monumenta.ch > Ovidius > 2
Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, I. Sex. Pompeio <<<     >>> III. Ad ingratum

Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, II. Severo

1 Quod legis, o vates magnorum maxime regum,
2 venit ab intonsis usque, Severe, Getis,
3 cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos,
4 si modo permittis dicere vera, pudet.
5 Orba tamen numeris cessavit epistula numquam
6 ire per alternas officiosa vices.
7 Carmina sola tibi memorem testantia curam
8 non data sunt: quid enim quae facis ipse darem?
9 Quis mel Aristaeo, quis Baccho vina Falerna,
10 Triptolemo fruges, poma det Alcinoo?
11 Fertile pectus habes interque Helicona colentes
12 uberius nulli provenit ista seges.
13 Mittere ad hunc carmen frondes erat addere silvis.
14 Haec mihi cunctandi causa, Severe, fuit.
15 Nec tamen ingenium nobis respondet ut ante,
16 sed siccum sterili vomere litus aro.
17 Scilicet ut limus venas excaecat in undis
18 laesaque subpresso fonte resistit aqua,
19 pectora sic mea sunt limo vitiata malorum
20 et carmen vena pauperiore fluit.
21 Si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum,
22 esset, crede mihi, factus et ille Getes.
23 Da veniam fasso, studiis quoque frena remisi
24 ducitur et digitis littera rara meis.
25 Inpetus ille sacer qui vatum pectora nutrit,
26 qui prius in nobis esse solebat, abest.
27 Vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae
28 inponit pigras paene coacta manus,
29 parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas
30 est mihi nec numeris nectere verba iuvat,
31 sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos,
32 principium nostri res sit ut ista mali,
33 sive quod in tenebris numerosos ponere gestus
34 quodque legas nulli scribere carmen idem est:
35 excitat auditor studium laudataque virtus
36 crescit et inmensum gloria calcar habet.
37 Hic mea cui recitem nisi flavis scripta Corallis
38 quasque alias gentes barbarus Hister habet?
39 Sed quid solus agam quaque infelicia perdam
40 otia materia subripiamque diem?
41 Nam quia nec vinum nec me tenet alea fallax
42 per quae clam tacitum tempus abire solet
43 nec me - quod cuperem, si per fera bella liceret -
44 oblectat cultu terra novata suo,
45 quid nisi Pierides, solacia frigida, restant,
46 non bene de nobis quae meruere deae?
47 At tu, cui bibitur felicius Aonius fons,
48 utiliter studium quod tibi cedit ama
49 sacraque Musarum merito cole, quodque legamus
50 huc aliquod curae mitte recentis opus.
Ovidius HOME

csg867.66 olb329.180

Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, I. Sex. Pompeio <<<     >>> III. Ad ingratum
monumenta.ch > Ovidius > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik