monumenta.ch > Martialis > 17 > 48 > 31 > 12 > 51 > 23 > 26 > 56 > 13 > 99 > 100 > 89 > 77 > 33 > 19 > 101 > 41 > 39 > 10 > 58 > 38 > 4 > 80 > 111 > 45 > 50 > 55 > 43 > 59 > 28 > 1
>>> Ovidius, Fasti, II

Ovidius, Fasti, Liber I

1 Tempora cum causis Latium digesta per annum
2 lapsaque sub terras ortaque signa canam.
3 excipe pacato, Caesar Germanice, voltu
4 hoc opus et timidae derige navis iter,
5 officioque, levem non aversatus honorem,
6 en tibi devoto numine dexter ades.
7 sacra recognosces annalibus eruta priscis
8 et quo sit merito quaeque notata dies.
9 invenies illic et festa domestica vobis;
10 saepe tibi pater est, saepe legendus avus,
11 quaeque ferunt illi, pictos signantia fastos,
12 tu quoque cum Druso praemia fratre feres.
13 Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras
14 et quoscumque sacris addidit ille dies.
15 adnue conanti per laudes ire tuorum
16 deque meo pavidos excute corde metus.
17 da mihi te placidum, dederis in carmina vires:
18 ingenium voltu statque caditque tuo.
19 pagina iudicium docti subitura movetur
20 principis, ut Clario missa legenda deo.
21 quae sit enim culti facundia sensimus oris,
22 civica pro trepidis cum tulit arma reis.
23 scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,
24 ingenii currant flumina quanta tui.
25 si licet et fas est, vates rege vatis habenas,
26 auspice te felix totus ut annus eat.
27 Tempora digereret cum conditor Urbis, in anno
28 constituit menses quinque bis esse suo.
29 scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras,
30 curaque finitimos vincere maior erat.
31 est tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum,
32 erroremque suum quo tueatur habet.
33 quod satis est, utero matris dum prodeat infans,
34 hoc anno statuit temporis esse satis;
35 per totidem menses a funere coniugis uxor
36 sustinet in vidua tristia signa domo.
37 haec igitur vidit trabeati cura Quirini,
38 cum rudibus populis annua iura daret.
39 Martis erat primus mensis, Venerisque secundus;
40 haec generis princeps, ipsius ille pater:
41 tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus,
42 quae sequitur, numero turba notata fuit.
43 at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras,
44 mensibus antiquis praeposuitque duos.
45 Ne tamen ignores variorum iura dierum,
46 non habet officii Lucifer omnis idem.
47 ille nefastus erit, per quem tria verba silentur:
48 fastus erit, per quem lege licebit agi.
49 nec toto perstare die sua iura putaris:
50 qui iam fastus erit, mane nefastus erat;
51 nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari,
52 verbaque honoratus libera praetor habet.
53 est quoque, quo populum ius est includere saeptis;
54 est quoque, qui nono semper ab orbe redit.
55 vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas;
56 Idibus alba Iovi grandior agna cadit;
57 Nonarum tutela deo caret. omnibus istis
58 (ne fallare cave) proximus ater erit.
59 omen ab eventu est: illis nam Roma diebus
60 damna sub averso tristia Marte tulit.
61 haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis,
62 ne seriem rerum scindere cogar, erunt.
63 Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum
64 inque meo primum carmine Ianus adest.
65 Iane biceps, anni tacite labentis origo,
66 solus de superis qui tua terga vides,
67 dexter ades ducibus, quorum secura labore
68 otia terra ferax, otia pontus habet:
69 dexter ades patribusque tuis populoque Quirini,
70 et resera nutu candida templa tuo.
71 prospera lux oritur: linguis animisque favete;
72 nunc dicenda bona sunt bona verba die.
73 lite vacent aures, insanaque protinus absint
74 iurgia: differ opus, livida turba, tuum.
75 cernis odoratis ut luceat ignibus aether,
76 et sonet accensis spica Cilissa focis?
77 flamma nitore suo templorum verberat aurum,
78 et tremulum summa spargit in aede iubar.
79 vestibus intactis Tarpeias itur in arces,
80 et populus festo concolor ipse suo est,
81 iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,
82 et nova conspicuum pondera sentit ebur.
83 colla rudes operum praebent ferienda iuvenci,
84 quos aluit campis herba Falisca suis.
85 Iuppiter arce sua totum cum spectet in orbem,
86 nil nisi Romanum quod tueatur habet.
