Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, XV. Sex. Pompeio
| 1 | Si quis adhuc usquam nostri non inmemor extat |
| 2 | quidve relegatus Naso requirit agam, |
| 3 | Caesaribus vitam, Sexto debere salutem |
| 4 | me sciat. A superis hic mihi primus erit. |
| 5 | Tempora nam miserae complectar ut omnia vitae, |
| 6 | a meritis eius pars mihi nulla vacat. |
| 7 | Quae numero tot sunt quot in horto fertilis arvi |
| 8 | punica sub lento cortice grana rubent, |
| 9 | Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, |
| 10 | quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos. |
| 11 | Confiteor: testere licet. Signate, Quirites! |
| 12 | Nil opus est legum viribus, ipse loquor. |
| 13 | Inter opes et me, parvam rem, pone paternas, |
| 14 | pars ego sum census quantulacumque tui. |
| 15 | Quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo, |
| 16 | quam domus Augusto continuata foro, |
| 17 | quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum, |
| 18 | quaeque relicta tibi, Sexte, vel empta tenes, |
| 19 | tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi |
| 20 | non potes in Ponto dicere habere nihil. |
| 21 | Atque utinam possis et detur amicius arvum |
| 22 | remque tuam ponas in meliore loco! |
| 23 | Quod quoniam in dis est, tempta lenire precando |
| 24 | numina perpetua quae pietate colis. |
| 25 | Erroris nam tu vix est discernere nostri |
| 26 | sis argumentum maius an auxilium. |
| 27 | Nec dubitans oro, sed flumine saepe secundo |
| 28 | augetur remis cursus euntis aquae. |
| 29 | Et pudet et metuo semperque eademque precari, |
| 30 | ne subeant animo taedia iusta tuo. |
| 31 | Verum quid faciam? res inmoderata cupido est: |
| 32 | da veniam vitio, mitis amice, meo. |
| 33 | Scribere saepe aliud cupiens delabor eodem: |
| 34 | ipsa locum per se littera nostra rogat. |
| 35 | Seu tamen effectus habitura est gratia, seu me |
| 36 | dura iubet gelido Parca sub axe mori, |
| 37 | semper inoblita repetam tua munera mente |
| 38 | et mea me tellus audiet esse tuum. |
| 39 | Audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo, |
| 40 | transit nostra feros si modo Musa Getas, |
| 41 | teque meae causam servatoremque salutis |
| 42 | meque tuum libra norit et aere minus. |