Ovidius, Epistulae ex Ponto, 4, I. Sex. Pompeio
| 1 | Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo |
| 2 | debitor est vitae qui tibi, Sexte, suae. |
| 3 | Qui seu non prohibes a me tua nomina poni, |
| 4 | accedet meritis haec quoque summa tuis, |
| 5 | sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor, |
| 6 | delicti tamen est causa probanda mei. |
| 7 | Non potuit mea mens quin esset grata teneri: |
| 8 | sit precor officio non gravis ira pio. |
| 9 | O, quotiens ego sum libris mihi visus ab istis |
| 10 | inpius, in nullo quod legerere loco! |
| 11 | O, quotiens, alii vellem cum scribere, nomen |
| 12 | rettulit in ceras inscia dextra tuum! |
| 13 | Ipse mihi placuit mendis in talibus error |
| 14 | et vix invita facta litura manu est. |
| 15 | 'Viderit ad summam, dixi, licet ipse queratur! |
| 16 | a! pudet offensam non meruisse prius.' |
| 17 | Da mihi, si quid ea est, hebetantem pectora Lethen, |
| 18 | oblitus potero non tamen esse tui, |
| 19 | idque sinas, oro, nec fastidita repellas |
| 20 | verba nec officio crimen inesse putes, |
| 21 | et levis haec meritis referatur gratia tantis; |
| 22 | si minus, invito te quoque gratus ero. |
| 23 | Numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus |
| 24 | nec mihi munificas arca negavit opes. |
| 25 | Nunc quoque nil subitis clementia territa fatis |
| 26 | auxilium vitae fertque feretque meae. |
| 27 | Unde, rogas forsan, fiducia tanta futuri |
| 28 | sit mihi? Quod fecit, quisque tuetur opus. |
| 29 | Ut Venus artificis labor est et gloria Coi, |
| 30 | aequoreo madidas quae premit imbre comas, |
| 31 | arcis ut Actaeae vel eburna vel aerea custos |
| 32 | bellica Phidiaca stat dea facta manu, |
| 33 | vindicat ut Calamis laudem quos fecit equorum, |
| 34 | ut similis verae vacca Myronis opus, |
| 35 | sic ego sum rerum non ultima, Sexte, tuarum |
| 36 | tutelaeque feror munus opusque tuae. |