Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, X. Albinovano
| 1 | Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas |
| 2 | litore pellitos inter agenda Getas. |
| 3 | Ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum |
| 4 | duritiae confers, Albinovane, meae? |
| 5 | Gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu, |
| 6 | atteritur pressa vomer aduncus humo. |
| 7 | Tempus edax igitur praeter nos omnia perdet: |
| 8 | cessat duritia mors quoque victa mea. |
| 9 | Exemplum est animi nimium patientis Ulixes |
| 10 | iactatus dubio per duo lustra mari, |
| 11 | tempora solliciti sed non tamen omnia fati |
| 12 | pertulit et placidae saepe fuere morae. |
| 13 | An grave sex annis pulchram fovisse Calypson |
| 14 | aequoreaeque fuit concubuisse deae? |
| 15 | Excipit Hippotades qui dat pro munere ventos, |
| 16 | curvet ut inpulsos utilis aura sinus. |
| 17 | Nec bene cantantis labor est audire puellas |
| 18 | nec degustanti lotos amara fuit. |
| 19 | Hos ego qui patriae faciant oblivia sucos |
| 20 | parte meae vitae, si modo dentur, emam. |
| 21 | Nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam |
| 22 | gentibus obliqua quas obit Hister aqua, |
| 23 | nec vincet Cyclops saevum feritate Piacchen; |
| 24 | qui quota terroris pars solet esse mei? |
| 25 | Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, |
| 26 | Heniochae nautis plus nocuere rates. |
| 27 | Nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, |
| 28 | ter licet epotum ter vomat illa fretum; |
| 29 | qui quamquam dextra regione licentius errant, |
| 30 | securum latus hoc non tamen esse sinunt. |
| 31 | Hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis, |
| 32 | hic freta vel pediti pervia reddit hiems, |
| 33 | ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, |
| 34 | siccus contempta nave viator eat. |
| 35 | Qui veniunt istinc vix vos ea credere dicunt. |
| 36 | Quam miser est qui fert asperiora fide! |
| 37 | Crede tamen, nec te causas nescire sinemus |
| 38 | horrida Sarmaticum cur mare duret hiems. |
| 39 | Proxima sunt nobis plaustri praebentia formam |
| 40 | et quae praecipuum sidera frigus habent. |
| 41 | Hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est |
| 42 | et sumit vires a propiore loco. |
| 43 | At Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe, |
| 44 | est procul et rarus languidiorque venit. |
| 45 | Adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto |
| 46 | vimque fretum multo perdit ab amne suam. |
| 47 | Huc Lycus, huc Sagaris Peniusque Hypanisque Calesque |
| 48 | influit et crebro vertice tortus Halys |
| 49 | Partheniusque rapax et volvens saxa Cynapses |
| 50 | labitur et nullo tardior amne Tyras, |
| 51 | et tu, femineae Thermodon cognite turmae |
| 52 | et quondam Graiis Phasi petite viris, |
| 53 | cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyraspes |
| 54 | et tacite peragens lene Melanthus iter, |
| 55 | quique duas terras, Asiam Cadmique sororem, |
| 56 | separat et cursus inter utramque facit, |
| 57 | innumerique alii, quos inter maximus omnis |
| 58 | cedere Danuvius se tibi, Nile, negat. |
| 59 | Copia tot laticum, quas auget, adulterat undas |
| 60 | nec patitur vires aequor habere suas. |
| 61 | Quin etiam stagno similis pigraeque paludi |
| 62 | caeruleus vix est diluiturque color. |
| 63 | Innatat unda freto dulcis leviorque marina est, |
| 64 | quae proprium mixto de sale pondus habet. |
| 65 | Si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni |
| 66 | quidve loqui certis iuverit ista modis: |
| 67 | 'Detinui, dicam, curas tempusque fefelli. |
| 68 | Hunc fructum praesens attulit hora mihi. |
| 69 | Abfuimus solito, dum scribimus ista, dolore |
| 70 | in mediis nec nos sensimus esse Getis.' |
| 71 | At tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes, |
| 72 | materiae titulos quin tueare tuae, |
| 73 | quemque refers, imitere virum: vetat ille profecto |
| 74 | tranquilli comitem temporis esse fidem. |
| 75 | Qui quamquam est factis ingens et conditur a te |
| 76 | vir tanto quanto debuit ore cani, |
| 77 | est tamen ex illo nobis imitabile quiddam |
| 78 | inque fide Theseus quilibet esse potest. |
| 79 | Non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi, |
| 80 | per quos vix ulli pervius Isthmos erat, |
| 81 | sed praestandus amor, res non operosa volenti. |
| 82 | Quis labor est puram non temerasse fidem? |
| 83 | Haec tibi, qui praestas indeclinatus amico, |
| 84 | non est quod lingua icta querente putes. |