87 salve, laeta dies, meliorque revertere semper,
88 a populo rerum digna potente coli.
89 Quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?
90 nam tibi par nullum Graecia numen habet.
91 ede simul causam, cur de caelestibus unus
92 sitque quod a tergo sitque quod ante vides.
93 haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis,
94 lucidior visa est quam fuit ante domus.
95 tum sacer ancipiti mirandus imagine Ianus
96 bina repens oculis obtulit ora meis.
97 extimui sensique metu riguisse capillos,
98 et gelidum subito frigore pectus erat.
99 ille tenens baculum dextra clavemque sinistra
100 edidit hos nobis ore priore sonos:
101 'disce metu posito, vates operose dierum,
102 quod petis, et voces percipe mente meas.
103 me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant:
104 aspice quam longi temporis acta canam.
105 lucidus hic aer et quae tria corpora restant,
106 ignis, aquae, tellus, unus acervus erat.
107 ut semel haec rerum secessit lite suarum
108 inque novas abiit massa soluta domos,
109 flamma petit altum, propior locus aera cepit,
110 sederunt medio terra fretumque solo.
111 tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles,
112 in faciem redii dignaque membra deo.
113 nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae,
114 ante quod est in me postque videtur idem.
115 accipe quaesitae quae causa sit altera formae,
116 hanc simul ut noris officiumque meum.
117 quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras,
118 omnia sunt nostra clausa patentque manu.
119 me penes est unum vasti custodia mundi,
120 et ius vertendi cardinis omne meum est.
121 cum libuit Pacem placidis emittere tectis,
122 libera perpetuas ambulat illa vias:
123 sanguine letifero totus miscebitur orbis,
124 ni teneant rigidae condita Bella serae.
125 praesideo foribus caeli cum mitibus Horis
126 (it, redit officio Iuppiter ipse meo):
127 inde vocor Ianus; cui cum Ceriale sacerdos
128 imponit libum farraque mixta sale,
129 nomina ridebis: modo namque Patulcius idem
130 et modo sacrifico Clusius ore vocor.
131 scilicet alterno voluit rudis illa vetustas
132 nomine diversas significare vices.
133 vis mea narrata est; causam nunc disce figurae:
134 iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.
135 omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontes,
136 e quibus haec populum spectat, at illa Larem,
137 utque sedens primi vester prope limina tecti
138 ianitor egressus introitusque videt,
139 sic ego perspicio caelestis ianitor aulae
140 Eoas partes Hesperiasque simul.
141 ora vides Hecates in tres vertentia partes,
142 servet ut in ternas compita secta vias:
143 et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,
144 cernere non moto corpore bina licet.'
145 dixerat: et voltu, si plura requirere vellem,
146 difficilem mihi se non fore pactus erat.
147 sumpsi animum, gratesque deo non territus egi,
148 verbaque sum spectans plura locutus humum:
149 'dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,
150 qui melius per ver incipiendus erat?
151 omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas,
152 et nova de gravido palmite gemma tumet,
153 et modo formatis operitur frondibus arbor,
154 prodit et in summum seminis herba solum,
155 et tepidum volucres concentibus aera mulcent,
156 ludit et in pratis luxuriatque pecus.
157 tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo
158 et luteum celsa sub trabe figit opus:
159 tum patitur cultus ager et renovatur aratro.
160 haec anni novitas iure vocanda fuit.'
161 quaesieram multis; non multis ille moratus
162 contulit in versus sic sua verba duos:
163 'bruma novi prima est veterisque novissima solis:
164 principium capiunt Phoebus et annus idem.'
165 post ea mirabar cur non sine litibus esset
166 prima dies. 'causam percipe' Ianus ait.
167 'tempora commisi nascentia rebus agendis,
168 totus ab auspicio ne foret annus iners.
169 quisque suas artes ob idem delibat agendo,
170 nec plus quam solitum testificatur opus.'
171 mox ego, 'cur, quamvis aliorum numina placem,
172 Iane, tibi primum tura merumque fero?'
173 'ut possis aditum per me, qui limina servo,
174 ad quoscumque voles' inquit 'habere deos.'
175 'at cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis,
176 et damus alternas accipimusque preces?'
177 tum deus incumbens baculo, quod dextra gerebat,
178 'omina principiis' inquit 'inesse solent.
179 ad primam vocem timidas advertitis aures,
180 et visam primum consulit augur avem.
181 templa patent auresque deum, nec lingua caducas
182 concipit ulla preces, dictaque pondus habent.'
183 desierat Ianus. nec longa silentia feci,
184 sed tetigi verbis ultima verba meis:
185 'quid volt palma sibi rugosaque carica' dixi
186 'et data sub niveo candida mella cado?'
187 'omen' ait 'causa est, ut res sapor ille sequatur
188 et peragat coeptum dulcis ut annus iter.'
189 'dulcia cur dentur video: stipis adice causam,
190 pars mihi de festo ne labet ulla tuo.'
191 risit, et 'o quam te fallunt tua saecula' dixit,
192 'qui stipe mel sumpta dulcius esse putas!
193 vix ego Saturno quemquam regnante videbam
194 cuius non animo dulcia lucra forent.
195 tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi:
196 vix ultra quo iam progrediatur habet.
197 pluris opes nunc sunt quam prisci temporis annis,
198 dum populus pauper, dum nova Roma fuit,
199 dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,
200 et dabat exiguum fluminis ulva torum.
201 Iuppiter angusta vix totus stabat in aede,
202 inque Iovis dextra fictile fulmen erat.
203 frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis,
204 pascebatque suas ipse senator oves:
205 nec pudor in stipula placidam cepisse quietem
206 et fenum capiti subposuisse fuit.
207 iura dabat populis posito modo praetor aratro,
208 et levis argenti lammina crimen erat.
209 at postquam fortuna loci caput extulit huius
210 et tetigit summo vertice Roma deos,
211 creverunt et opes et opum furiosa cupido,
212 et, cum possideant plurima, plura petunt.
213 quaerere ut absumant, absumpta requirere certant,
214 atque ipsae vitiis sunt alimenta vices:
215 sic quibus intumuit suffusa venter ab unda,
216 quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.
217 in pretio pretium nunc est: dat census honores,
218 census amicitias; pauper ubique iacet.
219 tu tamen auspicium si sit stipis utile quaeris,
220 curque iuvent nostras aera vetusta manus,
221 aera dabant olim: melius nunc omen in auro est,
222 victaque concessit prisca moneta novae.
223 nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus,
224 aurea: maiestas convenit ipsa deo.
225 laudamus veteres, sed nostris utimur annis:
226 mos tamen est aeque dignus uterque coli.'
227 finierat monitus. placidis ita rursus, ut ante,
228 clavigerum verbis adloquor ipse deum:
229 'multa quidem didici: sed cur navalis in aere
230 altera signata est, altera forma biceps?'
231 'noscere me duplici posses ut imagine' dixit,
232 'ni vetus ipsa dies extenuasset opus.
233 causa ratis superest: Tuscum rate venit ad amnem
234 ante pererrato falcifer orbe deus.
235 hac ego Saturnum memini tellure receptum
236 (caelitibus regnis a Iove pulsus erat).
237 inde diu genti mansit Saturnia nomen;
238 dicta quoque est Latium terra latente deo.
239 at bona posteritas puppem formavit in aere,
240 hospitis adventum testificata dei.
241 ipse solum colui, cuius placidissima laevum
242 radit harenosi Thybridis unda latus.
243 hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat,
244 tantaque res paucis pascua bubus erat.
245 arx mea collis erat, quem volgo nomine nostro
246 nuncupat haec aetas Ianiculumque vocat.
247 tunc ego regnabam, patiens cum terra deorum
248 esset, et humanis numina mixta locis.
249 nondum Iustitiam facinus mortale fugarat
250 (ultima de superis illa reliquit humum),
251 proque metu populum sine vi pudor ipse regebat;
252 nullus erat iustis reddere iura labor.
253 nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar,
254 et', clavem ostendens, 'haec' ait 'arma gero.'
255 presserat ora deus. tunc sic ego nostra resolvi,
256 voce mea voces eliciente dei:
257 'cum tot sint iani, cur stas sacratus in uno,
258 hic ubi iuncta foris templa duobus habes?'
259 ille, manu mulcens propexam ad pectora barbam,
260 protinus Oebalii rettulit arma Tati,
261 utque levis custos, armillis capta, Sabinos
262 ad summae tacitos duxerit arcis iter.
263 'inde, velut nunc est, per quem descenditis', inquit
264 'arduus in valles per fora clivus erat.
265 et iam contigerat portam, Saturnia cuius
266 dempserat oppositas invidiosa seras;
267 cum tanto veritus committere numine pugnam,
268 ipse meae movi callidus artis opus,
269 oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi,
270 sumque repentinas eiaculatus aquas.
271 ante tamen madidis subieci sulpura venis,
272 clauderet ut Tatio fervidus umor iter.
273 cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis,
274 quae fuerat, tuto reddita forma loco est;
275 ara mihi posita est parvo coniuncta sacello:
276 haec adolet flammis cum strue farra suis.'
277 'at cur pace lates, motisque recluderis armis?'
278 nec mora, quaesiti reddita causa mihi est:
279 'ut populo reditus pateant ad bella profecto,
280 tota patet dempta ianua nostra sera.
281 pace fores obdo, ne qua discedere possit;
282 Caesareoque diu numine clausus ero.'
283 dixit, et attollens oculos diversa videntes
284 aspexit toto quicquid in orbe fuit:
285 pax erat, et vestri, Germanice, causa triumphi,
286 tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas.
287 Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros,
288 neve suum praesta deserat auctor opus.
289 Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis,
290 sacravere patres hac duo templa die.
291 accepit Phoebo nymphaque Coronide natum
292 insula, dividua quam premit amnis aqua.
293 Iuppiter in parte est: cepit locus unus utrumque
294 iunctaque sunt magno templa nepotis avo.
295 Quid vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque,
296 dicere? promissi pars sit et ista mei.
297 felices animae, quibus haec cognoscere primis
298 inque domos superas scandere cura fuit!
299 credibile est illos pariter vitiisque locisque
300 altius humanis exseruisse caput.
301 non Venus et vinum sublimia pectora fregit
302 officiumque fori militiaeve labor;
303 nec levis ambitio perfusaque gloria fuco
304 magnarumque fames sollicitavit opum.
305 admovere oculis distantia sidera mentis
306 aetheraque ingenio subposuere suo.
307 sic petitur caelum, non ut ferat Ossan Olympus
308 summaque Peliacus sidera tangat apex.
309 nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis,
310 ponemusque suos ad vaga signa dies.
311 Ergo ubi nox aderit venturis tertia Nonis,
312 sparsaque caelesti rore madebit humus,
313 octipedis frustra quaerentur bracchia Cancri:
314 praeceps occiduas ille subibit aquas.
315 Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris
316 signa dabunt imbres exoriente Lyra.
317 Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis,
318 Ianus Agonali luce piandus erit.
319 nominis esse potest succinctus causa minister,
320 hostia caelitibus quo feriente cadit,
321 qui calido strictos tincturus sanguine cultros
322 semper agatne rogat nec nisi iussus agit.
323 pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu
324 nomen Agonalem credit habere diem.
325 pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum,
326 una sit ut proprio littera dempta loco.
327 an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros,
328 a pecoris lux est ipsa notata metu?
329 fas etiam fieri solitis aetate priorum
330 nomina de ludis Graeca tulisse diem.
331 et pecus antiquus dicebat agonia sermo;
332 veraque iudicio est ultima causa meo.
333 utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum
334 numina lanigerae coniuge debet ovis.
335 victima quae dextra cecidit victrice vocatur;
336 hostibus a domitis hostia nomen habet.
337 ante, deos homini quod conciliare valeret,
338 far erat et puri lucida mica salis.
339 nondum pertulerat lacrimatas cortice murras
340 acta per aequoreas hospita navis aquas,
341 tura nec Euphrates nec miserat India costum,
342 nec fuerant rubri cognita fila croci.
343 ara dabat fumos herbis contenta Sabinis,
344 et non exiguo laurus adusta sono;
345 siquis erat factis prati de flore coronis
346 qui posset violas addere, dives erat.
347 hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri,
348 in sacris nullum culter habebat opus.
349 prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae,
350 ulta suas merita caede nocentis opes:
351 nam sata vere novo teneris lactentia sucis
352 eruta saetigerae comperit ore suis.
353 sus dederat poenas: exemplo territus huius
354 palmite debueras abstinuisse, caper.
355 quem spectans aliquis dentes in vite prementem,
356 talia non tacito dicta dolore dedit:
357 'rode, caper, vitem: tamen hinc, cum stabis ad aram,
358 in tua quod spargi cornua possit erit.'
359 verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis
360 spargitur adfuso cornua, Bacche, mero.
361 culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae:
362 quid bos, quid placidae commeruistis oves?
363 flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas
364 viderat inceptos destituisse favos;
365 caerula quem genetrix aegre solata dolentem
366 addidit haec dictis ultima verba suis:
367 'siste, puer, lacrimas: Proteus tua damna levabit
368 quoque modo repares quae periere dabit.
