Ovidius, Fasti, Liber III
| 1 | Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta, |
| 2 | Mars, ades et nitidas casside solve comas. |
| 3 | forsitan ipse roges quid sit cum Marte poetae: |
| 4 | a te qui canitur nomina mensis habet. |
| 5 | ipse vides manibus peragi fera bella Minervae: |
| 6 | num minus ingenuis artibus illa vacat? |
| 7 | Palladis exemplo ponendae tempora sume |
| 8 | cuspidis: invenies et quod inermis agas. |
| 9 | tum quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos |
| 10 | cepit, ut huic urbi semina magna dares. |
| 11 | Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?) |
| 12 | sacra lavaturas mane petebat aquas. |
| 13 | ventum erat ad molli declivem tramite ripam; |
| 14 | ponitur e summa fictilis urna coma: |
| 15 | fessa resedit humo, ventosque accepit aperto |
| 16 | pectore, turbatas restituitque comas. |
| 17 | dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae |
| 18 | fecerunt somnos et leve murmur aquae; |
| 19 | blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, |
| 20 | et cadit a mento languida facta manus. |
| 21 | Mars videt hanc visamque cupit potiturque cupita, |
| 22 | et sua divina furta fefellit ope. |
| 23 | somnus abit, iacet ipsa gravis; iam scilicet intra |
| 24 | viscera Romanae conditor urbis erat. |
| 25 | languida consurgit, nec scit cur languida surgat, |
| 26 | et peragit tales arbore nixa sonos: |
| 27 | 'utile sit faustumque, precor, quod imagine somni |
| 28 | vidimus: an somno clarius illud erat? |
| 29 | ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis |
| 30 | decidit ante sacros lanea vitta focos. |
| 31 | inde duae pariter, visu mirabile, palmae |
| 32 | surgunt: ex illis altera maior erat, |
| 33 | et gravibus ramis totum protexerat orbem, |
| 34 | contigeratque sua sidera summa coma. |
| 35 | ecce meus ferrum patruus molitur in illas: |
| 36 | terreor admonitu, corque timore micat. |
| 37 | Martia, picus, avis gemino pro stipite pugnant |
| 38 | et lupa: tuta per hos utraque palma fuit.' |
| 39 | dixerat, et plenam non firmis viribus urnam |
| 40 | sustulit: implerat, dum sua visa refert. |
| 41 | interea crescente Remo, crescente Quirino, |
| 42 | caelesti tumidus pondere venter erat. |
| 43 | quo minus emeritis exiret cursibus annus |
| 44 | restabant nitido iam duo signa deo: |
| 45 | Silvia fit mater; Vestae simulacra feruntur |
| 46 | virgineas oculis opposuisse manus. |
| 47 | ara deae certe tremuit pariente ministra, |
| 48 | et subiit cineres territa flamma suos. |
| 49 | hoc ubi cognovit contemptor Amulius aequi |
| 50 | (nam raptas fratri victor habebat opes), |
| 51 | amne iubet mergi geminos. scelus unda refugit: |
| 52 | in sicca pueri destituuntur humo. |
| 53 | lacte quis infantes nescit crevisse ferino, |
| 54 | et picum expositis saepe tulisse cibos? |
| 55 | non ego te, tantae nutrix Larentia gentis, |
| 56 | nec taceam vestras, Faustule pauper, opes: |
| 57 | vester honos veniet, cum Larentalia dicam: |
| 58 | acceptus geniis illa December habet. |
| 59 | Martia ter senos proles adoleverat annos, |
| 60 | et suberat flavae iam nova barba comae: |
| 61 | omnibus agricolis armentorumque magistris |
| 62 | Iliadae fratres iura petita dabant. |
| 63 | saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti |
| 64 | et redigunt actos in sua rura boves. |
| 65 | ut genus audierunt, animos pater editus auget, |
| 66 | et pudet in paucis nomen habere casis, |
| 67 | Romuleoque cadit traiectus Amulius ense, |
| 68 | regnaque longaevo restituuntur avo. |
| 69 | moenia conduntur, quae, quamvis parva fuerunt, |
| 70 | non tamen expediit transiluisse Remo. |
| 71 | iam, modo quae fuerant silvae pecorumque recessus, |
| 72 | urbs erat, aeternae cum pater urbis ait: |
| 73 | 'arbiter armorum, de cuius sanguine natus |
| 74 | credor et, ut credar, pignora multa dabo, |
| 75 | a te principium Romano dicimus anno: |
| 76 | primus de patrio nomine mensis erit.' |
| 77 | vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem: |
| 78 | dicitur haec pietas grata fuisse deo. |
| 79 | et tamen ante omnes Martem coluere priores; |
| 80 | hoc dederat studiis bellica turba suis. |
| 81 | Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam, |
| 82 | Volcanum tellus Hypsipylaea colit, |
| 83 | Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae, |
| 84 | pinigerum Fauni Maenalis ora caput: |
| 85 | Mars Latio venerandus erat, quia praesidet armis; |
| 86 | arma ferae genti remque decusque dabant. |
| 87 | quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos: |
| 88 | mensis in his etiam nomine Martis erit. |
| 89 | tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis, |
| 90 | sextus apud populos, Hernica terra, tuos; |
| 91 | inter Aricinos Albanaque tempora constat |
| 92 | factaque Telegoni moenia celsa manu; |
| 93 | quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer, |
| 94 | a tribus hunc primum turba Curensis habet; |
| 95 | et tibi cum proavis, miles Paeligne, Sabinis |
| 96 | convenit; huic genti quartus utrique deus. |
| 97 | Romulus, hos omnes ut vinceret ordine saltem, |
| 98 | sanguinis auctori tempora prima dedit. |
| 99 | nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas: |
| 100 | ille minor geminis mensibus annus erat. |
| 101 | nondum tradiderat victas victoribus artes |
| 102 | Graecia, facundum sed male forte genus: |
| 103 | qui bene pugnabat, Romanam noverat artem; |
| 104 | mittere qui poterat pila, disertus erat. |
| 105 | quis tunc aut Hyadas aut Pliadas Atlanteas |
| 106 | senserat, aut geminos esse sub axe polos, |
| 107 | esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur |
| 108 | Sidoniis, Helicen Graia carina notet, |
| 109 | signaque quae longo frater percenseat anno, |
| 110 | ire per haec uno mense sororis equos? |
| 111 | libera currebant et inobservata per annum |
| 112 | sidera; constabat sed tamen esse deos. |
| 113 | non illi caelo labentia signa tenebant, |
| 114 | sed sua, quae magnum perdere crimen erat, |
| 115 | illa quidem feno, sed erat reverentia feno |
| 116 | quantam nunc aquilas cernis habere tuas. |
| 117 | pertica suspensos portabat longa maniplos, |
| 118 | unde maniplaris nomina miles habet. |
| 119 | ergo animi indociles et adhuc ratione carentes |
| 120 | mensibus egerunt lustra minora decem. |
| 121 | annus erat decimum cum luna receperat orbem: |
| 122 | hic numerus magno tunc in honore fuit, |
| 123 | seu quia tot digiti, per quos numerare solemus, |
| 124 | seu quia bis quinto femina mense parit, |
| 125 | seu quod adusque decem numero crescente venitur, |
| 126 | principium spatiis sumitur inde novis. |
| 127 | inde patres centum denos secrevit in orbes |
| 128 | Romulus, hastatos instituitque decem, |
| 129 | et totidem princeps, totidem pilanus habebat |
| 130 | corpora, legitimo quique merebat equo. |
| 131 | quin etiam partes totidem Titiensibus ille, |
| 132 | quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit. |
| 133 | adsuetos igitur numeros servavit in anno; |
| 134 | hoc luget spatio femina maesta virum. |
| 135 | neu dubites primae fuerint quin ante Kalendae |
| 136 | Martis, ad haec animum signa referre potes. |
| 137 | laurea flaminibus quae toto perstitit anno |
| 138 | tollitur, et frondes sunt in honore novae; |
| 139 | ianua tum regis posita viret arbore Phoebi; |
| 140 | ante tuas fit idem, Curia prisca, fores. |
| 141 | Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, |
| 142 | cedit ab Iliacis laurea cana focis. |
| 143 | adde quod arcana fieri novus ignis in aede |
| 144 | dicitur, et vires flamma refecta capit. |
| 145 | nec mihi parva fides annos hinc isse priores |
| 146 | Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli. |
| 147 | hinc etiam veteres initi memorantur honores |
| 148 | ad spatium belli, perfide Poene, tui. |
| 149 | denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde |
| 150 | incipit a numero nomina quisquis habet. |
| 151 | primus, oliviferis Romam deductus ab arvis, |
| 152 | Pompilius menses sensit abesse duos, |
| 153 | sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci |
| 154 | nos putat, Egeria sive monente sua. |
| 155 | sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec |
| 156 | Caesaris in multis haec quoque cura fuit. |
| 157 | non haec ille deus tantaeque propaginis auctor |
| 158 | credidit officiis esse minora suis, |
| 159 | promissumque sibi voluit praenoscere caelum |
| 160 | nec deus ignotas hospes inire domos. |
| 161 | ille moras solis, quibus in sua signa rediret, |
| 162 | traditur exactis disposuisse notis; |
| 163 | is decies senos ter centum et quinque diebus |
| 164 | iunxit et a pleno tempora quinta die. |
| 165 | hic anni modus est: in lustrum accedere debet, |
| 166 | quae consummatur partibus, una dies. |
| 167 | 'Si licet occultos monitus audire deorum |
| 168 | vatibus, ut certe fama licere putat, |
| 169 | cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus, |
| 170 | dic mihi matronae cur tua festa colant.' |
| 171 | sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors |
| 172 | (sed tamen in dextra missilis hasta fuit): |
| 173 | 'nunc primum studiis pacis deus utilis armis |
| 174 | advocor, et gressus in nova castra fero. |
| 175 | nec piget incepti: iuvat hac quoque parte morari, |
| 176 | hoc solam ne se posse Minerva putet. |
| 177 | disce, Latinorum vates operose dierum, |
| 178 | quod petis, et memori pectore dicta nota. |
| 179 | parva fuit, si prima velis elementa referre, |
| 180 | Roma, sed in parva spes tamen huius erat. |
| 181 | moenia iam stabant, populis angusta futuris, |
| 182 | credita sed turbae tum nimis ampla suae. |
| 183 | quae fuerit nostri si quaeris regia nati, |
| 184 | aspice de canna straminibusque domum. |
| 185 | in stipula placidi capiebat munera somni, |
| 186 | et tamen ex illo venit in astra toro. |
| 187 | iamque loco maius nomen Romanus habebat, |
| 188 | nec coniunx illi nec socer ullus erat. |
| 189 | spernebant generos inopes vicinia dives, |
| 190 | et male credebar sanguinis auctor ego. |
| 191 | in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat |
| 192 | iugeraque inculti pauca tenere soli. |
| 193 | cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque |
| 194 | atque aliquam de qua procreet anguis habet. |
| 195 | extremis dantur conubia gentibus: at quae |
| 196 | Romano vellet nubere nulla fuit. |
| 197 | indolui patriamque dedi tibi, Romule, mentem. |
| 198 | 'tolle preces', dixi 'quod petis arma dabunt.' |
| 199 | festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet, |
| 200 | illa facta die dum sua sacra canet. |
| 201 | intumuere Cures et quos dolor attigit idem: |
| 202 | tum primum generis intulit arma socer. |
| 203 | iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant, |
| 204 | tractaque erant longa bella propinqua mora: |
| 205 | conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem, |
| 206 | quas inter mea sic est nurus ausa loqui: |
| 207 | 'o pariter raptae, quoniam hoc commune tenemus, |
| 208 | non ultra lente possumus esse piae. |
| 209 | stant acies: sed utra di sint pro parte rogandi |
| 210 | eligite; hinc coniunx, hinc pater arma tenet. |
| 211 | quaerendum est viduae fieri malitis an orbae. |
| 212 | consilium vobis forte piumque dabo.' |
| 213 | consilium dederat: parent, crinesque resolvunt |
| 214 | maestaque funerea corpora veste tegunt. |
| 215 | iam steterant acies ferro mortique paratae, |
| 216 | iam lituus pugnae signa daturus erat, |
| 217 | cum raptae veniunt inter patresque virosque, |
| 218 | inque sinu natos, pignora cara, tenent. |
| 219 | ut medium campi scissis tetigere capillis, |
| 220 | in terram posito procubuere genu; |
| 221 | et, quasi sentirent, blando clamore nepotes |
| 222 | tendebant ad avos bracchia parva suos. |
| 223 | qui poterat, clamabat avum tum denique visum, |
| 224 | et, qui vix poterat, posse coactus erat. |
| 225 | tela viris animique cadunt, gladiisque remotis |
| 226 | dant soceri generis accipiuntque manus, |
| 227 | laudatasque tenent natas, scutoque nepotem |
| 228 | fert avus: hic scuti dulcior usus erat. |
| 229 | inde diem quae prima meas celebrare Kalendas |
| 230 | Oebaliae matres non leve munus habent, |
| 231 | aut quia committi strictis mucronibus ausae |
| 232 | finierant lacrimis Martia bella suis; |
| 233 | vel quod erat de me feliciter Ilia mater |
| 234 | rite colunt matres sacra diemque meum. |
| 235 | quid quod hiems adoperta gelu tum denique cedit, |
| 236 | et pereunt lapsae sole tepente nives; |
| 237 | arboribus redeunt detonsae frigore frondes, |
| 238 | uvidaque in tenero palmite gemma tumet; |
| 239 | quaeque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras, |
| 240 | fertilis occultas invenit herba vias? |
| 241 | nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi, |
| 242 | nunc avis in ramo tecta laremque parat. |
| 243 | tempora iure colunt Latiae fecunda parentes, |
| 244 | quarum militiam votaque partus habet. |
| 245 | adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat, |
| 246 | qui nunc Esquilias nomina collis habet, |
| 247 | illic a nuribus Iunoni templa Latinis |
| 248 | hac sunt, si memini, publica facta die. |
| 249 | quid moror et variis onero tua pectora causis? |
| 250 | eminet ante oculos quod petis ecce tuos. |
| 251 | mater amat nuptas: matris me turba frequentat. |
| 252 | haec nos praecipue tam pia causa decet.' |
| 253 | ferte deae flores: gaudet florentibus herbis |
| 254 | haec dea; de tenero cingite flore caput: |
| 255 | dicite 'tu nobis lucem, Lucina, dedisti': |
| 256 | dicite 'tu voto parturientis ades.' |
| 257 | siqua tamen gravida est, resoluto crine precetur |
| 258 | ut solvat partus molliter illa suos. |
| 259 | Quis mihi nunc dicet quare caelestia Martis |
| 260 | arma ferant Salii Mamuriumque canant? |
| 261 | nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae; |
| 262 | nympha, Numae coniunx, ad tua facta veni. |
| 263 | vallis Aricinae silva praecinctus opaca |
| 264 | est lacus, antiqua religione sacer; |
| 265 | hic latet Hippolytus loris direptus equorum, |
| 266 | unde nemus nullis illud aditur equis. |
| 267 | licia dependent longas velantia saepes, |
| 268 | et posita est meritae multa tabella deae. |
| 269 | saepe potens voti, frontem redimita coronis, |
| 270 | femina lucentes portat ab Urbe faces. |
| 271 | regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces, |
| 272 | et perit exemplo postmodo quisque suo. |
| 273 | defluit incerto lapidosus murmure rivus: |
| 274 | saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi. |
| 275 | Egeria est quae praebet aquas, dea grata Camenis: |
| 276 | illa Numae coniunx consiliumque fuit. |
| 277 | principio nimium promptos ad bella Quirites |
| 278 | molliri placuit iure deumque metu. |
| 279 | inde datae leges, ne firmior omnia posset, |
| 280 | coeptaque sunt pure tradita sacra coli. |
| 281 | exuitur feritas, armisque potentius aequum est, |
| 282 | et cum cive pudet conseruisse manus, |
| 283 | atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara |
| 284 | vinaque dat tepidis farraque salsa focis. |
| 285 | ecce deum genitor rutilas per nubila flammas |
| 286 | spargit, et effusis aethera siccat aquis. |
| 287 | non alias missi cecidere frequentius ignes: |
| 288 | rex pavet et volgi pectora terror habet. |
| 289 | cui dea 'ne nimium terrere: piabile fulmen |
| 290 | est' ait 'et saevi flectitur ira Iovis. |
| 291 | sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi |
| 292 | tradere, Romani numen utrumque soli. |
| 293 | nec sine vi tradent: adhibe tu vincula captis'; |
| 294 | atque ita qua possint edidit arte capi. |
| 295 | lucus Aventino suberat niger ilicis umbra, |
| 296 | quo posses viso dicere 'numen inest'. |
| 297 | in medio gramen, muscoque adoperta virenti |
| 298 | manabat saxo vena perennis aquae; |
| 299 | inde fere soli Faunus Picusque bibebant: |
| 300 | huc venit et fonti rex Numa mactat ovem, |
| 301 | plenaque odorati disponit pocula Bacchi, |
| 302 | cumque suis antro conditus ipse latet. |
| 303 | ad solitos veniunt silvestria numina fontes |
| 304 | et relevant multo pectora sicca mero. |
| 305 | vina quies sequitur: gelido Numa prodit ab antro |
| 306 | vinclaque sopitas addit in arta manus. |
| 307 | somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant |
| 308 | rumpere; pugnantes fortius illa tenent. |
| 309 | tum Numa: 'di nemorum, factis ignoscite nostris |
| 310 | si scelus ingenio scitis abesse meo, |
| 311 | quoque modo possit fulmen monstrate piari.' |
| 312 | sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait: |
| 313 | 'magna petis, nec quae monitu tibi discere nostro |
| 314 | fas sit: habent fines numina nostra suos. |
| 315 | di sumus agrestes et qui dominemur in altis |
| 316 | montibus; arbitrium est in sua tecta Iovi. |
| 317 | hunc tu non poteris per te deducere caelo, |
| 318 | at poteris nostra forsitan usus ope.' |
| 319 | dixerat haec Faunus; par est sententia Pici. |
| 320 | 'deme tamen nobis vincula', Picus ait, |
| 321 | 'Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte: |
| 322 | nubila promissi Styx mihi testis erit.' |
| 323 | emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant, |
| 324 | quaque trahant superis sedibus arte Iovem |
| 325 | scire nefas homini. nobis concessa canentur |
| 326 | quaeque pio dici vatis ab ore licet. |
| 327 | eliciunt caelo te, Iuppiter; unde minores |
| 328 | nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant. |
| 329 | constat Aventinae tremuisse cacumina silvae, |
| 330 | terraque subsedit pondere pressa Iovis: |
| 331 | corda micant regis totoque e corpore sanguis |
| 332 | fugit et hirsutae deriguere comae. |
| 333 | ut rediit animus, 'da certa piamina' dixit |
| 334 | 'fulminis, altorum rexque paterque deum, |
| 335 | si tua contigimus manibus donaria puris, |
| 336 | hoc quoque quod petitur si pia lingua rogat.' |
| 337 | adnuit oranti, sed verum ambage remota |
| 338 | abdidit et dubio terruit ore virum. |
| 339 | 'caede caput' dixit; cui rex 'parebimus' inquit; |
| 340 | 'caedenda est hortis eruta cepa meis.' |
| 341 | addidit hic 'hominis'; 'sumes' ait ille 'capillos.' |
| 342 | postulat hic animam; cui Numa 'piscis' ait. |
| 343 | risit, et 'his' inquit 'facito mea tela procures, |
| 344 | o vir conloquio non abigende deum. |
| 345 | sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem |
| 346 | Cynthius, imperii pignora certa dabo.' |
| 347 | dixit et ingenti tonitru super aethera motum |
| 348 | fertur, adorantem destituitque Numam. |
| 349 | ille redit laetus memoratque Quiritibus acta: |
| 350 | tarda venit dictis difficilisque fides. |
| 351 | 'at certe credemur' ait 'si verba sequetur |
| 352 | exitus: en audi crastina, quisquis ades. |
| 353 | protulerit terris cum totum Cynthius orbem, |
| 354 | Iuppiter imperii pignora certa dabit.' |
| 355 | discedunt dubii, promissaque tarda videntur, |
| 356 | dependetque fides a veniente die. |
| 357 | mollis erat tellus rorata mane pruina: |
| 358 | ante sui populus limina regis adest. |
| 359 | prodit et in solio medius consedit acerno; |
| 360 | innumeri circa stantque silentque viri. |
| 361 | ortus erat summo tantummodo margine Phoebus: |
| 362 | sollicitae mentes speque metuque pavent. |
| 363 | constitit atque caput niveo velatus amictu |
| 364 | iam bene dis notas sustulit ille manus, |
| 365 | atque ita 'tempus adest promissi muneris' inquit; |
| 366 | 'pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem.' |
| 367 | dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem, |
| 368 | et gravis aetherio venit ab axe fragor. |
| 369 | ter tonuit sine nube deus, tria fulgura misit. |
| 370 | credite dicenti: mira sed acta loquor: |
| 371 | a media caelum regione dehiscere coepit: |
| 372 | summisere oculos cum duce turba suo. |
| 373 | ecce levi scutum versatum leniter aura |
| 374 | decidit: a populo clamor ad astra venit. |
| 375 | tollit humo munus caesa prius ille iuvenca |
| 376 | quae dederat nulli colla premenda iugo, |
| 377 | idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est, |
| 378 | quaque notes oculis angulus omnis abest. |
| 379 | tum, memor imperii sortem consistere in illo, |
| 380 | consilium multae calliditatis init: |
| 381 | plura iubet fieri simili caelata figura, |
| 382 | error ut ante oculos insidiantis eat. |
| 383 | Mamurius, morum fabraene exactior artis |
| 384 | difficile est, illud, dicere, clausit opus. |
| 385 | cui Numa munificus 'facti pete praemia' dixit: |
| 386 | 'si mea nota fides, inrita nulla petes.' |
| 387 | iam dederat Saliis a saltu nomina ducta |
| 388 | armaque et ad certos verba canenda modos; |
| 389 | tum sic Mamurius: 'merces mihi gloria detur, |
| 390 | nominaque extremo carmine nostra sonent.' |
| 391 | inde sacerdotes operi promissa vetusto |
| 392 | praemia persolvunt Mamuriumque vocant. |
| 393 | Nubere siqua voles, quamvis properabitis ambo, |
| 394 | differ; habent parvae commoda magna morae. |
| 395 | arma movent pugnas, pugna est aliena maritis; |
| 396 | condita cum fuerint, aptius omen erit. |
| 397 | His etiam coniunx apicati cincta Dialis |
| 398 | lucibus impexas debet habere comas. |
| 399 | Tertia nox de mense suos ubi moverit ortus |
| 400 | conditus e geminis Piscibus alter erit. |
| 401 | nam duo sunt: Austris hic est, Aquilonibus ille |
| 402 | proximus; a vento nomen uterque tenet. |
| 403 | Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx |
| 404 | coeperit et quintae tempora lucis aget, |
| 405 | sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes, |
| 406 | mergetur visus effugietque tuos. |
| 407 | at non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam |
| 408 | unde trahat sidus parva docere mora est. |
| 409 | Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum |
| 410 | fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis. |
| 411 | tradidit huic vitem pendentem frondibus ulmi, |
| 412 | quae nunc de pueri nomine nomen habet. |
| 413 | dum legit in ramo pictas temerarius uvas, |
| 414 | decidit: amissum Liber in astra tulit. |
| 415 | Sextus ubi Oceano clivosum scandit Olympum |
| 416 | Phoebus et alatis aethera carpit equis, |
| 417 | quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae, |
| 418 | gratare, Iliacis turaque pone focis. |
| 419 | Caesaris innumeris, quos maluit ille mereri, |
| 420 | accessit titulis pontificalis honor. |
| 421 | ignibus aeternis aeterni numina praesunt |
| 422 | Caesaris: imperii pignora iuncta vides. |
| 423 | di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti, |
| 424 | qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit, |
| 425 | ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos |
| 426 | numina: cognatum, Vesta, tuere caput. |
| 427 | quos sancta fovet ille manu, bene vivitis, ignes: |
| 428 | vivite inexstincti, flammaque duxque, precor. |
| 429 | Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis |
| 430 | templa putant lucos Veiovis ante duos. |
| 431 | Romulus, ut saxo lucum circumdedit alto, |
| 432 | 'quilibet huc' inquit 'confuge; tutus eris.' |
| 433 | o quam de tenui Romanus origine crevit, |
| 434 | turba vetus quam non invidiosa fuit! |
| 435 | ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet, |
| 436 | disce quis iste deus, curve vocetur ita. |
| 437 | Iuppiter est iuvenis: iuvenales aspice voltus; |
| 438 | aspice deinde manum: fulmina nulla tenet. |
| 439 | fulmina post ausos caelum adfectare Gigantas |
| 440 | sumpta Iovi: primo tempore inermis erat; |
| 441 | ignibus Ossa novis et Pelion altius Ossa |
| 442 | arsit et in solida fixus Olympus humo. |
| 443 | stat quoque capra simul: nymphae pavisse feruntur |
| 444 | Cretides, infanti lac dedit illa Iovi. |
| 445 | nunc vocor ad nomen: vegrandia farra coloni |
| 446 | quae male creverunt, vescaque parva vocant; |
| 447 | vis ea si verbi est, cur non ego Veiovis aedem |
| 448 | aedem non magni suspicer esse Iovis? |
| 449 | Iamque ubi caeruleum variabunt sidera caelum, |
| 450 | suspice: Gorgonei colla videbis equi. |
| 451 | creditur hic caesae gravida cervice Medusae |
| 452 | sanguine respersis prosiluisse iubis. |
| 453 | huic supra nubes et subter sidera lapso |
| 454 | caelum pro terra, pro pede pinna fuit; |
| 455 | iamque indignanti nova frena receperat ore |
| 456 | cum levis Aonias ungula fodit aquas. |
| 457 | nunc fruitur caelo, quod pinnis ante petebat, |
| 458 | et nitidus stellis quinque decemque micat. |
| 459 | Protinus aspicies venienti nocte Coronam |
| 460 | Cnosida: Theseo crimine facta dea est. |
| 461 | iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum |
| 462 | quae dedit ingrato fila legenda viro; |
| 463 | sorte tori gaudens 'quid flebam rustica?' dixit; |
| 464 | 'utiliter nobis perfidus ille fuit.' |
| 465 | interea Liber depexos crinibus Indos |
| 466 | vicit, et Eoo dives ab orbe redit. |
| 467 | inter captivas facie praestante puellas |
| 468 | grata nimis Baccho filia regis erat. |
| 469 | flebat amans coniunx, spatiataque litore curvo |
| 470 | edidit incultis talia verba comis: |
| 471 | 'en iterum, fluctus, similes audite querellas. |
| 472 | en iterum lacrimas accipe, harena, meas. |
| 473 | dicebam, memini, 'periure et perfide Theseu!' |
| 474 | ille abiit, eadem crimina Bacchus habet. |
| 475 | nunc quoque 'nulla viro' clamabo 'femina credat'; |
| 476 | nomine mutato causa relata mea est. |
| 477 | o utinam mea sors qua primum coeperat isset, |
| 478 | iamque ego praesenti tempore nulla forem. |
| 479 | quid me desertis morituram, Liber, harenis |
| 480 | servabas? potui dedoluisse semel. |
| 481 | Bacche levis leviorque tuis, quae tempora cingunt, |
| 482 | frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas, |
| 483 | ausus es ante oculos adducta paelice nostros |
| 484 | tam bene compositum sollicitare torum? |
| 485 | heu ubi pacta fides? ubi quae iurare solebas? |
| 486 | me miseram, quotiens haec ego verba loquar? |
| 487 | Thesea culpabas fallacemque ipse vocabas: |
| 488 | iudicio peccas turpius ipse tuo. |
| 489 | ne sciat haec quisquam tacitisque doloribus urar, |
| 490 | ne totiens falli digna fuisse puter. |
| 491 | praecipue cupiam celari Thesea, ne te |
| 492 | consortem culpae gaudeat esse suae. |
| 493 | at, puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex! |
| 494 | eveniat nostris hostibus ille color. |
| 495 | quid tamen hoc refert? vitio tibi gratior ipso est. |
| 496 | quid facis? amplexus inquinat illa tuos. |
| 497 | Bacche, fidem praesta, nec praefer amoribus ullam |
| 498 | coniugis: adsuevi semper amare virum. |
| 499 | ceperunt matrem formosi cornua tauri, |
| 500 | me tua; at hic laudi est, ille pudendus amor. |
| 501 | ne noceat quod amo: neque enim tibi, Bacche, nocebat |
| 502 | quod flammas nobis fassus es ipse tuas. |
| 503 | nec, quod nos uris, mirum facis: ortus in igne |
| 504 | diceris, et patria raptus ab igne manu. |
| 505 | illa ego sum cui tu solitus promittere caelum. |
| 506 | ei mihi, pro caelo qualia dona fero!' |
| 507 | dixerat; audibat iamdudum verba querentis |
| 508 | Liber, ut a tergo forte secutus erat. |
| 509 | occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat, |
| 510 | et 'pariter caeli summa petamus' ait: |
| 511 | 'tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes, |
| 512 | nam tibi mutatae Libera nomen erit, |
| 513 | sintque tuae tecum faciam monimenta coronae, |
| 514 | Volcanus Veneri quam dedit, illa tibi.' |
| 515 | dicta facit, gemmasque novem transformat in ignes: |
| 516 | aurea per stellas nunc micat illa novem. |
| 517 | Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes |
| 518 | purpureum rapido qui vehit axe diem, |
| 519 | altera gramineo spectabis Equirria Campo, |
| 520 | quem Tiberis curvis in latus urget aquis; |
| 521 | qui tamen eiecta si forte tenebitur unda, |
| 522 | Caelius accipiat pulverulentus equos. |
| 523 | Idibus est Annae festum geniale Perennae |
| 524 | non procul a ripis, advena Thybri, tuis. |
| 525 | plebs venit ac virides passim disiecta per herbas |
| 526 | potat, et accumbit cum pare quisque sua. |
| 527 | sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt, |
| 528 | sunt quibus e ramis frondea facta casa est; |
| 529 | pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis, |
| 530 | desuper extentas imposuere togas. |
| 531 | sole tamen vinoque calent annosque precantur |
| 532 | quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt. |
| 533 | invenies illic qui Nestoris ebibat annos, |
| 534 | quae sit per calices facta Sibylla suos. |
| 535 | illic et cantant quicquid didicere theatris, |
| 536 | et iactant faciles ad sua verba manus, |
| 537 | et ducunt posito duras cratere choreas, |
| 538 | cultaque diffusis saltat amica comis. |
| 539 | cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, |
| 540 | et fortunatos obvia turba vocat. |
| 541 | occurrit nuper (visa est mihi digna relatu) |
| 542 | pompa: senem potum pota trahebat anus. |
| 543 | quae tamen haec dea sit quoniam rumoribus errat, |
| 544 | fabula proposito nulla tegenda meo. |
| 545 | arserat Aeneae Dido miserabilis igne, |
| 546 | arserat exstructis in sua fata rogis, |
| 547 | compositusque cinis, tumulique in marmore carmen |
| 548 | hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat: |
| 549 | praebvit aeneas et cavsam mortis et ensem: |
| 550 | ipsa sva dido concidit vsa manv. |
| 551 | protinus invadunt Numidae sine vindice regnum, |
| 552 | et potitur capta Maurus Iarba domo, |
| 553 | seque memor spretum 'thalamis tamen' inquit 'Elissae |
| 554 | en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.' |
| 555 | diffugiunt Tyrii quo quemque agit error, ut olim |
| 556 | amisso dubiae rege vagantur apes. |
| 557 | tertia nudandas acceperat area messes, |
| 558 | inque cavos ierant tertia musta lacus: |
| 559 | pellitur Anna domo, lacrimansque sororia linquit |
| 560 | moenia; germanae iusta dat ante suae. |
| 561 | mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae, |
| 562 | vertice libatas accipiuntque comas, |
| 563 | terque 'vale' dixit, cineres ter ad ora relatos |
| 564 | pressit, et est illis visa subesse soror. |
| 565 | nacta ratem comitesque fugae pede labitur aequo |
| 566 | moenia respiciens, dulce sororis opus. |
| 567 | fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae |
| 568 | insula, quam Libyci verberat unda freti. |
| 569 | hanc petit, hospitio regis confisa vetusto: |
| 570 | hospes opum dives rex ibi Battus erat. |
| 571 | qui postquam didicit casus utriusque sororis, |
| 572 | 'haec' inquit 'tellus quantulacumque tua est.' |
| 573 | et tamen hospitii servasset ad ultima munus; |
| 574 | sed timuit magnas Pygmalionis opes. |
| 575 | signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat |
| 576 | annus, et exilio terra paranda nova est. |
| 577 | frater adest belloque petit. rex arma perosus |
| 578 | 'nos sumus inbelles, tu fuge sospes' ait. |
| 579 | iussa fugit ventoque ratem committit et undis: |
| 580 | asperior quovis aequore frater erat. |
| 581 | est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes |
| 582 | parvus ager, Cameren incola turba vocat: |
| 583 | illuc cursus erat. nec longius abfuit inde |
| 584 | quam quantum novies mittere funda potest: |
| 585 | vela cadunt primo et dubia librantur ab aura: |
| 586 | 'findite remigio' navita dixit 'aquas'; |
| 587 | dumque parant torto subducere carbasa lino, |
| 588 | percutitur rapido puppis adunca Noto, |
| 589 | inque patens aequor, frustra pugnante magistro, |
| 590 | fertur, et ex oculis visa refugit humus. |
| 591 | adsiliunt fluctus imoque a gurgite pontus |
| 592 | vertitur, et canas alveus haurit aquas. |
| 593 | vincitur ars vento nec iam moderator habenis |
| 594 | utitur, at votis is quoque poscit opem. |
| 595 | iactatur tumidas exul Phoenissa per undas, |
| 596 | umidaque opposita lumina veste tegit. |
| 597 | tum primum Dido felix est dicta sorori |
| 598 | et quaecumque aliquam corpore pressit humum. |
| 599 | ducitur ad Laurens ingenti flamine litus |
| 600 | puppis, et expositis omnibus hausta perit. |
| 601 | iam pius Aeneas regno nataque Latini |
| 602 | auctus erat, populos miscueratque duos. |
| 603 | litore dotali solo comitatus Achate |
| 604 | secretum nudo dum pede carpit iter, |
| 605 | aspicit errantem, nec credere sustinet Annam |
| 606 | esse: quid in Latios illa veniret agros? |
| 607 | dum secum Aeneas, 'Anna est!' exclamat Achates: |
| 608 | ad nomen voltus sustulit illa suos. |
| 609 | heu, quid agat? fugiat? quos terrae quaerat hiatus? |
| 610 | ante oculos miserae fata sororis erant. |
| 611 | sensit, et adloquitur trepidam Cythereius heros |
| 612 | (flet tamen admonitu motus, Elissa, tui): |
| 613 | 'Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas |
| 614 | tellurem fato prosperiore dari, |
| 615 | perque deos comites, hac nuper sede locatos, |
| 616 | saepe meas illos increpuisse moras. |
| 617 | nec timui de morte tamen: metus abfuit iste. |
| 618 | ei mihi, credibili fortior illa fuit. |
| 619 | ne refer: aspexi non illo corpore digna |
| 620 | volnera Tartareas ausus adire domos. |
| 621 | at tu, seu ratio te nostris adpulit oris |
| 622 | sive deus, regni commoda carpe mei. |
| 623 | multa tibi memores, nil non debemus Elissae: |
| 624 | nomine grata tuo, grata sororis eris.' |
| 625 | talia dicenti (neque enim spes altera restat) |
| 626 | credidit, errores exposuitque suos; |
| 627 | utque domum intravit Tyrios induta paratus, |
| 628 | incipit Aeneas (cetera turba tacet): |
| 629 | 'hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx, |
| 630 | est mihi: consumpsi naufragus huius opes. |
| 631 | orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora: |
| 632 | quam precor ut carae more sororis ames.' |
| 633 | omnia promittit falsumque Lavinia volnus |
| 634 | mente premit tacita dissimulatque metus; |
| 635 | donaque cum videat praeter sua lumina ferri |
| 636 | multa, tamen mitti clam quoque multa putat. |
| 637 | non habet exactum quid agat: furialiter odit, |
| 638 | et parat insidias et cupit ulta mori. |
| 639 | nox erat: ante torum visa est adstare sororis |
| 640 | squalenti Dido sanguinulenta coma |
| 641 | et 'fuge, ne dubita, maestum fuge' dicere 'tectum'; |
| 642 | sub verbum querulas impulit aura fores. |
| 643 | exsilit et velox humili super ausa fenestra |
| 644 | se iacit (audacem fecerat ipse timor), |
| 645 | cumque metu rapitur tunica velata recincta, |
| 646 | currit ut auditis territa damma lupis, |
| 647 | corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis |
| 648 | creditur et stagnis occuluisse suis. |
| 649 | Sidonis interea magno clamore per agros |
| 650 | quaeritur: apparent signa notaeque pedum; |
| 651 | ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis; |
| 652 | sustinuit tacitas conscius amnis aquas. |
| 653 | ipsa loqui visa est 'placidi sum nympha Numici: |
| 654 | amne perenne latens Anna Perenna vocor.' |
| 655 | protinus erratis laeti vescuntur in agris |
| 656 | et celebrant largo seque diemque mero. |
| 657 | Sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum; |
| 658 | pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem. |
| 659 | invenies qui te nymphen Azanida dicant |
| 660 | teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos. |
| 661 | haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures |
| 662 | fama, nec a veri dissidet illa fide. |
| 663 | plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis |
| 664 | fugit et in Sacri vertice Montis erat; |
| 665 | iam quoque quem secum tulerant defecerat illos |
| 666 | victus et humanis usibus apta Ceres. |
| 667 | orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis, |
| 668 | pauper, sed multae sedulitatis anus; |
| 669 | illa, levi mitra canos incincta capillos, |
| 670 | fingebat tremula rustica liba manu, |
| 671 | atque ita per populum fumantia mane solebat |
| 672 | dividere: haec populo copia grata fuit. |
| 673 | pace domi facta signum posuere Perennae, |
| 674 | quod sibi defectis illa ferebat opem. |
| 675 | Nunc mihi, cur cantent, superest, obscena puellae, |
| 676 | dicere; nam coeunt certaque probra canunt. |
| 677 | nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam, |
| 678 | et cum seducta talia verba facit: |
| 679 | 'mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum; |
| 680 | pendet ab officio spes mihi magna tuo. |
| 681 | armifer armiferae correptus amore Minervae |
| 682 | uror, et hoc longo tempore volnus alo. |
| 683 | effice, di studio similes coeamus in unum: |
| 684 | conveniunt partes hae tibi, comis anus.' |
| 685 | dixerat; illa deum promisso ludit inani, |
| 686 | et stultam dubia spem trahit usque mora. |
| 687 | saepius instanti 'mandata peregimus' inquit; |
| 688 | 'evicta est: precibus vix dedit illa manus.' |
| 689 | credit amans thalamosque parat. deducitur illuc |
| 690 | Anna tegens voltus, ut nova nupta, suos. |
| 691 | oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam: |
| 692 | nunc pudor elusum, nunc subit ira, deum. |
| 693 | ridet amatorem carae nova diva Minervae, |
| 694 | nec res hac Veneri gratior ulla fuit. |
| 695 | inde ioci veteres obscenaque dicta canuntur, |
| 696 | et iuvat hanc magno verba dedisse deo. |
| 697 | Praeteriturus eram gladios in principe fixos, |
| 698 | cum sic a castis Vesta locuta focis: |
| 699 | 'ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos; |
| 700 | sacrilegae telis me petiere manus. |
| 701 | ipsa virum rapui simulacraque nuda reliqui: |
| 702 | quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit.' |
| 703 | ille quidem caelo positus Iovis atria vidit, |
| 704 | et tenet in magno templa dicata foro; |
| 705 | at quicumque nefas ausi, prohibente deorum |
| 706 | numine, polluerant pontificale caput, |
| 707 | morte iacent merita: testes estote, Philippi, |
| 708 | et quorum sparsis ossibus albet humus. |
| 709 | hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt |
| 710 | Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem. |
| 711 | Postera cum teneras aurora refecerit herbas, |
| 712 | Scorpios a prima parte videndus erit. |
| 713 | Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho: |
| 714 | Bacche, fave vati, dum tua festa cano. |
| 715 | nec referam Semelen, ad quam nisi fulmina secum |
| 716 | Iuppiter adferret, parvus inermis eras; |
| 717 | nec, puer ut posses maturo tempore nasci, |
| 718 | expletum patrio corpore matris opus. |
| 719 | Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos |
| 720 | et domitas gentes, turifer Inde, tuas. |
| 721 | tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris, |
| 722 | inque tuum furiis acte Lycurge genus. |
| 723 | ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra |
| 724 | dicere; sed non est carminis huius opus. |
| 725 | carminis huius opus causas exponere quare |
| 726 | vitisator populos ad sua liba vocet. |
| 727 | ante tuos ortus arae sine honore fuerunt, |
| 728 | Liber, et in gelidis herba reperta focis. |
| 729 | te memorant, Gange totoque Oriente subacto, |
| 730 | primitias magno seposuisse Iovi: |
| 731 | cinnama tu primus captivaque tura dedisti |
| 732 | deque triumphato viscera tosta bove. |
| 733 | nomine ab auctoris ducunt libamina nomen |
| 734 | libaque, quod sanctis pars datur inde focis; |
| 735 | liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem |
| 736 | gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt. |
| 737 | ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro |
| 738 | (non habet ingratos fabula nostra iocos); |
| 739 | iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum: |
| 740 | aeriferae comitum concrepuere manus. |
| 741 | ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae, |
| 742 | quosque movent sonitus aera, sequuntur apes; |
| 743 | colligit errantes et in arbore claudit inani |
| 744 | Liber, et inventi praemia mellis habet. |
| 745 | ut satyri levisque senex tetigere saporem |
| 746 | quaerebant flavos per nemus omne favos. |
| 747 | audit in exesa stridorem examinis ulmo, |
| 748 | aspicit et ceras dissimulatque senex; |
| 749 | utque piger pandi tergo residebat aselli, |
| 750 | adplicat hunc ulmo corticibusque cavis. |
| 751 | constitit ipse super ramoso stipite nixus, |
| 752 | atque avide trunco condita mella petit: |
| 753 | milia crabronum coeunt, et vertice nudo |
| 754 | spicula defigunt oraque sima notant. |
| 755 | ille cadit praeceps et calce feritur aselli, |
| 756 | inclamatque suos auxiliumque rogat. |
| 757 | concurrunt satyri turgentiaque ora parentis |
| 758 | rident: percusso claudicat ille genu. |
| 759 | ridet et ipse deus, limumque inducere monstrat; |
| 760 | hic paret monitis et linit ora luto. |
| 761 | melle pater fruitur, liboque infusa calenti |
| 762 | iure repertori splendida mella damus. |
| 763 | femina cur praesit, non est rationis opertae: |
| 764 | femineos thyrso concitat ille choros. |
| 765 | cur anus hoc faciat, quaeris? vinosior aetas |
| 766 | haec erat et gravidae munera vitis amat. |
| 767 | cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho; |
| 768 | hoc quoque cur ita sit, discere nulla mora est. |
| 769 | Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca |
| 770 | hanc frondem cunis opposuisse ferunt. |
| 771 | Restat ut inveniam quare toga libera detur |
| 772 | Lucifero pueris, candide Bacche, tuo: |
