Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, XII. Tuticano
| 1 | Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis, |
| 2 | nominis efficitur condicione tui; |
| 3 | aut ego non alium prius hoc dignarer honore, |
| 4 | est aliquis nostrum si modo carmen honor. |
| 5 | Lex pedis officio fortunaque nominis obstat |
| 6 | quaque meos adeas, est via nulla, modos. |
| 7 | Nam pudet in geminos ita nomen scindere versus, |
| 8 | desinat ut prior hoc incipiatque minor, |
| 9 | et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur, |
| 10 | artius adpellem Tuticanumque vocem. |
| 11 | Et potes in versum Tuticani more venire, |
| 12 | fiat ut e longa syllaba prima brevis, |
| 13 | aut ut ducatur quae nunc correptius exit |
| 14 | et sit porrecta longa secunda mora. |
| 15 | His ego si vitiis ausim corrumpere nomen, |
| 16 | ridear et merito pectus habere neger. |
| 17 | Haec mihi causa fuit dilati muneris huius, |
| 18 | quod meus adiecto fenore reddet amor, |
| 19 | teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam, |
| 20 | paene mihi puero cognite paene puer, |
| 21 | perque tot annorum seriem quot habemus uterque |
| 22 | non mihi quam fratri frater amate minus. |
| 23 | Tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti, |
| 24 | cum regerem tenera frena novella manu. |
| 25 | Saepe ego correxi sub te censore libellos, |
| 26 | saepe tibi admonitu facta litura meo est, |
| 27 | dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis |
| 28 | cum te Pieriae perdocuere deae. |
| 29 | Hic tenor, haec viridi concordia coepta iuventa |
| 30 | venit ad albentis inlabefacta comas. |
| 31 | Quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferro |
| 32 | esse vel invicto clausa adamante putem. |
| 33 | Sed prius huic desint et bellum et frigora terrae, |
| 34 | invisus nobis quae duo Pontus habet, |
| 35 | et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster, |
| 36 | et possit fatum mollius esse meum |
| 37 | quam tua sint lasso praecordia dura sodali. |
| 38 | Hic cumulus nostris absit abestque malis. |
| 39 | Tu modo per superos, quorum certissimus ille est |
| 40 | quo tuus adsidue principe crevit honor, |
| 41 | effice constanti profugum pietate tuendo, |
| 42 | ne sperata meam deserat aura ratem. |
| 43 | Quid mandem quaeris? Peream, nisi dicere vix est, |
| 44 | si modo periit, ille perire potest. |
| 45 | Nec quid agam invenio nec quid nolimve velimve, |
| 46 | nec satis utilitas est mihi nota mea. |
| 47 | Crede mihi, miseros prudentia prima relinquit |
| 48 | et sensus cum re consiliumque fugit. |
| 49 | Ipse, precor, quaeras qua sim tibi parte iuvandus |
| 50 | quoque viam facias ad mea vota vado. |