369 decipiat ne te versis tamen ille figuris,
370 impediant geminas vincula firma manus.'
371 pervenit ad vatem iuvenis, resolutaque somno
372 alligat aequorei bracchia capta senis.
373 ille sua faciem transformis adulterat arte;
374 mox domitus vinclis in sua membra redit,
375 oraque caerulea tollens rorantia barba
376 'qua' dixit 'repares arte requiris apes?
377 obrue mactati corpus tellure iuvenci:
378 quod petis a nobis, obrutus ille dabit.'
379 iussa facit pastor; fervent examina putri
380 de bove: mille animas una necata dedit.
381 poscit ovem fatum: verbenas improba carpsit,
382 quas pia dis ruris ferre solebat anus.
383 quid tuti superest, animam cum ponat in aris
384 lanigerumque pecus ruricolaeque boves?
385 placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum,
386 ne detur celeri victima tarda deo.
387 quod semel est geminae pro virgine caesa Dianae,
388 nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit.
389 exta canum vidi Triviae libare Sapaeos
390 et quicumque tuas accolit, Haeme, nives.
391 caeditur et rigido custodi ruris asellus;
392 causa pudenda quidem, sed tamen apta deo.
393 festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi,
394 tertia quae solito tempore bruma refert.
395 di quoque cultores in idem venere Lyaei
396 et quicumque iocis non alienus erat,
397 Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus
398 quaeque colunt amnes solaque rura deae.
399 venerat et senior pando Silenus asello,
400 quique ruber pavidas inguine terret aves.
401 dulcia qui dignum nemus in convivia nacti
402 gramine vestitis accubuere toris:
403 vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam,
404 miscendas parce rivus agebat aquas.
405 Naides effusis aliae sine pectinis usu,
406 pars aderant positis arte manuque comis;
407 illa super suras tunicam collecta ministrat,
408 altera dissuto pectus aperta sinu;
409 exserit haec umerum, vestes trahit illa per herbas,
410 impediunt teneros vincula nulla pedes.
411 hinc aliae Satyris incendia mitia praebent,
412 pars tibi, qui pinu tempora nexa geris:
413 te quoque, inexstinctae Silene libidinis, urunt:
414 nequitia est quae te non sinit esse senem.
415 at ruber, hortorum decus et tutela, Priapus
416 omnibus ex illis Lotide captus erat:
417 hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa,
418 signaque dat nutu sollicitatque notis.
419 fastus inest pulchris sequiturque superbia formam:
420 inrisum voltu despicit illa suo.
421 nox erat, et vino somnum faciente iacebant
422 corpora diversis victa sopore locis;
423 Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis,
424 sicut erat lusu fessa, quievit humo.
425 surgit amans animamque tenens vestigia furtim
426 suspenso digitis fert taciturna gradu.
427 ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae,
428 ipsa sui flatus ne sonet aura cavet;
429 et iam finitima corpus librabat in herba:
430 illa tamen multi plena soporis erat.
431 gaudet et a pedibus tracto velamine vota
432 ad sua felici coeperat ire via.
433 ecce rudens rauco Sileni vector asellus
434 intempestivos edidit ore sonos.
435 territa consurgit nymphe, manibusque Priapum
436 reicit, et fugiens concitat omne nemus.
437 at deus, obscena nimium quoque parte paratus,
438 omnibus ad lunae lumina risus erat.
439 morte dedit poenas auctor clamoris; et haec est
440 Hellespontiaco victima grata deo.
441 intactae fueratis aves, solacia ruris,
442 adsuetum silvis innocuumque genus,
443 quae facitis nidos et plumis ova fovetis,
444 et facili dulces editis ore modos;
445 sed nihil ista iuvant, quia linguae crimen habetis,
446 dique putant mentes vos aperire suas.
447 (nec tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque,
448 nunc pinna veras, nunc datis ore notas.)
449 tuta diu volucrum proles tum denique caesa est,
450 iuveruntque deos indicis exta sui.
451 ergo saepe suo coniunx abducta marito
452 uritur Idaliis alba columba focis.
453 nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser
454 det iecur in lances, Inachioti, tuas.
455 nocte deae Nocti cristatus caeditur ales,
456 quod tepidum vigili provocet ore diem.
457 Interea Delphin clarum super aequora sidus
458 tollitur et patriis exserit ora vadis.
459 Postera lux hiemem medio discrimine signat,
460 aequaque praeteritae quae superabit erit.
