pecori despiciendus eram.
643 Arcadis Evandri nomen tibi saepe refertur:
644 ille meas remis advena torsit aquas.
645 venit et Alcides, turba comitatus Achiva:
646 Albula, si memini, tunc mihi nomen erat.
647 excipit hospitio iuvenem Pallantius heros,
648 et tandem Caco debita poena venit.
649 victor abit, secumque boves, Erytheida praedam,
650 abstrahit; at comites longius ire negant.
651 magnaque pars horum desertis venerat Argis:
652 montibus his ponunt spemque laremque suum.
653 saepe tamen patriae dulci tanguntur amore,
654 atque aliquis moriens hoc breve mandat opus:
655 'mittite me in Tiberim, Tiberinis vectus ut undis
656 litus ad Inachium pulvis inanis eam.'
657 displicet heredi mandati cura sepulcri:
658 mortuus Ausonia conditur hospes humo;
659 scirpea pro domino Tiberi iactatur imago,
660 ut repetat Graias per freta longa domos.'
661 hactenus, et subiit vivo rorantia saxo
662 antra; leves cursum sustinuistis aquae.
663 Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim
664 edidit Arcadiis Pleias una Iovi:
665 pacis et armorum superis imisque deorum
666 arbiter, alato qui pede carpis iter,
667 laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra,
668 quo didicit culte lingua docente loqui,
669 templa tibi posuere patres spectantia Circum
670 Idibus; ex illo est haec tibi festa dies.
671 te, quicumque suas profitentur vendere merces,
672 ture dato tribuas ut sibi lucra rogant.
673 est aqua Mercurii portae vicina Capenae;
674 si iuvat expertis credere, numen habet.
675 huc venit incinctus tunica mercator et urna
676 purus suffita, quam ferat, haurit aquam.
677 uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda
678 omnia quae dominos sunt habitura novos.
679 spargit et ipse suos lauro rorante capillos,
680 et peragit solita fallere voce preces:
681 'ablue praeteriti periuria temporis', inquit
682 'ablue praeteritae perfida verba die.
683 sive ego te feci testem, falsove citavi
684 non audituri numina vana Iovis,
685 sive deum prudens alium divamve fefelli,
686 abstulerint celeres improba dicta Noti:
687 et pateant veniente die periuria nobis,
688 nec curent superi siqua locutus ero.
689 da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro,
690 et fac ut emptori verba dedisse iuvet.'
691 talia Mercurius poscenti ridet ab alto,
692 se memor Ortygias subripuisse boves.
693 At mihi pande, precor, tanto meliora petenti,
694 in Geminos ex quo tempore Phoebus eat.
695 'cum totidem de mense dies superesse videbis
696 quot sunt Herculei facta laboris' ait.
697 'dic' ego respondi 'causam mihi sideris huius.'
698 causam facundo reddidit ore deus:
699 'abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem
700 Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil.
701 bella parant repetuntque suas et frater et Idas,
702 Leucippo fieri pactus uterque gener.
703 his amor ut repetant, illis ut reddere nolint,
704 suadet; et ex causa pugnat uterque pari.
705 effugere Oebalidae cursu potuere sequentes,
706 sed visum celeri vincere turpe fuga.
707 liber ab arboribus locus est, apta area pugnae:
708 constiterant illo (nomen Aphidna) loco.
709 pectora traiectus Lynceo Castor ab ense
710 non exspectato volnere pressit humum;
711 ultor adest Pollux, et Lyncea perforat hasta,
712 qua cervix umeros continuata premit.
713 ibat in hunc Idas, vixque est Iovis igne repulsus;
714 tela tamen dextrae fulmine rapta negant.
715 iamque tibi, Pollux, caelum sublime patebat,
716 cum 'mea' dixisti 'percipe verba, pater:
717 quod mihi das uni caelum, partire duobus;
718 dimidium toto munere maius erit.'
719 dixit et alterna fratrem statione redemit:
720 utile sollicitae sidus utrumque rati.'
721 Ad Ianum redeat, qui quaerit Agonia quid sint:
722 quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent.
723 Nocte sequente diem canis Erigoneius exit:
724 est alio signi reddita causa loco.
725 Proxima Volcani lux est, Tubilustria dicunt:
726 lustrantur purae, quas facit ille, tubae.
727 Quattuor inde notis locus est, quibus ordine lectis
728 vel mos sacrorum vel fuga regis inest.
729 Nec te praetereo, populi Fortuna potentis
730 publica, cui templum luce sequente datum est.
731 hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite,
732 grata Iovi fulvae rostra videbis avis.
733 auferet ex oculis veniens aurora Booten,
734 continuaque die sidus Hyantis erit.
Ovidius HOME

bsb125491.110

Ovidius, Fasti, IV <<<     >>> VI
monumenta.ch > Ovidius > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik