monumenta.ch > Martialis > 17 > 48 > 31 > 12 > 51 > 23 > 26 > 56 > 13 > 99 > 100 > 89 > 77 > 33 > 19 > 101 > 41 > 39 > 10 > 58 > 38 > 4
Ovidius, Fasti, III <<<     >>> V

Ovidius, Fasti, Liber IV

1 'Alma, fave', dixi 'geminorum mater Amorum';
2 ad vatem voltus rettulit illa suos;
3 'quid tibi' ait 'mecum? certe maiora canebas.
4 num vetus in molli pectore volnus habes?'
5 'scis, dea', respondi 'de volnere.' risit, et aether
6 protinus ex illa parte serenus erat.
7 'saucius an sanus numquid tua signa reliqui?
8 tu mihi propositum, tu mihi semper opus.
9 quae decuit primis sine crimine lusimus annis;
10 nunc teritur nostris area maior equis.
11 tempora cum causis, annalibus eruta priscis,
12 lapsaque sub terras ortaque signa cano.
13 venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense:
14 et vatem et mensem scis, Venus, esse tuos.'
15 mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto
16 contigit et 'coeptum perfice' dixit 'opus'.
17 sensimus, et causae subito patuere dierum:
18 dum licet et spirant flamina, navis eat.
19 Siqua tamen pars te de fastis tangere debet,
20 Caesar, in Aprili quod tuearis habes:
21 hic ad te magna descendit imagine mensis,
22 et fit adoptiva nobilitate tuus.
23 hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum,
24 vidit et auctores rettulit ipse tuos:
25 utque fero Marti primam dedit ordine sortem,
26 quod sibi nascendi proxima causa fuit,
27 sic Venerem gradibus multis in gente receptam
28 alterius voluit mensis habere locum;
29 principiumque sui generis revolutaque quaerens
30 saecula, cognatos venit adusque deos.
31 Dardanon Electra nesciret Atlantide natum
32 scilicet, Electran concubuisse Iovi?
33 huius Ericthonius, Tros est generatus ab illo,
34 Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn;
35 proximus Anchises, cum quo commune parentis
36 non dedignata est nomen habere Venus:
37 hinc satus Aeneas; pietas spectata per ignes
38 sacra patremque umeris, altera sacra, tulit.
39 venimus ad felix aliquando nomen Iuli,
40 unde domus Teucros Iulia tangit avos.
41 Postumus hinc, qui, quod silvis fuit ortus in altis,
42 Silvius in Latia gente vocatus erat.
43 isque, Latine, tibi pater est; subit Alba Latinum;
44 proximus est titulis Epytus, Alba, tuis.
45 ille dedit Capyi repetita vocabula Troiae
46 et tuus est idem, Calpete, factus avus.
47 cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet,
48 dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae.
49 iam tamen Agrippam natum Remulumque nepotem
50 viderat; in Remulum fulmina missa ferunt.
51 venit Aventinus post hos, locus unde vocatur,
52 mons quoque; post illum tradita regna Procae;
53 quem sequitur duri Numitor germanus Amuli;
54 Ilia cum Lauso de Numitore sati:
55 ense cadit patrui Lausus; placet Ilia Marti,
56 teque parit, gemino iuncte Quirine Remo.
57 ille suos semper Venerem Martemque parentes
58 dixit, et emeruit vocis habere fidem:
59 neve secuturi possent nescire nepotes,
60 tempora dis generis continuata dedit.
61 sed Veneris mensem Graio sermone notatum
62 auguror; a spumis est dea dicta maris.
63 nec tibi sit mirum Graeco rem nomine dici;
64 Itala nam tellus Graecia maior erat.
65 venerat Evander plena cum classe suorum,
66 venerat Alcides, Graius uterque genus
67 (hospes Aventinis armentum pavit in herbis
68 claviger, et tanto est Albula pota deo),
69 dux quoque Neritius; testes Laestrygones exstant
70 et quod adhuc Circes nomina litus habet;
71 et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi
72 stabant, Argolicae quod posuere manus.
73 venerat Atridae fatis agitatus Halaesus,
74 a quo se dictam terra Falisca putat.
75 adice Troianae suasorem Antenora pacis,
76 et generum Oeniden, Apule Daune, tuum.
77 serus ab Iliacis, et post Antenora, flammis
78 attulit Aeneas in loca nostra deos.
79 huius erat Solimus Phrygia comes unus ab Ida,
80 a quo Sulmonis moenia nomen habent,
81 Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae.
82 me miserum, Scythico quam procul illa solo est!
83 ergo ego tam longe - sed supprime, Musa, querellas:
84 non tibi sunt maesta sacra canenda lyra.
85 Quo non livor abit? sunt qui tibi mensis honorem
86 eripuisse velint invideantque, Venus.
87 nam, quia ver aperit tunc omnia densaque cedit
88 frigoris asperitas fetaque terra patet,
89 Aprilem memorant ab aperto tempore dictum,
90 quem Venus iniecta vindicat alma manu.
91 illa quidem totum dignissima temperat orbem,
92 illa tenet nullo regna minora deo,
93 iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis,
94 perque suos initus continet omne genus.
95 illa deos omnes (longum est numerare) creavit,
96 illa satis causas arboribusque dedit,
97 illa rudes animos hominum contraxit in unum,
98 et docuit iungi cum pare quemque sua.
99 quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas?
100 nec coeant pecudes, si levis absit amor.
101 cum mare trux aries cornu decertat, at idem
102 frontem dilectae laedere parcit ovis;
103 deposita sequitur taurus feritate iuvencam,
104 quem toti saltus, quem nemus omne tremit;
105 vis eadem lato quodcumque sub aequore vivit
106 servat, et innumeris piscibus implet aquas.
107 prima feros habitus homini detraxit: ab illa
108 venerunt cultus mundaque cura sui.
109 primus amans carmen vigilatum nocte negata
110 dicitur ad clausas concinuisse fores,
111 eloquiumque fuit duram exorare puellam,
112 proque sua causa quisque disertus erat.
113 mille per hanc artes motae; studioque placendi,
114 quae latuere prius, multa reperta ferunt.
115 hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi
116 audeat? a nobis sit furor iste procul.
117 quid quod ubique potens templisque frequentibus aucta,
118 urbe tamen nostra ius dea maius habet?
119 pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat,
120 cum gemuit teneram cuspide laesa manum;
121 caelestesque duas Troiano iudice vicit
122 (ah nolim victas hoc meminisse deas),
123 Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim
124 magnus Iuleos Caesar haberet avos.
125 nec Veneri tempus, quam ver, erat aptius ullum
126 (vere nitent terrae, vere remissus ager;
127 nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt,
128 nunc tumido gemmas cortice palmes agit),
129 et formosa Venus formoso tempore digna est,
130 utque solet, Marti continuata suo est.
131 vere monet curvas materna per aequora puppes
132 ire nec hibernas iam timuisse minas.
133 Rite deam colitis, Latiae matresque nurusque
134 et vos, quis vittae longaque vestis abest.
135 aurea marmoreo redimicula demite collo,
136 demite divitias: tota lavanda dea est.
137 aurea siccato redimicula reddite collo:
138 nunc alii flores, nunc nova danda rosa est.
139 vos quoque sub viridi myrto iubet ipsa lavari:
140 causaque cur iubeat, discite, certa subest.
141 litore siccabat rorantes nuda capillos:
142 viderunt satyri, turba proterva, deam.
143 sensit et opposita texit sua corpora myrto:
144 tuta fuit facto, vosque referre iubet.
145 discite nunc, quare Fortunae tura Virili
146 detis eo, gelida qui locus umet aqua.
147 accipit ille locus posito velamine cunctas
148 et vitium nudi corporis omne videt;
149 ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis
150 praestat et hoc parvo ture rogata facit.
151 nec pigeat tritum niveo cum lacte papaver
152 sumere et expressis mella liquata favis:
153 cum primum cupido Venus est deducta marito,
154 hoc bibit; ex illo tempore nupta fuit.
155 supplicibus verbis illam placate: sub illa
156 et forma et mores et bona fama manet.
157 Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est:
158 Cumaeam, veteres, consuluistis anum.
159 templa iubet fieri Veneri: quibus ordine factis
160 inde Venus verso nomina corde tenet.
161 semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu
162 respice, totque tuas, diva, tuere nurus.
163 Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae
164 Scorpios in virides praecipitatur aquas.
165 Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo
166 coeperit, et tactae rore querentur aves,
167 semustamque facem vigilata nocte viator
168 ponet, et ad solitum rusticus ibit opus,
169 Pliades incipient umeros relevare paternos,
170 quae septem dici, sex tamen esse solent:
171 seu quod in amplexum sex hinc venere deorum
172 (nam Steropen Marti concubuisse ferunt,
173 Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno,
174 Maian et Electran Taygetenque Iovi),
175 septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit;
176 paenitet, et facti sola pudore latet:
177 sive quod Electra Troiae spectare ruinas
178 non tulit, ante oculos opposuitque manum.
179 Ter sine perpetuo caelum versetur in axe,
180 ter iungat Titan terque resolvat equos,
181 protinus inflexo Berecyntia tibia cornu
182 flabit, et Idaeae festa parentis erunt.
183 ibunt semimares et inania tympana tundent,
184 aeraque tinnitus aere repulsa dabunt;
185 ipsa sedens molli comitum cervice feretur
186 Urbis per medias exululata vias.
187 scaena sonat, ludique vocant: spectate, Quirites,
188 et fora Marte suo litigiosa vacent.
189 quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti
190 terret et horrendo lotos adunca sono.
191 'da, dea, quam sciter.' doctas Cybeleia neptes
192 vidit et has curae iussit adesse meae.
193 'pandite mandati memores, Heliconis alumnae,
194 gaudeat assiduo cur dea Magna sono.'
195 sic ego. sic Erato (mensis Cythereius illi
196 cessit, quod teneri nomen amoris habet):
197 'reddita Saturno sors haec erat: 'optime regum,
198 a nato sceptris excutiere tuis.'
199 ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolem
200 devorat, immersam visceribusque tenet.
201 saepe Rhea questa est totiens fecunda nec umquam
202 mater, et indoluit fertilitate sua.
203 Iuppiter ortus erat: (pro magno teste vetustas
204 creditur; acceptam parce movere fidem)
205 veste latens saxum caelesti gutture sedit:
206 sic genitor fatis decipiendus erat.
207 ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide,
208 tutus ut infanti vagiat ore puer.
209 pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes:
210 hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus.
211 res latuit, priscique manent imitamina facti:
212 aera deae comites raucaque terga movent.
213 cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant:
214 tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.'
215 desierat; coepi: 'cur huic genus acre leonum
216 praebent insolitas ad iuga curva iubas?'
217 desieram; coepit: 'feritas mollita per illam
218 creditur; id curru testificata suo est.'
219 'at cur turrifera caput est onerata corona?
220 an primis turres urbibus illa dedit?'
221 adnuit. 'unde venit' dixi 'sua membra secandi
222 impetus?' ut tacui, Pieris orsa loqui:
223 'Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis
224 turrigeram casto vinxit amore deam;
225 hunc sibi servari voluit, sua templa tueri,
226 et dixit 'semper fac puer esse velis.'
227 ille fidem iussis dedit, et 'si mentiar', inquit
228 'ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi.'
229 fallit, et in nympha Sagaritide desinit esse
230 quod fuit: hinc poenas exigit ira deae.
231 Naida volneribus succidit in arbore factis,
232 illa perit; fatum Naidos arbor erat;
233 hic furit, et credens thalami procumbere tectum
234 effugit, et cursu Dindyma summa petit;
235 et modo 'tolle faces', 'remove' modo 'verbera' clamat,
236 saepe Palaestinas iurat adesse deas.
237 ille etiam saxo corpus laniavit acuto,
238 longaque in immundo pulvere tracta coma est,
239 voxque fuit 'merui: meritas do sanguine poenas.
240 ah pereant partes quae nocuere mihi!'
241 'ah pereant' dicebat adhuc; onus inguinis aufert,
242 nullaque sunt subito signa relicta viri.
243 venit in exemplum furor hic, mollesque ministri
244 caedunt iactatis vilia membra comis.'
245 talibus Aoniae facunda voce Camenae
246 reddita quaesiti causa furoris erat.
247 'hoc quoque, dux operis, moneas precor, unde petita
248 venerit; an nostra semper in urbe fuit?'
249 'Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden
250 semper et Iliacas Mater amavit opes:
251 cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros,
252 est dea sacriferas paene secuta rates,
253 sed nondum fatis Latio sua numina posci
254 senserat, adsuetis substiteratque locis.
255 post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque
256 vidit et edomito sustulit orbe caput,
257 carminis Euboici fatalia verba sacerdos
258 inspicit; inspectum tale fuisse ferunt:
259 'mater abest: matrem iubeo, Romane, requiras.
260 cum veniet, casta est accipienda manu.'
261 obscurae sortis patres ambagibus errant,
262 quaeve parens absit, quove petenda loco.
263 consulitur Paean, 'divum' que 'arcessite Matrem'
264 inquit; 'in Idaeo est invenienda iugo.'
265 mittuntur proceres. Phrygiae tum sceptra tenebat
266 Attalus; Ausoniis rem negat ille viris.
267 mira canam: longo tremuit cum murmure tellus,
268 et sic est adytis diva locuta suis:
269 'ipsa peti volui: ne sit mora; mitte volentem:
270 dignus Roma locus quo deus omnis eat.'
271 ille soni terrore pavens 'proficiscere' dixit;
272 'nostra eris: in Phrygios Roma refertur avos.'
273 protinus innumerae caedunt pineta secures
274 illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat.
275 mille manus coeunt, et picta coloribus ustis
276 caelestum Matrem concava puppis habet.
277 illa sui per aquas fertur tutissima nati,
278 longaque Phrixeae stagna sororis adit,
279 Rhoeteumque capax Sigeaque litora transit,
280 et Tenedum et veteres Eetionis opes.
281 Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta,
282 quaeque Carysteis frangitur unda vadis;
283 transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas
284 Icarus, et vastae nomina fecit aquae.
285 tum laeva Creten, dextra Pelopeidas undas
286 deserit, et Veneris sacra Cythera petit.
287 hinc mare Trinacrium, candens ubi tinguere ferrum
288 Brontes et Steropes Acmonidesque solent,
289 aequoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris
290 respicit a remis, Ausoniamque tenet.
291 ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum
292 dividit et campo liberiore natat:
293 omnis eques mixtaque gravis cum plebe senatus
294 obvius ad Tusci fluminis ora venit.
295 procedunt pariter matres nataeque nurusque
296 quaeque colunt sanctos virginitate focos.
297 sedula fune viri contento bracchia lassant:
298 vix subit adversas hospita navis aquas.
299 sicca diu fuerat tellus, sitis usserat herbas:
300 sedit limoso pressa carina vado.
301 quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat,
302 adiuvat et fortes voce sonante manus:
303 illa velut medio stabilis sedet insula ponto;
304 attoniti monstro stantque paventque viri.
305 Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto
306 (nec facies impar nobilitate fuit),
307 casta quidem, sed non et credita: rumor iniquus
308 laeserat, et falsi criminis acta rea est.
309 cultus et ornatis varie prodisse capillis
310 obfuit ad rigidos promptaque lingua senes.
311 conscia mens recti famae mendacia risit,
312 sed nos in vitium credula turba sumus.
313 haec ubi castarum processit ab agmine matrum
314 et manibus puram fluminis hausit aquam,
315 ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas
316 (quicumque aspiciunt, mente carere putant),
317 summissoque genu voltus in imagine divae
318 figit, et hos edit crine iacente sonos:
319 'supplicis, alma, tuae, genetrix fecunda deorum,
320 accipe sub certa condicione preces.
321 casta negor: si tu damnas, meruisse fatebor;
322 morte luam poenas iudice victa dea;
323 sed si crimen abest, tu nostrae pignora vitae
324 re dabis, et castas casta sequere manus.'
325 dixit, et exiguo funem conamine traxit;
326 mira, sed et scaena testificata loquar:
327 mota dea est, sequiturque ducem laudatque sequendo;
328 index laetitiae fertur ad astra sonus.
329 fluminis ad flexum veniunt (Tiberina priores
330 Atria dixerunt), unde sinister abit.
331 nox aderat: querno religant in stipite funem,
332 dantque levi somno corpora functa cibo.
333 lux aderat: querno solvunt a stipite funem,
334 ante tamen posito tura dedere foco,
335 ante coronarunt puppem, sine labe iuvencam
336 mactarunt operum coniugiique rudem.
337 est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo
338 et nomen magno perdit in amne minor.
339 illic purpurea canus cum veste sacerdos
340 Almonis dominam sacraque lavit aquis.
341 exululant comites, furiosaque tibia flatur,
342 et feriunt molles taurea terga manus.
343 Claudia praecedit laeto celeberrima voltu,
344 credita vix tandem teste pudica dea;
345 ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena:
346 sparguntur iunctae flore recente boves.
347 Nasica accepit; templi non perstitit auctor:
348 Augustus nunc est, ante Metellus erat.'
349 substitit hic Erato. mora fit, si cetera quaeram.
350 'dic' inquam 'parva cur stipe quaerat opes.'
351 'contulit aes populus, de quo delubra Metellus
352 fecit' ait; 'dandae mos stipis inde manet.'
353 cur vicibus factis ineant convivia, quaero,
354 tum magis indictas concelebrentque dapes.
355 'quod bene mutarit sedem Berecyntia', dixit
356 'captant mutatis sedibus omen idem.'
357 institeram, quare primi Megalesia ludi
358 urbe forent nostra, cum dea (sensit enim)
359 'illa deos' inquit 'peperit: cessere parenti,
360 principiumque dati Mater honoris habet.'
361 'cur igitur Gallos qui se excidere vocamus,
362 cum tanto a Phrygia Gallica distet humus?'
363 'inter' ait 'viridem Cybelen altasque Celaenas
364 amnis it insana, nomine Gallus, aqua.
365 qui bibit inde, furit: procul hinc discedite, quis est
366 cura bonae mentis: qui bibit inde, furit.'
367 'non pudet herbosum' dixi 'posuisse moretum
368 in dominae mensis: an sua causa subest?'
369 'lacte mero veteres usi narrantur et herbis,
370 sponte sua siquas terra ferebat' ait;
371 'candidus elisae miscetur caseus herbae,
372 cognoscat priscos ut dea prisca cibos.'
373 Postera cum caelo motis Pallantias astris
374 fulserit, et niveos Luna levarit equos,
375 qui dicet 'quondam sacrata est colle Quirini
376 hac Fortuna die Publica', verus erit.
377 Tertia lux (memini) ludis erat, ac mihi quidam
378 spectanti senior continuusque loco
379 'haec' ait 'illa dies, Libycis qua Caesar in oris
380 perfida magnanimi contudit arma Iubae.
381 dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse tribunus
382 glorior: officio praefuit ille meo.
383 hanc ego militia sedem, tu pace parasti,
384 inter bis quinos usus honore viros.'
385 plura locuturi subito seducimur imbre:
386 pendula caelestes Libra movebat aquas.
387 Ante tamen quam summa dies spectacula sistat
388 ensifer Orion aequore mersus erit.
389 Proxima victricem cum Romam inspexerit Eos
390 et dederit Phoebo stella fugata locum,
391 Circus erit pompa celeber numeroque deorum,
392 primaque ventosis palma petetur equis.
393 Hinc Cereris ludi: non est opus indice causae;
394 sponte deae munus promeritumque patet.
395 panis erat primis virides mortalibus herbae,
396 quas tellus nullo sollicitante dabat;
397 et modo carpebant vivax e caespite gramen,
398 nunc epulae tenera fronde cacumen erant.
399 postmodo glans nota est: bene erat iam glande reperta,
400 duraque magnificas quercus habebat opes.
401 prima Ceres homine ad meliora alimenta vocato
402 mutavit glandes utiliore cibo.
403 illa iugo tauros collum praebere coegit:
404 tum primum soles eruta vidit humus.
405 aes erat in pretio, Chalybeia massa latebat:
406 eheu, perpetuo debuit illa tegi.
407 pace Ceres laeta est; et vos orate, coloni,
408 perpetuam pacem pacificumque ducem.
409 farra deae micaeque licet salientis honorem
410 detis et in veteres turea grana focos;
411 et, si tura aberunt, unctas accendite taedas:
412 parva bonae Cereri, sint modo casta, placent.
413 a bove succincti cultros removete ministri:
414 bos aret; ignavam sacrificate suem.
415 apta iugo cervix non est ferienda securi:
416 vivat et in dura saepe laboret humo.
417 Exigit ipse locus raptus ut virginis edam:
418 plura recognosces, pauca docendus eris.
419 terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor
420 Trinacris, a positu nomen adepta loci,
421 grata domus Cereri: multas ea possidet urbes,
422 in quibus est culto fertilis Henna solo.
423 frigida caelestum matres Arethusa vocarat:
424 venerat ad sacras et dea flava dapes.
425 filia, consuetis ut erat comitata puellis,
426 errabat nudo per sua prata pede.
427 valle sub umbrosa locus est aspergine multa
428 uvidus ex alto desilientis aquae.
429 tot fuerant illic, quot habet natura, colores,
430 pictaque dissimili flore nitebat humus.
431 quam simul aspexit, 'comites, accedite' dixit
432 'et mecum plenos flore referte sinus.'
433 praeda puellares animos prolectat inanis,
434 et non sentitur sedulitate labor.
435 haec implet lento calathos e vimine nexos,
436 haec gremium, laxos degravat illa sinus;
437 illa legit calthas, huic sunt violaria curae,
438 illa papavereas subsecat ungue comas;
439 has, hyacinthe, tenes; illas, amarante, moraris;
440 pars thyma, pars rhoean et meliloton amat;
441 plurima lecta rosa est, sunt et sine nomine flores:
442 ipsa crocos tenues liliaque alba legit.
443 carpendi studio paulatim longius itur,
444 et dominam casu nulla secuta comes.
445 hanc videt et visam patruus velociter aufert
446 regnaque caeruleis in sua portat equis.
447 illa quidem clamabat 'io, carissima mater,
448 auferor!', ipsa suos abscideratque sinus:
449 panditur interea Diti via, namque diurnum
450 lumen inadsueti vix patiuntur equi.
451 at, chorus aequalis, cumulatae flore ministrae
452 'Persephone', clamant 'ad tua dona veni.'
453 ut clamata silet, montes ululatibus implent,
454 et feriunt maesta pectora nuda manu.
455 attonita est plangore Ceres (modo venerat Hennam)
456 nec mora, 'me miseram! filia' dixit 'ubi es?'
457 mentis inops rapitur, quales audire solemus
458 Threicias fusis maenadas ire comis.
459 ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto
460 et quaerit fetus per nemus omne suos,
461 sic dea nec retinet gemitus, et concita cursu
462 fertur, et e campis incipit, Henna, tuis.
463 inde puellaris nacta est vestigia plantae
464 et pressam noto pondere vidit humum;
465 forsitan illa dies erroris summa fuisset,
466 si non turbassent signa reperta sues.
467 iamque Leontinos Amenanaque flumina cursu
468 praeterit et ripas, herbifer Aci, tuas:
469 praeterit et Cyanen et fontes lenis Anapi
470 et te, verticibus non adeunde Gela.
471 liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque,
472 quaque Symaetheas accipit aequor aquas,
473 antraque Cyclopum positis exusta caminis,
474 quique locus curvae nomina falcis habet,
475 Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque,
476 sacrarumque Mylas pascua laeta boum:
477 hinc Camerinan adit Thapsonque et Heloria tempe,
478 quaque iacet Zephyro semper apertus Eryx.
479 iamque Peloriadem Lilybaeaque, iamque Pachynon
480 lustrarat, terrae cornua prima suae:
481 quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis
482 implet, ut amissum cum gemit ales Ityn.
483 perque vices modo 'Persephone!' modo 'filia!' clamat,
484 clamat et alternis nomen utrumque ciet;
485 sed neque Persephone Cererem nec filia matrem
486 audit, et alternis nomen utrumque perit;
487 unaque, pastorem vidisset an arva colentem,
488 vox erat 'hac gressus ecqua puella tulit?'
489 iam color unus inest rebus tenebrisque teguntur
490 omnia, iam vigiles conticuere canes:
491 alta iacet vasti super ora Typhoeos Aetne,
492 cuius anhelatis ignibus ardet humus;
493 illic accendit geminas pro lampade pinus:
494 hinc Cereris sacris nunc quoque taeda datur.
495 est specus exesi structura pumicis asper,
496 non homini regio, non adeunda ferae:
497 quo simul ac venit, frenatos curribus angues
498 iungit et aequoreas sicca pererrat aquas.
499 effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdi,
500 et vos, Nisei, naufraga monstra, canes,
501 Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum:
502 sic venit ad portus, Attica terra, tuos.
503 hic primum sedit gelido maestissima saxo:
504 illud Cecropidae nunc quoque triste vocant.
505 sub Iove duravit multis immota diebus,
506 et lunae patiens et pluvialis aquae.
507 sors sua cuique loco est: quod nunc Cerialis Eleusin
508 dicitur, hoc Celei rura fuere senis.
509 ille domum glandes excussaque mora rubetis
510 portat et arsuris arida ligna focis.
511 filia parva duas redigebat monte capellas,
512 et tener in cunis filius aeger erat.
513 'mater' ait virgo (mota est dea nomine matris),
514 'quid facis in solis incomitata locis?'
515 perstitit et senior, quamvis onus urget, et orat
516 tecta suae subeat quantulacumque casae.
517 illa negat (simularat anum mitraque capillos
518 presserat); instanti talia dicta refert:
519 'sospes eas semperque parens; mihi filia rapta est.
520 heu, melior quanto sors tua sorte mea est!'
521 dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est)
522 decidit in tepidos lucida gutta sinus.
523 flent pariter molles animis virgoque senexque;
524 e quibus haec iusti verba fuere senis:
525 'sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes;
526 surge, nec exiguae despice tecta casae.'
527 cui dea 'duc' inquit; 'scisti qua cogere posses',
528 seque levat saxo subsequiturque senem.
529 dux comiti narrat quam sit sibi filius aeger,
530 nec capiat somnos invigiletque malis.
531 illa soporiferum, parvos initura penates,
532 colligit agresti lene papaver humo.
533 dum legit, oblito fertur gustasse palato
534 longamque imprudens exsoluisse famem;
535 quae quia principio posuit ieiunia noctis,
536 tempus habent mystae sidera visa cibi.
537 limen ut intravit, luctus videt omnia plena;
538 iam spes in puero nulla salutis erat.
539 matre salutata (mater Metanira vocatur)
540 iungere dignata est os puerile suo.
541 pallor abit, subitasque vident in corpore vires:
542 tantus caelesti venit ab ore vigor.
543 tota domus laeta est, hoc est, materque paterque
544 nataque: tres illi tota fuere domus.
545 mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte
546 pomaque et in ceris aurea mella suis.
547 abstinet alma Ceres, somnique papavera causas
548 dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer.
549 noctis erat medium placidique silentia somni:
550 Triptolemum gremio sustulit illa suo,
551 terque manu permulsit eum, tria carmina dixit,
552 carmina mortali non referenda sono,
553 inque foco corpus pueri vivente favilla
554 obruit, humanum purget ut ignis onus.
555 excutitur somno stulte pia mater, et amens
556 'quid facis?' exclamat, membraque ab igne rapit.
557 cui dea 'dum non es', dixit 'scelerata fuisti:
558 inrita materno sunt mea dona metu.
559 iste quidem mortalis erit: sed primus arabit
560 et seret et culta praemia tollet humo. '
561 dixit et egrediens nubem trahit, inque dracones
562 transit et aligero tollitur axe Ceres.
563 Sunion expositum Piraeaque tuta recessu
564 linquit et in dextrum quae iacet ora latus;
565 hinc init Aegaeum, quo Cycladas aspicit omnes,
566 Ioniumque rapax Icariumque legit,
567 perque urbes Asiae longum petit Hellespontum,
568 diversumque locis alta pererrat iter.
569 nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos;
570 hinc Libys, hinc Meroe siccaque terra subest;
571 nunc adit Hesperios, Rhenum Rhodanumque Padumque
572 teque, future parens, Thybri, potentis aquae.
573 quo feror? immensum est erratas dicere terras:
574 praeteritus Cereri nullus in orbe locus.
575 errat et in caelo, liquidique immunia ponti
576 adloquitur gelido proxima signa polo:
577 'Parrhasides stellae, namque omnia nosse potestis,
578 aequoreas numquam cum subeatis aquas,
579 Persephonen natam miserae monstrate parenti.'
580 dixerat. huic Helice talia verba refert:
581 'crimine nox vacua est; Solem de virgine rapta
582 consule, qui late facta diurna videt.'
583 Sol aditus 'quam quaeris', ait 'ne vana labores,
584 nupta Iovis fratri tertia regna tenet.'
585 questa diu secum, sic est adfata Tonantem
586 (maximaque in voltu signa dolentis erant):
587 'si memor es de quo mihi sit Proserpina nata,
588 dimidium curae debet habere tuae.
589 orbe pererrato sola est iniuria facti
590 cognita: commissi praemia raptor habet.
591 at neque Persephone digna est praedone marito,
592 nec gener hoc nobis more parandus erat.
593 quid gravius victore Gyge captiva tulissem
594 quam nunc te caeli sceptra tenente tuli?
595 verum impune ferat, nos haec patiemur inultae;
596 reddat et emendet facta priora novis.'
597 Iuppiter hanc lenit, factumque excusat amore,
598 nec gener est nobis ille pudendus ait;
599 'non ego nobilior: posita est mihi regia caelo,
600 possidet alter aquas, alter inane chaos.