| 773 | sive quod ipse puer semper iuvenisque videris, |
| 774 | et media est aetas inter utrumque tibi; |
| 775 | seu quia tu pater es, patres sua pignora, natos, |
| 776 | commendant curae numinibusque tuis: |
| 777 | sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te |
| 778 | sumitur et vitae liberioris iter: |
| 779 | an quia, cum colerent prisci studiosius agros, |
| 780 | et faceret patrio rure senator opus, |
| 781 | et caperet fasces a curvo consul aratro, |
| 782 | nec crimen duras esset habere manus, |
| 783 | rusticus ad ludos populus veniebat in Urbem? |
| 784 | sed dis, non studiis ille dabatur honor: |
| 785 | luce sua ludos uvae commentor habebat, |
| 786 | quos cum taedifera nunc habet ille dea? |
| 787 | ergo ut tironem celebrare frequentia possit, |
| 788 | visa dies dandae non aliena togae? |
| 789 | mite caput, pater, huc placataque cornua vertas, |
| 790 | et des ingenio vela secunda meo. |
| 791 | Itur ad Argeos (qui sint, sua pagina dicet) |
| 792 | hac, si commemini, praeteritaque die. |
| 793 | stella Lycaoniam vergit declinis ad Arcton |
| 794 | Miluus: haec illa nocte videnda venit. |
| 795 | quid dederit volucri, si vis cognoscere, caelum, |
| 796 | Saturnus regnis a Iove pulsus erat; |
| 797 | concitat iratus validos Titanas in arma, |
| 798 | quaeque fuit fatis debita temptat opem. |
| 799 | matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus |
| 800 | parte sui serpens posteriore fuit: |
| 801 | hunc triplici muro lucis incluserat atris |
| 802 | Parcarum monitu Styx violenta trium. |
| 803 | viscera qui tauri flammis adolenda dedisset, |
| 804 | sors erat aeternos vincere posse deos. |
| 805 | immolat hunc Briareus facta ex adamante securi, |
| 806 | et iamiam flammis exta daturus erat: |
| 807 | Iuppiter alitibus rapere imperat: attulit illi |
| 808 | miluus, et meritis venit in astra suis. |
| 809 | Una dies media est, et fiunt sacra Minervae, |
| 810 | nomina quae iunctis quinque diebus habent. |
| 811 | sanguine prima vacat, nec fas concurrere ferro: |
| 812 | causa, quod est illa nata Minerva die. |
| 813 | altera tresque super rasa celebrantur harena: |
| 814 | ensibus exsertis bellica laeta dea est. |
| 815 | Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae; |
| 816 | qui bene placarit Pallada, doctus erit. |
| 817 | Pallade placata lanam mollire puellae |
| 818 | discant et plenas exonerare colos. |
| 819 | illa etiam stantes radio percurrere telas |
| 820 | erudit et rarum pectine denset opus. |
| 821 | hanc cole, qui maculas laesis de vestibus aufers: |
| 822 | hanc cole, velleribus quisquis aena paras. |
| 823 | nec quisquam invita faciet bene vincula plantae |
| 824 | Pallade, sit Tychio doctior ille licet: |
| 825 | et licet antiquo manibus conlatus Epeo |
| 826 | sit prior, irata Pallade mancus erit. |
| 827 | vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte, |
| 828 | munera de vestris pauca referte deae. |
| 829 | nec vos, turba fere censu fraudata, magistri, |
| 830 | spernite (discipulos attrahit illa novos), |
| 831 | quique moves caelum, tabulamque coloribus uris, |
| 832 | quique facis docta mollia saxa manu. |
| 833 | mille dea est operum: certe dea carminis illa est; |
| 834 | si mereor, studiis adsit amica meis. |
| 835 | Caelius ex alto qua mons descendit in aequum, |
| 836 | hic, ubi non plana est, sed prope plana via, |
| 837 | parva licet videas Captae delubra Minervae, |
| 838 | quae dea natali coepit habere suo. |
| 839 | nominis in dubio causa est. capitale vocamus |
| 840 | ingenium sollers: ingeniosa dea est. |
| 841 | an quia de capitis fertur sine matre paterni |
| 842 | vertice cum clipeo prosiluisse suo? |
| 843 | an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis |
| 844 | venit? et hoc signo littera prisca docet. |
| 845 | an quod habet legem, capitis quae pendere poenas |
| 846 | ex illo iubeat furta recepta loco? |
| 847 | a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas, |
| 848 | pro ducibus nostris aegida semper habe. |
| 849 | Summa dies e quinque tubas lustrare canoras |
| 850 | admonet et forti sacrificare deae. |
| 851 | nunc potes ad solem sublato dicere voltu |
| 852 | 'hic here Phrixeae vellera pressit ovis.' |
| 853 | seminibus tostis sceleratae fraude novercae |
| 854 | sustulerat nullas, ut solet, herba comas: |
| 855 | mittitur ad tripodas certa qui sorte reportet |
| 856 | quam sterili terrae Delphicus edat opem. |
| 857 | hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles |
| 858 | et iuvenis Phrixi funera sorte peti. |
| 859 | usque recusantem cives et tempus et Ino |
| 860 | compulerunt regem iussa nefanda pati; |
| 861 | et soror et Phrixus, velati tempora vittis, |
| 862 | stant simul ante aras iunctaque fata gemunt. |
| 863 | aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater |
| 864 | et ferit attonita pectora nuda manu, |
| 865 | inque draconigenam nimbis comitantibus urbem |
| 866 | desilit, et natos eripit inde suos; |
| 867 | utque fugam capiant, aries nitidissimus auro |
| 868 | traditur: ille vehit per freta longa duos. |
| 869 | dicitur infirma cornu tenuisse sinistra |
| 870 | femina, cum de se nomina fecit aquae. |
| 871 | paene simul periit, dum volt succurrere lapsae, |
| 872 | frater, et extentas porrigit usque manus. |
| 873 | flebat, ut amissa gemini consorte pericli, |
| 874 | caeruleo iunctam nescius esse deo. |
| 875 | litoribus tactis aries fit sidus; at huius |
| 876 | pervenit in Colchas aurea lana domos. |
| 877 | Tres ubi Luciferos veniens praemiserit Eos, |
| 878 | tempora nocturnis aequa diurna feres. |
| 879 | Inde quater pastor saturos ubi clauserit haedos, |
| 880 | canuerint herbae rore recente quater, |
| 881 | Ianus adorandus cumque hoc Concordia mitis |
| 882 | et Romana Salus Araque Pacis erit. |
| 883 | Luna regit menses: huius quoque tempora mensis |
| 884 | finit Aventino Luna colenda iugo. |