Ovidius, Epistulae ex Ponto, 3, IX. Bruto
| 1 | Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis, |
| 2 | carmina nescio quem carpere nostra refers, |
| 3 | nil nisi me terra fruar ut propiore rogare |
| 4 | et quam sim denso cinctus ab hoste loqui. |
| 5 | O! quam de multis vitium reprehenditur unum! |
| 6 | Hoc peccat solum si mea Musa, bene est. |
| 7 | Ipse ego librorum video delicta meorum, |
| 8 | cum sua plus iusto carmina quisque probet. |
| 9 | Auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim |
| 10 | Thersiten facie dixerit esse bona. |
| 11 | Iudicium tamen hic nostrum non decipit error, |
| 12 | nec quicquid genui protinus illud amo. |
| 13 | Cur igitur, si me video delinquere, peccem |
| 14 | et patiar scripto crimen inesse rogas? |
| 15 | Non eadem ratio est sentire et demere morbos: |
| 16 | sensus inest cunctis, tollitur arte malum. |
| 17 | Saepe aliquod verbum cupiens mutare reliqui, |
| 18 | iudicium vires destituuntque meum. |
| 19 | Saepe piget - quid enim dubitem tibi vera fateri? - |
| 20 | corrigere et longi ferre laboris onus. |
| 21 | Scribentem iuvat ipse labor minuitque laborem |
| 22 | cumque suo crescens pectore fervet opus. |
| 23 | Corrigere ut res est tanto minus ardua quanto |
| 24 | magnus Aristarcho maior Homerus erat, |
| 25 | sic animum lento curarum frigore laedit |
| 26 | et cupidi cursus frena retentat equi. |
| 27 | Atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram |
| 28 | ossaque pacata nostra tegantur humo, |
| 29 | ut mihi conanti nonnumquam intendere curas |
| 30 | fortunae species obstat acerba meae, |
| 31 | vixque mihi videor faciam qui carmina sanus |
| 32 | inque feris curem corrigere illa Getis. |
| 33 | Nil tamen e scriptis magis excusabile nostris |
| 34 | quam sensus cunctis paene quod unus inest. |
| 35 | Laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis: |
| 36 | conveniens operi tempus utrumque suo est. |
| 37 | Quid nisi de vitio scribam regionis amarae, |
| 38 | utque loco moriar commodiore precer? |
| 39 | Cum totiens eadem dicam, vix audior ulli |
| 40 | verbaque profectu dissimulata carent. |
| 41 | Et tamen haec eadem cum sint, non scripsimus isdem |
| 42 | unaque per plures vox mea temptat opem. |
| 43 | An, ne bis sensum lector reperiret eundem, |
| 44 | unus amicorum, Brute, rogandus eras? |
| 45 | Non fuit hoc tanti, confesso ignoscite, docti! |
| 46 | Vilior est operis fama salute mea. |
| 47 | Denique materiam quam quis sibi finxerit ipse, |
| 48 | arbitrio variat multa poeta suo. |
| 49 | Musa mea est index nimium quoque vera malorum |
| 50 | atque incorrupti pondera testis habet. |
| 51 | Nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur |
| 52 | littera, propositum curaque nostra fuit. |
| 53 | Postmodo conlectas utcumque sine ordine iunxi: |
| 54 | hoc opus electum ne mihi forte putes. |
| 55 | Da veniam scriptis, quorum non gloria nobis |
| 56 | causa, sed utilitas officiumque fuit. |