Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, XIII. Caro
| 1 | O mihi non dubios inter memorande sodales, |
| 2 | qui quod es, id vere, Care, vocaris, ave! |
| 3 | Unde salutaris, color hic tibi protinus index |
| 4 | et structura mei carminis esse potest, |
| 5 | non quia mirifica est, sed quod non publica certe est: |
| 6 | qualis enim cumque est, non latet esse meam. |
| 7 | Ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas, |
| 8 | quod sit opus videor dicere posse tuum. |
| 9 | Quamlibet in multis positus noscere libellis |
| 10 | perque observatas inveniere notas. |
| 11 | Prodent auctorem vires quas Hercule dignas |
| 12 | novimus atque illi quem canis ipse pares. |
| 13 | Et mea Musa potest proprio deprensa colore |
| 14 | insignis vitiis forsitan esse suis. |
| 15 | Tam mala Thersiten prohibebat forma latere |
| 16 | quam pulchra Nireus conspiciendus erat. |
| 17 | Nec te mirari, si sint vitiosa, decebit |
| 18 | carmina quae faciam paene poeta Getes. |
| 19 | A! pudet et Getico scripsi sermone libellum |
| 20 | structaque sunt nostris barbara verba modis: |
| 21 | et placui - gratare mihi! - coepique poetae |
| 22 | inter inhumanos nomen habere Getas. |
| 23 | Materiam quaeris? Laudes: de Caesare dixi! |
| 24 | Adiuta est novitas numine nostra dei. |
| 25 | Nam patris Augusti docui mortale fuisse |
| 26 | corpus, in aetherias numen abisse domos, |
| 27 | esse parem virtute patri qui frena rogatus |
| 28 | saepe recusati ceperit imperii, |
| 29 | esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum, |
| 30 | ambiguum nato dignior anne viro, |
| 31 | esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis, |
| 32 | qui dederint animi pignora certa sui. |
| 33 | Haec ubi non patria perlegi scripta Camena, |
| 34 | venit et ad digitos ultima charta meos, |
| 35 | et caput et plenas omnes movere pharetras, |
| 36 | et longum Getico murmur in ore fuit, |
| 37 | atque aliquis 'Scribas haec cum de Caesare' dixit |
| 38 | 'Caesaris imperio restituendus eras.' |
| 39 | Ille quidem dixit, sed me iam, Care, nivali |
| 40 | sexta relegatum bruma sub axe videt. |
| 41 | Carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam |
| 42 | primaque tam miserae causa fuere fugae. |
| 43 | At tu, per studii communia foedera sacri, |
| 44 | per non vile tibi nomen amicitiae, - |
| 45 | sic capto Latiis Germanicus hoste catenis |
| 46 | materiam vestris adferat ingeniis, |
| 47 | sic valeant pueri, votum commune deorum, |
| 48 | quos laus formandos est tibi magna datos! - |
| 49 | quanta potes, praebe nostrae momenta saluti |
| 50 | quae nisi mutato nulla futura loco est. |