monumenta.ch > Suetonius > 26 > 39 > 10 > 22 > 12 > 95 > 2 > 98 > 54 > 18 > 5 > 5 > 19 > 31 > 14 > 26 > 10 > 16 > 14
Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, XIII. Caro <<<     >>> XV. Sex. Pompeio

Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, XIV. Tuticano

1 Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus
2 non aptum numeris nomen habere meis,
3 in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus,
4 nil te praeterea quod iuvet invenies.
5 Ipsa quoque est invisa salus suntque ultima vota,
6 quolibet ex istis scilicet ire locis.
7 Nulla mihi cura est terra quo mittar ab ista,
8 hac quia, quam video, gratior omnis erit:
9 in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin
10 mittite, praesenti dum careamus humo.
11 Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro,
12 si quid et inferius quam Styga mundus habet.
13 Gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,
14 proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
15 Talia succensent propter mihi verba Tomitae
16 iraque carminibus publica mota meis.
17 Ergo ego cessabo numquam per carmina laedi
18 plectar et incauto semper ab ingenio?
19 Ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor
20 telaque adhuc demens quae nocuere sequor?
21 Ad veteres scopulos iterum devertor et illas
22 in quibus offendit naufraga puppis aquas?
23 Sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae,
24 quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo.
25 Quilibet excutiat nostri monimenta laboris:
26 littera de vobis est mea questa nihil!
27 Frigus et incursus omni de parte timendos
28 et quod pulsetur murus ab hoste queror.
29 In loca, non homines verissima crimina dixi:
30 culpatis vestrum vos quoque saepe solum.
31 Esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra
32 ausa est agricolae Musa docere senis,
33 et fuerat genitus terra qui scripsit in illa,
34 intumuit vati tamen Ascra suo.
35 Quis patriam sollerte magis dilexit Ulixe?
36 Hoc tamen asperitas indice docta loci est.
37 Non loca, sed mores scriptis vexavit amaris
38 Scepsius Ausonios actaque Roma rea est;
39 falsa tamen passa est aequa convicia mente
40 obfuit auctori nec fera lingua suo.
41 At malus interpres populi mihi concitat iram
42 inque novum crimen carmina nostra vocat.
43 Tam felix utinam quam pectore candidus essem!
44 Extat adhuc nemo saucius ore meo.
45 Adde quod, Illyrica si iam pice nigrior essem,
46 non mordenda mihi turba fidelis erat.
47 Molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae,
48 tam mites Graios indicat esse viros.
49 Gens mea Paeligni regioque domestica Sulmo
50 non potuit nostris lenior esse malis.
51 Quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis,
52 is datus a vobis est mihi nuper honor:
53 solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris
54 exceptis, si qui munera legis habent;
55 tempora sacrata mea sunt velata corona,
56 publicus invito quam favor inposuit.
57 Quam grata est igitur Latonae Delia tellus,
58 erranti tutum quae dedit una locum,
59 tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis
60 tempus ad hoc nobis hospita fida manet;
61 di modo fecissent, placidae spem posset habere
62 pacis et a gelido longius axe foret.
Ovidius HOME

csg867.87 olb329.198

Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, XIII. Caro <<<     >>> XV. Sex. Pompeio
monumenta.ch > Suetonius > 26 > 39 > 10 > 22 > 12 > 95 > 2 > 98 > 54 > 18 > 5 > 5 > 19 > 31 > 14 > 26 > 10 > 16 > 14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik