monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41 > 2 > 42 > 96 > 4 > 33 > 3 > 4 > 10 > 73 > 85 > 4 > 54 > 9 > 14 > 9
Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, VIII. Suillio <<<     >>> X. Albinovano

Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, IX. Graecino

1 Unde licet, non unde iuvat, Graecine, salutem
2 mittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis
3 missaque, di faciant, auroram occurrat ad illam
4 bis senos fascis quae tibi prima dabit,
5 ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul
6 et fiam turbae pars ego nulla tuae,
7 in domini subeat partis et praestet amici
8 officium iusso littera nostra die.
9 Atque, ego si fatis genitus melioribus essem
10 et mea sincero curreret axe rota,
11 quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset
12 lingua salutandi munere functa tui
13 gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis
14 nec minus ille meus quam tuus esset honor.
15 Illa, confiteor, sic essem luce superbus
16 ut caperet fastus vix domus ulla meos,
17 dumque latus sancti cingit tibi turba senatus,
18 consulis ante pedes ire iuberer eques
19 et, quamquam cuperem semper tibi proximus esse,
20 gauderem lateris non habuisse locum
21 nec querulus, turba quamvis eliderer, essem,
22 sed foret a populo tum mihi dulce premi.
23 Prospicerem gaudens quantus foret agminis ordo
24 densaque quam longum turba teneret iter,
25 quoque magis noris quam me vulgaria tangant,
26 spectarem qualis purpura te tegeret.
27 Signa quoque in sella nossem formata curuli
28 et totum Numidi sculptile dentis opus.
29 At cum Tarpeias esses deductus in arces,
30 dum caderet iussu victima sacra tuo,
31 me quoque secreto grates sibi magnus agentem
32 audisset media qui sedet aede deus
33 turaque mente magis plena quam lance dedissem
34 ter quater imperii laetus honore tui.
35 Hic ego praesentes inter numerarer amicos,
36 mitia ius Urbis si modo fata darent,
37 quaeque mihi sola capitur nunc mente voluptas,
38 tunc oculis etiam percipienda foret.
39 Non ita caelitibus visum est, et forsitan aequis.
40 Nam quid me poenae causa negata iuvet?
41 Mente tamen, quae sola loco non exulat, utar,
42 praetextam fasces aspiciamque tuos.
43 Haec modo te populo reddentem iura videbit
44 et se secretis finget adesse tuis,
45 nunc longi reditus hastae subponere lustri
46 credet et exacta cuncta locare fide,
47 nunc facere in medio facundum verba senatu
48 publica quaerentem quid petat utilitas,
49 nunc pro Caesaribus superis decernere grates
50 albave opimorum colla ferire boum.
51 Atque utinam, cum iam fueris potiora precatus,
52 ut mihi placetur principis ira roges!
53 Surgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara
54 detque bonum voto lucidus omen apex!
55 Interea, qua parte licet, ne cuncta queramur,
56 hic quoque te festum consule tempus agam.
57 Altera laetitiae est nec cedens causa priori:
58 successor tanti frater honoris erit.
59 Nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri
60 imperium Iani suscipit ille die,
61 quaeque est in vobis pietas, alterna feretis
62 gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.
63 Sic tu bis fueris consul, bis consul et ille,
64 inque domo binus conspicietur honor.
65 Qui quamquam est ingens et nullum Martia summo
66 altius imperium consule Roma videt,
67 multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem
68 et maiestatem res data dantis habet.
69 Iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique
70 talibus Augusti tempus in omne frui.
71 Quod tamen ab rerum cura propiore vacabit,
72 vota, precor, votis addite vestra meis,
73 et si quem dabit aura sinum, iactate rudentis,
74 exeat e Stygiis ut mea navis aquis.
75 Praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus et illo
76 ripa ferox Histri sub duce tuta fuit.
77 Hic tenuit Mysas gentis in pace fideli,
78 hic arcu fisos terruit ense Getas.
79 Hic raptam Troesmin celeri virtute recepit
80 infecitque fero sanguine Danuvium.
81 Quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli
82 et quam vicino terrear hoste roga,
83 sintne litae tenues serpentis felle sagittae,
84 fiat an humanum victima dira caput,
85 mentiar, an coeat duratus frigore Pontus
86 et teneat glacies iugera multa freti.
87 Haec ubi narrarit, quae sit mea fama require,
88 quoque modo peragam tempora dura roga.
89 Non sumus hic odio nec scilicet esse meremur,
90 nec cum fortuna mens quoque versa mea est.
91 Illa quies animi quam tu laudare solebas,
92 ille vetus solito perstat in ore pudor.
93 Sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis
94 ut fera plus valeant legibus arma facit,
95 rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos
96 femina de nobis virve puerve queri.
97 Hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae,
98 haec quoniam tellus testificanda mihi est.
99 Illi me, quia velle vident, discedere malunt,
100 respectu cupiunt hic tamen esse sui.
101 Nec mihi credideris: extant decreta quibus nos
102 laudat et inmunes publica cera facit.
103 Conveniens miseris et quamquam gloria non sit,
104 proxima dant nobis oppida munus idem.
105 Nec pietas ignota mea est: videt hospita terra
106 in nostra sacrum Caesaris esse domo.
107 Stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos,
108 numina iam facto non leviora deo.
109 Neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum,
110 hic aviae lateri proximus, ille patris.
111 His ego do totiens cum ture precantia verba,
112 Eoo quotiens surgit ab orbe dies.
113 Tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet
114 officii testis Pontica terra mei.
115 Pontica me tellus, quantis hac possumus ara,
116 natalem ludis scit celebrare dei.
117 Nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
118 Misit in has si quos longa Propontis aquas.
119 Is quoque quo Laevus fuerat sub praeside Pontus
120 audierit frater forsitan ista tuus.
121 Fortuna est inpar animo talique libenter
122 exiguas carpo munere pauper opes.
123 Nec vestris damus haec oculis procul Urbe remoti,
124 contenti tacita sed pietate sumus.
125 Et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures:
126 nil illi toto quod fit in orbe latet.
127 Tu certe scis haec, superis adscite, videsque,
128 Caesar, ut est oculis subdita terra tuis,
129 tu nostras audis inter convexa locatus
130 sidera, sollicito quas damus ore, preces.
131 Perveniant istuc et carmina forsitan illa
132 quae de te misi caelite facta novo!
133 Auguror his igitur flecti tua numina nec tu
134 inmerito nomen mite Parentis habes.
Ovidius HOME

csg867.77 olb329.190

Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, VIII. Suillio <<<     >>> X. Albinovano
monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41 > 2 > 42 > 96 > 4 > 33 > 3 > 4 > 10 > 73 > 85 > 4 > 54 > 9 > 14 > 9

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik