Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, VI. Bruto
| 1 | Quam legis, ex illis tibi venit epistula, Brute, |
| 2 | Nasonem nolles in quibus esse locis, |
| 3 | sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum. |
| 4 | Ei mihi! plus illud quam tua vota valet. |
| 5 | In Scythia nobis quinquennis olympias acta est; |
| 6 | iam tempus lustri transit in alterius. |
| 7 | Perstat enim Fortuna tenax votisque malignum |
| 8 | opponit nostris insidiosa pedem. |
| 9 | Certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis, |
| 10 | numen ad Augustum supplice voce loqui. |
| 11 | Occidis ante preces causamque ego, Maxime, mortis - |
| 12 | nec fuero tanti! - me reor esse tuae. |
| 13 | Iam timeo nostram cuiquam mandare salutem; |
| 14 | ipsum morte tua concidit auxilium. |
| 15 | Coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae, |
| 16 | spem nostram terras deseruitque simul. |
| 17 | Quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti |
| 18 | vestra procul positus carmen in ora dedi. |
| 19 | Quae prosit pietas utinam mihi sitque malorum |
| 20 | iam modus et sacrae mitior ira domus! |
| 21 | Te quoque idem liquido possum iurare precari, |
| 22 | o mihi non dubia cognite Brute nota. |
| 23 | Nam cum praestiteris verum mihi semper amorem, |
| 24 | hic tamen adverso tempore crevit amor, |
| 25 | quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret |
| 26 | passuros poenam crederet esse duos. |
| 27 | Lenem te miseris genuit natura nec ulli |
| 28 | mitius ingenium quam tibi, Brute, dedit, |
| 29 | ut, qui quid valeas ignoret Marte forensi, |
| 30 | posse tuo peragi vix putet ore reos. |
| 31 | Scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur, |
| 32 | supplicibus facilem, sontibus esse trucem. |
| 33 | Cum tibi suscepta est legis vindicta severae, |
| 34 | verba velut tinctum singula virus habent. |
| 35 | Hostibus eveniat quam sis violentus in armis |
| 36 | sentire et linguae tela subire tuae |
| 37 | quae tibi tam tenui cura limantur ut omnes |
| 38 | istius ingenium corporis esse negent. |
| 39 | At si quem laedi fortuna cernis iniqua, |
| 40 | mollior est animo femina nulla tuo. |
| 41 | Hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum |
| 42 | notitiam pars est infitiata mei. |
| 43 | Inmemor illorum, vestri non inmemor umquam |
| 44 | qui mala solliciti nostra levatis ero. |
| 45 | Et prius hic nimium nobis conterminus Hister |
| 46 | in caput Euxino de mare vertet iter, |
| 47 | utque Thyesteae redeant si tempora mensae, |
| 48 | Solis ad Eoas currus agetur aquas, |
| 49 | quam quisquam vestrum qui me doluistis ademptum |
| 50 | arguat ingratum non meminisse sui. |