Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, III. Ad ingratum
| 1 | Conquerar an taceam? Ponam sine nomine crimen |
| 2 | an notum qui sis omnibus esse velim? |
| 3 | Nomine non utar, ne commendere querela, |
| 4 | quaeraturque tibi carmine fama meo. |
| 5 | Dum mea puppis erat valida fundata carina, |
| 6 | qui mecum velles currere primus eras. |
| 7 | Nunc, quia contraxit vultum Fortuna, recedis, |
| 8 | auxilio postquam scis opus esse tuo. |
| 9 | Dissimulas etiam nec me vis nosse videri |
| 10 | quisque sit audito nomine Naso rogas. |
| 11 | Ille ego sum, quamquam non vis audire, vetusta |
| 12 | paene puer puero iunctus amicitia, |
| 13 | ille ego qui primus tua seria nosse solebam |
| 14 | et tibi iucundis primus adesse iocis, |
| 15 | ille ego convictor densoque domesticus usu, |
| 16 | ille ego iudiciis unica Musa tuis, |
| 17 | ille ego sum qui nunc an vivam, perfide, nescis, |
| 18 | cura tibi de quo quaerere nulla fuit. |
| 19 | Sive fui numquam carus, simulasse fateris, |
| 20 | seu non fingebas, inveniere levis. |
| 21 | Aut age, dic aliquam quae te mutaverit iram. |
| 22 | Nam nisi iusta tua est, iusta querela mea est. |
| 23 | Quod te nunc crimen similem vetat esse priori? |
| 24 | An crimen, coepi quod miser esse, vocas? |
| 25 | Si mihi rebus opem nullam factisque ferebas, |
| 26 | venisset verbis charta notata tribus. |
| 27 | Vix equidem credo, sed et insultare iacenti |
| 28 | te mihi nec verbis parcere fama refert. |
| 29 | Quid facis, a! demens? Cur, si Fortuna recedat, |
| 30 | naufragio lacrimas eripis ipse tuo? |
| 31 | Haec dea non stabili quam sit levis orbe fatetur, |
| 32 | quae summum dubio sub pede semper habet. |
| 33 | Quolibet est folio, quavis incertior aura. |
| 34 | Par illi levitas, improbe, sola tua est. |
| 35 | Omnia sunt hominum tenui pendentia filo |
| 36 | et subito casu quae valuere ruunt. |
| 37 | Divitis audita est cui non opulentia Croesi? |
| 38 | Nempe tamen vitam captus ab hoste tulit. |
| 39 | Ille Syracosia modo formidatus in urbe |
| 40 | vix humili duram reppulit arte famem. |
| 41 | Quid fuerat Magno maius? Tamen ille rogavit |
| 42 | submissa fugiens voce clientis opem, |
| 43 | cuique viro totus terrarum paruit orbis |
| 44 | Ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, |
| 45 | quo victrix totiens consule Roma fuit, |
| 46 | in caeno Marius iacuit cannaque palustri |
| 47 | pertulit et tanto multa pudenda viro. |
| 48 | Ludit in humanis divina potentia rebus |
| 49 | et certam praesens vix feret hora fidem. |
| 50 | 'Litus ad Euxinum' si quis mihi diceret 'ibis |
| 51 | et metues arcu ne feriare Getae', |
| 52 | 'I, bibe' dixissem 'purgantes pectora sucos |
| 53 | quicquid et in tota nascitur Anticyra.' |
| 54 | Sum tamen haec passus nec, si mortalia possem, |
| 55 | et summi poteram tela cavere dei. |
| 56 | Tu quoque fac timeas et quae tibi laeta videntur, |
| 57 | dum loqueris, fieri tristia posse puta. |