Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, V. Sex. Pompeio
| 1 | Ite, leves elegi, doctas ad consulis aures |
| 2 | verbaque honorato ferte legenda viro. |
| 3 | Longa via est nec vos pedibus proceditis aequis |
| 4 | tectaque brumali sub nive terra latet. |
| 5 | Cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum |
| 6 | et maris Ionii transieritis aquas, |
| 7 | luce minus decima dominam venietis in Urbem, |
| 8 | ut festinatum non faciatis iter. |
| 9 | Protinus inde domus vobis Pompeia petatur: |
| 10 | non est Augusto iunctior ulla foro. |
| 11 | Si quis, ut in populo, qui sitis et unde requiret, |
| 12 | nomina decepta quaelibet aure ferat. |
| 13 | Ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri |
| 14 | vera, minus certe ficta timoris habent. |
| 15 | Copia nec vobis nullo prohibente videndi |
| 16 | consulis, ut limen contigeritis, erit: |
| 17 | aut reget ille suos dicendo iura Quirites, |
| 18 | conspicuum signis cum premet altus ebur, |
| 19 | aut populi reditus positam componet ad hastam |
| 20 | et minui magnae non sinet urbis opes, |
| 21 | aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati, |
| 22 | de tanto dignis consule rebus aget, |
| 23 | aut feret Augusto solitam natoque salutem |
| 24 | deque parum noto consulet officio |
| 25 | tempus et his vacuum Caesar Germanicus omne |
| 26 | auferet: a magnis hunc colit ille deis. |
| 27 | Cum tamen a turba rerum requieverit harum, |
| 28 | ad vos mansuetas porriget ille manus |
| 29 | quidque parens ego vester agam fortasse requiret. |
| 30 | Talia vos illi reddere verba volo: |
| 31 | 'Vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur |
| 32 | quam prius a miti Caesare munus habet. |
| 33 | Te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre |
| 34 | barbariae tutas exhibuisse vias. |
| 35 | Sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, |
| 36 | effectum cura pectoris esse tui. |
| 37 | Addita praeterea vitae quoque multa tuendae |
| 38 | munera, ne proprias attenuaret opes. |
| 39 | Pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat |
| 40 | se fore mancipii tempus in omne tui. |
| 41 | Nam prius umbrosa carituros arbore montes |
| 42 | et freta velivolas non habitura rates |
| 43 | fluminaque in fontes cursu reditura supino |
| 44 | gratia quam meriti possit abire tui.' |
| 45 | Haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate! |
| 46 | Sic fuerit vestrae causa peracta viae. |