Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, VII. Vestali
| 1 | Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas, |
| 2 | ut positis reddas iura sub axe locis, |
| 3 | aspicis en praesens quali iaceamus in arvo, |
| 4 | nec me testis eris falsa solere queri. |
| 5 | Accedet voci per te non inrita nostrae, |
| 6 | Alpinis iuvenis regibus orte, fides. |
| 7 | Ipse vides certe glacie concrescere Pontum, |
| 8 | ipse vides rigido stantia vina gelu; |
| 9 | ipse vides onerata ferox ut ducat Iazyx |
| 10 | per medias Histri plaustra bubulcus aquas. |
| 11 | Aspicis et mitti sub adunco toxica ferro |
| 12 | et telum causas mortis habere duas. |
| 13 | Atque utinam pars haec tantum spectata fuisset, |
| 14 | non etiam proprio cognita Marte tibi! |
| 15 | Tendisti ad primum per densa pericula pilum, |
| 16 | contigit ex merito qui tibi nuper honor. |
| 17 | Sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingens |
| 18 | ipsa tamen virtus ordine maior erit. |
| 19 | Non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam |
| 20 | puniceam Getico sanguine fecit aquam. |
| 21 | Non negat Aegisos, quae te subeunte recepta |
| 22 | sensit in ingenio nil opis esse loci. |
| 23 | Nam, dubium positu melius defensa manune, |
| 24 | urbs erat in summo nubibus aequa iugo. |
| 25 | Sithonio regi ferus interceperat illam |
| 26 | hostis et ereptas victor habebat opes, |
| 27 | donec fluminea devecta Vitellius unda |
| 28 | intulit exposito milite signa Getis. |
| 29 | At tibi, progenies alti fortissima Donni, |
| 30 | venit in adversos impetus ire viros. |
| 31 | Nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis, |
| 32 | fortia ne possint facta latere caves |
| 33 | ingentique gradu contra ferrumque locumque |
| 34 | saxaque brumali grandine plura subis. |
| 35 | Nec te missa super iaculorum turba moratur |
| 36 | nec quae vipereo tela cruore madent. |
| 37 | Spicula cum pictis haerent in casside pennis |
| 38 | parsque fere scuti vulnere nulla vacat. |
| 39 | Nec corpus cunctos feliciter effugit ictus, |
| 40 | sed minor est acri laudis amore dolor. |
| 41 | Talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax |
| 42 | dicitur Hectoreas sustinuisse faces. |
| 43 | Ut propius ventum est admotaque dextera dextrae |
| 44 | resque fero potuit comminus ense geri, |
| 45 | dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic |
| 46 | quotque neci dederis quosque quibusque modis. |
| 47 | Ense tuo factos calcabas victor acervos |
| 48 | inpositoque Getes sub pede multus erat. |
| 49 | Pugnat ad exemplum primi minor ordine pili |
| 50 | multaque fert miles vulnera, multa facit. |
| 51 | Sed tantum virtus alios tua praeterit omnes |
| 52 | ante citos quantum Pegasus ibat equos. |
| 53 | Vincitur Aegisos testataque tempus in omne |
| 54 | sunt tua, Vestalis, carmine facta meo. |