601 sed si forte tibi non est mutabile pectus,
602 statque semel iuncti rumpere vincla tori,
603 hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;
604 si minus, inferni coniugis uxor erit.'
605 Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis,
606 speque redit citius visaque certa refert:
607 'rapta tribus' dixit 'solvit ieiunia granis,
608 Punica quae lento cortice poma tegunt.'
609 non secus indoluit quam si modo rapta fuisset
610 maesta parens, longa vixque refecta mora est.
611 atque ita 'nec nobis caelum est habitabile' dixit;
612 'Taenaria recipi me quoque valle iube.'
613 et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset
614 bis tribus ut caelo mensibus illa foret.
615 tum demum voltumque Ceres animumque recepit,
616 imposuitque suae spicea serta comae:
617 largaque provenit cessatis messis in arvis,
618 et vix congestas area cepit opes.
619 alba decent Cererem: vestes Cerialibus albas
620 sumite; nunc pulli velleris usus abest.
621 Occupat Apriles Idus cognomine Victor
622 Iuppiter: hac illi sunt data templa die.
623 hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro
624 atria Libertas coepit habere sua.
625 Luce secutura tutos pete, navita, portus:
626 ventus ab occasu grandine mixtus erit.
627 scilicet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar
628 grandine militia perculit arma sua.
629 Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus,
630 pontifices, forda sacra litate bove.
631 forda ferens bos est fecundaque dicta ferendo:
632 hinc etiam fetus nomen habere putant.
633 nunc gravidum pecus est, gravidae quoque semine terrae:
634 Telluri plenae victima plena datur.
635 pars cadit arce Iovis, ter denas curia vaccas
636 accipit et largo sparsa cruore madet.
637 ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri,
638 sectaque fumosis exta dedere focis,
639 igne cremat vitulos quae natu maxima Virgo est,
640 luce Palis populos purget ut ille cinis.
641 rege Numa, fructu non respondente labori,
642 inrita decepti vota colentis erant.
643 nam modo siccus erat gelidis Aquilonibus annus,
644 nunc ager assidua luxuriabat aqua;
645 saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis,
646 et levis obsesso stabat avena solo,
647 et pecus ante diem partus edebat acerbos,
648 agnaque nascendo saepe necabat ovem.
649 silva vetus nullaque diu violata securi
650 stabat, Maenalio sacra relicta deo:
651 ille dabat tacitis animo responsa quieto
652 noctibus; hic geminas rex Numa mactat oves.
653 prima cadit Fauno, leni cadit altera Somno;
654 sternitur in duro vellus utrumque solo.
655 bis caput intonsum fontana spargitur unda,
656 bis sua faginea tempora fronde premit.
657 usus abest Veneris, nec fas animalia mensis
658 ponere, nec digitis anulus ullus inest;
659 veste rudi tectus supra nova vellera corpus
660 ponit, adorato per sua verba deo.
661 interea placidam redimita papavere frontem
662 Nox venit, et secum somnia nigra trahit;
663 Faunus adest, oviumque premens pede vellera duro
664 edidit a dextro talia verba toro:
665 'morte boum tibi, rex, Tellus placanda duarum:
666 det sacris animas una iuvenca duas.'
667 excutitur terrore quies: Numa visa revolvit,
668 et secum ambages caecaque iussa refert.
669 expedit errantem nemori gratissima coniunx
670 et dixit 'gravidae posceris exta bovis.'
671 exta bovis gravidae dantur; fecundior annus
672 provenit, et fructum terra pecusque ferunt.
673 Hanc quondam Cytherea diem properantius ire
674 iussit et admissos praecipitavit equos,
675 ut titulum imperii cum primum luce sequenti
676 Augusto iuveni prospera bella darent.
677 Sed iam praeteritas quartus tibi Lucifer Idus
678 respicit; hac Hyades Dorida nocte tenent.
679 Tertia post Hyadas cum lux erit orta remotas,
680 carcere partitos Circus habebit equos.
681 cur igitur missae vinctis ardentia taedis
682 terga ferant volpes causa docenda mihi est.
683 frigida Carseolis nec olivis apta ferendis
684 terra, sed ad segetes ingeniosus ager;
685 hac ego Paelignos, natalia rura, petebam,
686 parva, sed assiduis obvia semper aquis.
687 hospitis antiqui solitas intravimus aedes;
688 dempserat emeritis iam iuga Phoebus equis.
689 is mihi multa quidem, sed et haec narrare solebat,
690 unde meum praesens instrueretur opus:
691 'hoc' ait 'in campo' (campumque ostendit) 'habebat
692 rus breve cum duro parca colona viro.
693 ille suam peragebat humum, sive usus aratri,
694 seu curvae falcis, sive bidentis erat;
695 haec modo verrebat stantem tibicine villam,
696 nunc matris plumis ova fovenda dabat,
697 aut virides malvas aut fungos colligit albos
698 aut humilem grato calfacit igne focum;
699 et tamen assiduis exercet bracchia telis,
700 adversusque minas frigoris arma parat.
701 filius huius erat primo lascivus in aevo,
702 addideratque annos ad duo lustra duos.
703 is capit extremi volpem convalle salicti:
704 abstulerat multas illa cohortis aves.
705 captivam stipula fenoque involvit et ignes
706 admovet: urentes effugit illa manus:
707 qua fugit, incendit vestitos messibus agros;
708 damnosis vires ignibus aura dabat.
709 factum abiit, monimenta manent: nam dicere certam
710 nunc quoque lex volpem Carseolana vetat,
711 utque luat poenas, gens haec Cerialibus ardet,
712 quoque modo segetes perdidit ipsa perit.'
713 Proxima cum veniet terras visura patentes
714 Memnonis in roseis lutea mater equis,
715 de duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen,
716 sol abit: egresso victima maior adest.
717 vacca sit an taurus non est cognoscere promptum:
718 pars prior apparet, posteriora latent.
719 seu tamen est taurus sive est hoc femina signum,
720 Iunone invita munus amoris habet.
721 Nox abiit, oriturque aurora: Parilia poscor;
722 non poscor frustra, si favet alma Pales.
723 alma Pales, faveas pastoria sacra canenti,
724 prosequor officio si tua festa meo.
725 certe ego de vitulo cinerem stipulasque fabales
726 saepe tuli plena, februa tosta, manu;
727 certe ego transilui positas ter in ordine flammas,
728 udaque roratas laurea misit aquas.
729 mota dea est, operique favet. navalibus exit
730 puppis; habent ventos iam mea vela suos.
731 i, pete virginea, populus, suffimen ab ara;
732 Vesta dabit, Vestae munere purus eris.
733 sanguis equi suffimen erit vitulique favilla,
734 tertia res durae culmen inane fabae.
735 pastor, oves saturas ad prima crepuscula lustra:
736 unda prius spargat, virgaque verrat humum;
737 frondibus et fixis decorentur ovilia ramis,
738 et tegat ornatas longa corona fores.
739 caerulei fiant puro de sulpure fumi,
740 tactaque fumanti sulpure balet ovis.
741 ure mares oleas taedamque herbasque Sabinas,
742 et crepet in mediis laurus adusta focis;
743 libaque de milio milii fiscella sequatur:
744 rustica praecipue est hoc dea laeta cibo.
745 adde dapes mulctramque suas, dapibusque resectis
746 silvicolam tepido lacte precare Palem.
747 'consule' dic 'pecori pariter pecorisque magistris:
748 effugiat stabulis noxa repulsa meis.
749 sive sacro pavi, sedive sub arbore sacra,
750 pabulaque e bustis inscia carpsit ovis;
751 si nemus intravi vetitum, nostrisve fugatae
752 sunt oculis nymphae semicaperque deus;
753 si mea falx ramo lucum spoliavit opaco,
754 unde data est aegrae fiscina frondis ovi,
755 da veniam culpae: nec, dum degrandinat, obsit
756 agresti fano subposuisse pecus.
757 nec noceat turbasse lacus: ignoscite, nymphae,
758 mota quod obscuras ungula fecit aquas.
759 tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa
760 numina, tu sparsos per nemus omne deos.
761 nec dryadas nec nos videamus labra Dianae
762 nec Faunum, medio cum premit arva die.
763 pelle procul morbos; valeant hominesque gregesque,
764 et valeant vigiles, provida turba, canes.
765 neve minus multos redigam quam mane fuerunt,
766 neve gemam referens vellera rapta lupo.
767 absit iniqua fames: herbae frondesque supersint,
768 quaeque lavent artus quaeque bibantur aquae.
769 ubera plena premam, referat mihi caseus aera,
770 dentque viam liquido vimina rara sero;
771 sitque salax aries, conceptaque semina coniunx
772 reddat, et in stabulo multa sit agna meo;
773 lanaque proveniat nullas laesura puellas,
774 mollis et ad teneras quamlibet apta manus.
775 quae precor, eveniant, et nos faciamus ad annum
776 pastorum dominae grandia liba Pali.'
777 his dea placanda est: haec tu conversus ad ortus
778 dic quater et vivo perlue rore manus.
779 tum licet adposita, veluti cratere, camella
780 lac niveum potes purpureamque sapam;
781 moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos
782 traicias celeri strenua membra pede.
783 expositus mos est; moris mihi restat origo:
784 turba facit dubium coeptaque nostra tenet.
785 omnia purgat edax ignis vitiumque metallis
786 excoquit: idcirco cum duce purgat oves?
787 an, quia cunctarum contraria semina rerum
788 sunt duo discordes, ignis et unda, dei,
789 iunxerunt elementa patres, aptumque putarunt
790 ignibus et sparsa tangere corpus aqua?
791 an, quod in his vitae causa est, haec perdidit exul,
792 his nova fit coniunx, haec duo magna putant?
793 vix equidem credo: sunt qui Phaethonta referri
794 credant et nimias Deucalionis aquas.
795 pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant,
796 scintillam subito prosiluisse ferunt;
797 prima quidem periit, stipulis excepta secunda est:
798 hoc argumentum flamma Parilis habet?
799 an magis hunc morem pietas Aeneia fecit,
800 innocuum victo cui dedit ignis iter?
801 num tamen est vero propius, cum condita Roma est,
802 transferri iussos in nova tecta Lares,
803 mutantesque domum tectis agrestibus ignem
804 et cessaturae subposuisse casae,
805 per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?
806 quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo.
807 ipse locum casus vati facit: Urbis origo
808 venit; ades factis, magne Quirine, tuis.
809 iam luerat poenas frater Numitoris, et omne
810 pastorum gemino sub duce volgus erat;
811 contrahere agrestes et moenia ponere utrique
812 convenit: ambigitur moenia ponat uter.
813 'nil opus est' dixit 'certamine' Romulus 'ullo;
814 magna fides avium est: experiamur aves.'
815 res placet: alter init nemorosi saxa Palati;
816 alter Aventinum mane cacumen init.
817 sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine; pacto
818 statur, et arbitrium Romulus urbis habet.
819 apta dies legitur qua moenia signet aratro:
820 sacra Palis suberant; inde movetur opus.
821 fossa fit ad solidum, fruges iaciuntur in ima
822 et de vicino terra petita solo;
823 fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara,
824 et novus accenso fungitur igne focus.
825 inde premens stivam designat moenia sulco;
826 alba iugum niveo cum bove vacca tulit.
827 vox fuit haec regis: 'condenti, Iuppiter, urbem,
828 et genitor Mavors Vestaque mater, ades,
829 quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti:
830 auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.
831 longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae,
832 sitque sub hac oriens occiduusque dies.'
833 ille precabatur, tonitru dedit omina laevo
834 Iuppiter, et laevo fulmina missa polo.
835 augurio laeti iaciunt fundamina cives,
836 et novus exiguo tempore murus erat.
837 hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat,
838 'sint' que, 'Celer, curae' dixerat 'ista tuae,
839 neve quis aut muros aut factam vomere fossam
840 transeat; audentem talia dede neci.'
841 quod Remus ignorans humiles contemnere muros
842 coepit, et 'his populus' dicere 'tutus erit?'
843 nec mora, transiluit: rutro Celer occupat ausum;
844 ille premit duram sanguinulentus humum.
845 haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas
846 devorat et clausum pectore volnus habet.
847 flere palam non volt exemplaque fortia servat,
848 'sic' que 'meos muros transeat hostis' ait.
849 dat tamen exsequias; nec iam suspendere fletum
850 sustinet, et pietas dissimulata patet;
851 osculaque adplicuit posito suprema feretro,
852 atque ait 'invito frater adempte, vale',
853 arsurosque artus unxit: fecere, quod ille,
854 Faustulus et maestas Acca soluta comas.
855 tum iuvenem nondum facti flevere Quirites;
856 ultima plorato subdita flamma rogo est.
857 urbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?)
858 victorem terris impositura pedem.
859 cuncta regas et sis magno sub Caesare semper,
860 saepe etiam plures nominis huius habe;
861 et, quotiens steteris domito sublimis in orbe,
862 omnia sint humeris inferiora tuis.
863 Dicta Pales nobis: idem Vinalia dicam.
864 una tamen media est inter utramque dies.
865 numina, volgares, Veneris celebrate, puellae:
866 multa professarum quaestibus apta Venus.
867 poscite ture dato formam populique favorem,
868 poscite blanditias dignaque verba ioco;
869 cumque sua dominae date grata sisymbria myrto
870 tectaque composita iuncea vincla rosa.
871 templa frequentari Collinae proxima portae
872 nunc decet; a Siculo nomina colle tenent,
873 utque Syracusas Arethusidas abstulit armis
874 Claudius et bello te quoque cepit, Eryx,
875 carmine vivacis Venus est translata Sibyllae,
876 inque suae stirpis maluit urbe coli.
877 cur igitur Veneris festum Vinalia dicant
878 quaeritis, et quare sit Iovis ista dies?
879 Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae
880 bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes.
881 clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis,
882 et vel equo magnus vel pede maior erat;
883 quem Rutuli Turnusque suis adsciscere temptat
884 partibus. haec contra dux ita Tuscus ait:
885 'stat mihi non parvo virtus mea: volnera testor
886 armaque, quae sparsi sanguine saepe meo.
887 qui petis auxilium, non grandia divide mecum
888 praemia, de lacubus proxima musta tuis.
889 nulla mora est operae: vestrum est dare, vincere nostrum.
890 quam velit Aeneas ista negata mihi!'
891 adnuerant Rutuli. Mezentius induit arma,
892 induit Aeneas adloquiturque Iovem:
893 'hostica Tyrrheno vota est vindemia regi:
894 Iuppiter, e Latio palmite musta feres.'
895 vota valent meliora: cadit Mezentius ingens
896 atque indignanti pectore plangit humum.
897 venerat Autumnus calcatis sordidus uvis:
898 redduntur merito debita vina Iovi.
899 dicta dies hinc est Vinalia; Iuppiter illa
900 vindicat, et festis gaudet inesse suis.
901 Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit,
902 in medio cursu tempora veris erunt,
903 et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles,
904 signaque dant imbres, exoriturque Canis.
905 hac mihi Nomento Romam cum luce redirem,
906 obstitit in media candida turba via:
907 flamen in antiquae lucum Robiginis ibat,
908 exta canis flammis, exta daturus ovis.
909 protinus accessi, ritus ne nescius essem;
910 edidit haec flamen verba, Quirine, tuus:
911 'aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis,
912 et tremat in summa leve cacumen humo.
913 tu sata sideribus caeli nutrita secundi
914 crescere, dum fiant falcibus apta, sinas.
915 vis tua non levis est: quae tu frumenta notasti,
916 maestus in amissis illa colonus habet;
917 nec venti tantum Cereri nocuere nec imbres,
918 nec sic marmoreo pallet adusta gelu,
919 quantum si culmos Titan incalfacit udos:
920 tum locus est irae, diva timenda, tuae.
921 parce, precor, scabrasque manus a messibus aufer,
922 neve noce cultis; posse nocere sat est.
923 nec teneras segetes, sed durum amplectere ferrum,
924 quodque potest alios perdere perde prior.
925 utilius gladios et tela nocentia carpes:
926 nil opus est illis; otia mundus agit.
927 sarcula nunc durusque bidens et vomer aduncus,
928 ruris opes, niteant; inquinet arma situs,
929 conatusque aliquis vagina ducere ferrum
930 adstrictum longa sentiat esse mora.
931 at tu ne viola Cererem, semperque colonus
932 absenti possit solvere vota tibi.'
933 dixerat; a dextra villis mantele solutis
934 cumque meri patera turis acerra fuit.
935 tura focis vinumque dedit fibrasque bidentis
936 turpiaque obscenae (vidimus) exta canis.
937 tum mihi 'cur detur sacris nova victima quaeris?'
938 (quaesieram) 'causam percipe' flamen ait.
939 'est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto
940 tosta sitit tellus praecipiturque seges:
941 pro cane sidereo canis hic imponitur arae,
942 et quare fiat nil nisi nomen habet.'
943 Cum Phrygis Assaraci Tithonia fratre relicto
944 sustulit immenso ter iubar orbe suum,
945 mille venit variis florum dea nexa coronis;
946 scaena ioci morem liberioris habet.
947 exit et in Maias sacrum Florale Kalendas:
948 tunc repetam, nunc me grandius urget opus.
949 aufer, Vesta, diem: cognati Vesta recepta est
950 limine; sic iusti constituere patres.
951 Phoebus habet partem: Vestae pars altera cessit:
952 quod superest illis, tertius ipse tenet.
953 state Palatinae laurus, praetextaque quercu
954 stet domus: aeternos tres habet una deos.
Ovidius HOME

bsb125491.56

Ovidius, Fasti, III <<<     >>> V
monumenta.ch > Martialis > 17 > 48 > 31 > 12 > 51 > 23 > 26 > 56 > 13 > 99 > 100 > 89 > 77 > 33 > 19 > 101 > 41 > 39 > 10 > 58 > 38 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik