Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, IV. Sex. Pompeio
| 1 | Nulla dies adeo est australibus umida nimbis, |
| 2 | non intermissis ut fluat imber aquis; |
| 3 | nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo |
| 4 | mixta fere duris utilis herba rubis. |
| 5 | Nil adeo fortuna gravis miserabile fecit |
| 6 | ut minuant nulla gaudia parte malum. |
| 7 | Ecce domo patriaque carens oculisque meorum, |
| 8 | naufragus in Getici litoris actus aquas, |
| 9 | qua tamen inveni vultum diffundere causa |
| 10 | possim fortunae nec meminisse meae. |
| 11 | Nam mihi cum fulva solus spatiarer harena, |
| 12 | visa est a tergo penna dedisse sonum. |
| 13 | Respicio nec erat corpus quod cernere possem, |
| 14 | verba tamen sunt haec aure recepta mea: |
| 15 | 'En ego laetarum venio tibi nuntia rerum, |
| 16 | Fama per inmensas aere lapsa vias: |
| 17 | consule Pompeio, quo non tibi carior alter, |
| 18 | candidus et felix proximus annus erit!' |
| 19 | Dixit et, ut laeto Pontum rumore replevit, |
| 20 | ad gentes alias hinc dea vertit iter, |
| 21 | at mihi dilapsis inter nova gaudia curis |
| 22 | excidit asperitas huius iniqua loci. |
| 23 | Ergo ubi, Iane biceps, longum reseraveris annum |
| 24 | pulsus et a sacro mense December erit, |
| 25 | purpura Pompeium summi velabit honoris, |
| 26 | ne titulis quicquam debeat ille suis. |
| 27 | Cernere iam videor rumpi paene atria turba |
| 28 | et populum laedi deficiente loco |
| 29 | templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri |
| 30 | et fieri faciles in tua vota deos, |
| 31 | colla boves niveos certae praebere securi, |
| 32 | quos aluit campis herba Falisca suis, |
| 33 | cumque deos omnes, tum quos inpensius aequos |
| 34 | esse tibi cupias, cum Iove Caesar erunt. |
| 35 | Curia te excipiet patresque e more vocati |
| 36 | intendent aures ad tua verba suas. |
| 37 | Hos ubi facundo tua vox hilaraverit ore, |
| 38 | utque solet, tulerit prospera verba dies |
| 39 | egeris et meritas superis cum Caesare grates |
| 40 | - qui causam, facias cur ita saepe, dabit! - , |
| 41 | inde domum repetes toto comitante senatu |
| 42 | officium populi vix capiente domo. |
| 43 | Me miserum, turba quod non ego cernar in illa |
| 44 | nec poterunt istis lumina nostra frui! |
| 45 | Quod licet, absentem qua possum mente videbo; |
| 46 | aspiciet vultus consulis illa sui. |
| 47 | Di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum |
| 48 | nomen et 'Heu!' dicas 'quid miser ille facit?' |
| 49 | Haec tua pertulerit si quis mihi verba, fatebor |
| 50 | protinus exilium mollius esse meum. |