461 Proxima prospiciet Tithono nupta relicto
462 Arcadiae sacrum pontificale deae.
463 te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit,
464 hic ubi Virginea Campus obitur aqua.
465 unde petam causas horum moremque sacrorum?
466 deriget in medio quis mea vela freto?
467 ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum,
468 propositoque fave, ne tuus erret honor.
469 orta prior luna, de se si creditur ipsi,
470 a magno tellus Arcade nomen habet.
471 hinc fuit Evander, qui, quamquam clarus utroque,
472 nobilior sacrae sanguine matris erat;
473 quae, simul aetherios animo conceperat ignes,
474 ore dabat vero carmina plena dei.
475 dixerat haec nato motus instare sibique,
476 multaque praeterea tempore nacta fidem.
477 nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus
478 deserit Arcadiam Parrhasiumque larem.
479 cui genetrix flenti 'fortuna viriliter' inquit
480 '(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est.
481 sic erat in fatis, nec te tua culpa fugavit,
482 sed deus: offenso pulsus es urbe deo.
483 non meriti poenam pateris, sed numinis iram:
484 est aliquid magnis crimen abesse malis.
485 conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra
486 pectora pro facto spemque metumque suo.
487 nec tamen ut primus maere mala talia passus:
488 obruit ingentes ista procella viros.
489 passus idem est Tyriis qui quondam pulsus ab oris
490 Cadmus in Aonia constitit exul humo;
491 passus idem Tydeus et idem Pagasaeus Iason,
492 et quos praeterea longa referre mora est.
493 omne solum forti patria est, ut piscibus aequor,
494 ut volucri vacuo quicquid in orbe patet.
495 nec fera tempestas toto tamen horret in anno:
496 et tibi, crede mihi, tempora veris erunt.'
497 vocibus Evander firmata mente parentis
498 nave secat fluctus Hesperiamque tenet.
499 iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem
500 egerat et Tuscis obvius ibat aquis:
501 fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Tarenti,
502 aspicit et sparsas per loca sola casas;
503 utque erat, immissis puppem stetit ante capillis,
504 continuitque manum torva regentis iter,
505 et procul in dextram tendens sua bracchia ripam
506 pinea non sano ter pede texta ferit,
507 neve daret saltum properans insistere terrae
508 vix est Evandri vixque retenta manu;
509 'di' que 'petitorum' dixit 'salvete locorum,
510 tuque, novos caelo terra datura deos,
511 fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus,
512 et nemorum silvae Naiadumque chori,
513 este bonis avibus visi natoque mihique,
514 ripaque felici tacta sit ista pede.
515 fallor, an hi fient ingentia moenia colles,
516 iuraque ab hac terra cetera terra petet?
517 montibus his olim totus promittitur orbis.
518 quis tantum fati credat habere locum?
519 et iam Dardaniae tangent haec litora pinus:
520 hic quoque causa novi femina Martis erit.
521 care nepos Palla, funesta quid induis arma?
522 indue: non humili vindice caesus eris.
523 victa tamen vinces eversaque, Troia, resurges:
524 obruit hostiles ista ruina domos.
525 urite victrices Neptunia Pergama flammae:
526 num minus hic toto est altior orbe cinis?
527 iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem
528 adferet: Iliacos accipe, Vesta, deos.
529 tempus erit cum vos orbemque tuebitur idem,
530 et fient ipso sacra colente deo,
531 et penes Augustos patriae tutela manebit:
532 hanc fas imperii frena tenere domum.
533 inde nepos natusque dei, licet ipse recuset,
534 pondera caelesti mente paterna feret,
535 utque ego perpetuis olim sacrabor in aris,
536 sic Augusta novum Iulia numen erit.'
537 talibus ut dictis nostros descendit in annos,
538 substitit in medio praescia lingua sono.
539 puppibus egressus Latia stetit exul in herba:
540 felix, exilium cui locus ille fuit!
541 nec mora longa fuit: stabant nova tecta, nec alter
542 montibus Ausoniis Arcade maior erat.
543 ecce boves illuc Erytheidas adplicat heros
544 emensus longi claviger orbis iter,
545 dumque huic hospitium domus est Tegeaea, vagantur
546 incustoditae lata per arva boves.
547 mane erat: excussus somno Tirynthius actor
548 de numero tauros sentit abesse duos.
549 nulla videt quaerens taciti vestigia furti:
550 traxerat aversos Cacus in antra ferox,
551 Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,
552 non leve finitimis hospitibusque malum.
553 dira viro facies, vires pro corpore, corpus
554 grande (pater monstri Mulciber huius erat),
555 proque domo longis spelunca recessibus ingens,
556 abdita, vix ipsis invenienda feris;
557 ora super postes adfixaque bracchia pendent,
558 squalidaque humanis ossibus albet humus.
559 servata male parte boum Iove natus abibat:
560 mugitum rauco furta dedere sono.
561 'accipio revocamen' ait, vocemque secutus
562 impia per silvas ultor ad antra venit.
563 ille aditum fracti praestruxerat obice montis;
564 vix iuga movissent quinque bis illud opus.
565 nititur hic umeris (caelum quoque sederat illis),
566 et vastum motu conlabefactat onus.
567 quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum,
568 ictaque subsedit pondere molis humus.
569 prima movet Cacus conlata proelia dextra
570 remque ferox saxis stipitibusque gerit.
571 quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes
572 confugit, et flammas ore sonante vomit;
573 quas quotiens proflat, spirare Typhoea credas
574 et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci.
575 occupat Alcides, adductaque clava trinodis
576 ter quater adverso sedit in ore viri.
577 ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos
578 et lato moriens pectore plangit humum.
579 immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum
580 victor et Evandrum ruricolasque vocat,
581 constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram,
582 hic ubi pars Urbis de bove nomen habet.
583 nec tacet Evandri mater prope tempus adesse
584 Hercule quo tellus sit satis usa suo.
585 at felix vates, ut dis gratissima vixit,
586 Idibus in magni castus Iovis aede sacerdos
587 semimaris flammis viscera libat ovis;
588 redditaque est omnis populo provincia nostro
589 et tuus Augusto nomine dictus avus.
590 perlege dispositas generosa per atria ceras:
591 contigerunt nulli nomina tanta viro.
592 Africa victorem de se vocat, alter Isauras
593 aut Cretum domitas testificatur opes;
594 hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum;
595 ille Numantina traxit ab urbe notam:
596 et mortem et nomen Druso Germania fecit;
597 me miserum, virtus quam brevis illa fuit!
598 si petat a victis, tot sumet nomina Caesar
599 quot numero gentes maximus orbis habet.
600 ex uno quidam celebres aut torquis adempti
601 aut corvi titulos auxiliaris habent.
602 Magne, tuum nomen rerum est mensura tuarum:
603 sed qui te vicit nomine maior erat.
604 nec gradus est supra Fabios cognominis ullus:
605 illa domus meritis Maxima dicta suis.
606 sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes,
607 hic socium summo cum Iove nomen habet.
608 sancta vocant augusta patres, augusta vocantur
609 templa sacerdotum rite dicata manu:
610 huius et augurium dependet origine verbi
611 et quodcumque sua Iuppiter auget ope.
612 augeat imperium nostri ducis, augeat annos,
613 protegat et vestras querna corona fores:
614 auspicibusque deis tanti cognominis heres
615 omine suscipiat, quo pater, orbis onus.
616 Respiciet Titan actas ubi tertius Idus,
617 fient Parrhasiae sacra relata deae.
618 nam prius Ausonias matres carpenta vehebant
619 (haec quoque ab Evandri dicta parente reor);
620 mox honor eripitur, matronaque destinat omnis
621 ingratos nulla prole novare viros,
622 neve daret partus, ictu temeraria caeco
623 visceribus crescens excutiebat onus.
624 corripuisse patres ausas immitia nuptas,
625 ius tamen exemptum restituisse ferunt,
626 binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti
627 pro pueris fieri virginibusque iubent.
628 scortea non illi fas est inferre sacello,
629 ne violent puros exanimata focos.
630 siquis amas veteres ritus, adsiste precanti;
631 nomina percipies non tibi nota prius.
632 Porrima placatur Postvertaque, sive sorores,
633 sive fugae comites, Maenali diva, tuae;
634 altera quod porro fuerat cecinisse putatur,
635 altera venturum postmodo quicquid erat.
636 Candida, te niveo posuit lux proxima templo,
637 qua fert sublimes alta Moneta gradus,
638 nunc bene prospiciens Latiam Concordia turbam,
639 nunc te sacratae constituere manus.
640 Furius antiquam, populi superator Etrusci,
641 voverat et voti solverat ille fidem.
642 causa, quod a patribus sumptis secesserat armis
643 volgus, et ipsa suas Roma timebat opes.
644 causa recens melior: passos Germania crines
645 porrigit auspiciis, dux venerande, tuis.
646 inde triumphatae libasti munera gentis
647 templaque fecisti, quam colis ipse, deae.
648 hanc tua constituit genetrix et rebus et ara,
649 sola toro magni digna reperta Iovis.
650 Haec ubi transierint, Capricorno, Phoebe, relicto
651 per iuvenis curres signa regentis aquam.
652 septimus hinc Oriens cum se demiserit undis,
653 fulgebit toto iam Lyra nulla polo.
654 Sidere ab hoc ignis venienti nocte, Leonis
655 qui micat in medio pectore, mersus erit.
656 Ter quater evolvi signantes tempora fastos,
657 nec Sementiva est ulla reperta dies;
658 cum mihi (sensit enim) 'lux haec indicitur' inquit
659 Musa, 'quid a fastis non stata sacra petis?
660 utque dies incerta sacri, sic tempora certa,
661 seminibus iactis est ubi fetus ager.'
662 state coronati plenum ad praesepe, iuvenci:
663 cum tepido vestrum vere redibit opus.
664 rusticus emeritum palo suspendat aratrum:
665 omne reformidat frigore volnus humus.
666 vilice, da requiem terrae semente peracta;
667 da requiem, terram qui coluere, viris.
668 pagus agat festum: pagum lustrate, coloni,
669 et date paganis annua liba focis.
670 placentur frugum matres, Tellusque Ceresque,
671 farre suo gravidae visceribusque suis:
672 officium commune Ceres et Terra tuentur;
673 haec praebet causam frugibus, illa locum.
674 consortes operis, per quas correcta vetustas
675 quernaque glans victa est utiliore cibo,
676 frugibus immensis avidos satiate colonos,
677 ut capiant cultus praemia digna sui.
678 vos date perpetuos teneris sementibus auctus,
679 nec nova per gelidas herba sit usta nives.
680 cum serimus, caelum ventis aperite serenis;
681 cum latet, aetheria spargite semen aqua.
682 neve graves cultis Cerialia rura cavete
683 agmine laesuro depopulentur aves.
684 vos quoque, formicae, subiectis parcite granis:
685 post messem praedae copia maior erit.
686 interea crescat scabrae robiginis expers
687 nec vitio caeli palleat ulla seges,
688 et neque deficiat macie nec pinguior aequo
689 divitiis pereat luxuriosa suis;
690 et careant loliis oculos vitiantibus agri,
691 nec sterilis culto surgat avena solo;
692 triticeos fetus passuraque farra bis ignem
693 hordeaque ingenti fenore reddat ager.
694 haec ego pro vobis, haec vos optate coloni,
695 efficiatque ratas utraque diva preces.
696 bella diu tenuere viros: erat aptior ensis
697 vomere, cedebat taurus arator equo;
698 sarcula cessabant, versique in pila ligones,
699 factaque de rastri pondere cassis erat.
700 gratia dis domuique tuae: religata catenis
701 iampridem vestro sub pede Bella iacent.
702 sub iuga bos veniat, sub terras semen aratas:
703 Pax Cererem nutrit, Pacis alumna Ceres.
704 At quae venturas praecedit sexta Kalendas,
705 hac sunt Ledaeis templa dicata deis:
706 fratribus illa deis fratres de gente deorum
707 circa Iuturnae composuere lacus.
708 Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram:
709 haec erit a mensis fine secunda dies.
710 frondibus Actiacis comptos redimita capillos,
711 Pax, ades et toto mitis in orbe mane.
712 dum desint hostes, desit quoque causa triumphi:
713 tu ducibus bello gloria maior eris.
714 sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma,
715 canteturque fera nil nisi pompa tuba.
716 horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis:
717 siqua parum Romam terra timebat, amet.
718 tura, sacerdotes, Pacalibus addite flammis,
719 albaque perfusa victima fronte cadat;
720 utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet
721 ad pia propensos vota rogate deos.
722 Sed iam prima mei pars est exacta laboris,
723 cumque suo finem mense libellus habet.
Ovidius HOME



>>> Ovidius, Fasti, II
monumenta.ch > Martialis > 17 > 48 > 31 > 12 > 51 > 23 > 26 > 56 > 13 > 99 > 100 > 89 > 77 > 33 > 19 > 101 > 41 > 39 > 10 > 58 > 38 > 4 > 80 > 111 > 45 > 50 > 55 > 43 > 59 > 28 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik