Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, VIII. Suillio
| 1 | Littera sera quidem, studiis exculte Suilli, |
| 2 | huc tua pervenit, sed mihi grata tamen, |
| 3 | qua pia si possit superos lenire rogando |
| 4 | gratia, laturum te mihi dicis opem. |
| 5 | Ut iam nil praestes, animi sum factus amici |
| 6 | debitor et meritum velle iuvare voco. |
| 7 | Inpetus iste tuus longum modo duret in aevum, |
| 8 | neve malis pietas sit tua lassa meis! |
| 9 | Ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis, |
| 10 | quae semper maneant inlabefacta precor. |
| 11 | Nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est, |
| 12 | et quae te generum, me vocat illa virum. |
| 13 | Ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis |
| 14 | ducis et adfinem te pudet esse meum! |
| 15 | At nihil hic dignum poteris reperire pudore |
| 16 | praeter Fortunam, quae mihi caeca fuit. |
| 17 | Seu genus excutias, equites ab origine prima |
| 18 | usque per innumeros inveniemur avos; |
| 19 | sive velis qui sint mores inquirere nostri, |
| 20 | errorem misero detrahe, labe carent. |
| 21 | Tu modo si quid agi sperabis posse precando, |
| 22 | quos colis exora supplice voce deos. |
| 23 | Di tibi sint Caesar iuvenis: tua numina placa! |
| 24 | hac certe nulla est notior ara tibi. |
| 25 | Non sinit illa sui vanas antistitis umquam |
| 26 | esse preces: nostris hinc pete rebus opem! |
| 27 | Quamlibet exigua si nos ea iuverit aura, |
| 28 | obruta de mediis cumba resurget aquis. |
| 29 | Tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis, |
| 30 | et valeant quantum numina testis ero. |
| 31 | Nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum |
| 32 | marmore: carpsit opes illa ruina meas. |
| 33 | Templa domus facient vobis urbesque beatae, |
| 34 | Naso suis opibus, carmine gratus erit. |
| 35 | Parva quidem fateor pro magnis munera reddi, |
| 36 | cum pro concessa verba salute damus. |
| 37 | Sed qui quam potuit dat maxima, gratus abunde est |
| 38 | et finem pietas contigit illa suum. |
| 39 | Nec quae de parva pauper dis libat acerra, |
| 40 | tura minus grandi quam data lance valent |
| 41 | agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco |
| 42 | victima Tarpeios inficit icta focos. |
| 43 | Nec tamen officio vatum per carmina facto |
| 44 | principibus res est aptior ulla viris. |
| 45 | Carmina vestrarum peragunt praeconia laudum |
| 46 | neve sit actorum fama caduca cavent. |
| 47 | Carmine fit vivax virtus expersque sepulcri |
| 48 | notitiam serae posteritatis habet. |
| 49 | Tabida consumit ferrum lapidemque vetustas |
| 50 | nullaque res maius tempore robur habet. |
| 51 | Scripta ferunt annos: scriptis Agamemnona nosti |
| 52 | et quisquis contra vel simul arma tulit. |
| 53 | Quis Thebas septemque duces sine carmine nosset |
| 54 | et quicquid post haec, quicquid et ante fuit? |
| 55 | Di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt |
| 56 | tantaque maiestas ore canentis eget. |
| 57 | Sic Chaos ex illa naturae mole prioris |
| 58 | digestum partes scimus habere suas; |
| 59 | sic adfectantes caelestia regna Gigantes |
| 60 | ad Styga nimbifero vindicis igne datos; |
| 61 | sic victor laudem superatis Liber ab Indis, |
| 62 | Alcides capta traxit ab Oechalia, |
| 63 | et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris, |
| 64 | sacrarunt aliqua carmina parte tuum. |
| 65 | Si quid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro |
| 66 | restat in ingenio, serviet omne tibi. |
| 67 | Non potes officium vatis contemnere vates: |
| 68 | iudicio pretium res habet ista tuo. |
| 69 | Quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset, |
| 70 | gloria Pieridum summa futurus eras. |
| 71 | Sed dare materiam nobis quam carmina maius, |
| 72 | nec tamen ex toto deserere illa potes. |
| 73 | Nam modo bella geris, numeris modo verba coerces, |
| 74 | quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit. |
| 75 | Utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est, |
| 76 | sed venit ad sacras nervus uterque manus, |
| 77 | sic tibi nec docti desunt nec principis artes, |
| 78 | mixta sed est animo cum Iove Musa tuo. |
| 79 | Quae quoniam nec nos unda submovit ab illa, |
| 80 | ungula Gorgonei quam cava fecit equi, |
| 81 | prosit opemque ferat communia sacra tueri |
| 82 | atque isdem studiis inposuisse manum. |
| 83 | Litora pellitis nimium subiecta Corallis |
| 84 | ut tandem saevos effugiamque Getas, |
| 85 | clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo |
| 86 | qui minus Ausonia distat ab urbe loco, |
| 87 | unde tuas possim laudes celebrare recentes |
| 88 | magnaque quam minima facta referre mora. |
| 89 | Tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli, |
| 90 | numina, pro socero paene precare tuo. |